p.339
CHRISTIANI
AAGAARDI
Regiae Communitatis Hafniensis
Praepositi, postea Ripensis
Gymnasii Rectoris, et
ibidem S. S. Theologiae
Lectoris
CARMINA.
p.341
CHRISTIANUS LAURENTIUS AAGARDUS
Patriam habuit Cimbricam Chersonesum,
et natale in ea oppidum Viburgum;
quod celebre est inibi emporium,
dioeceseosque cognominis caput. Pater
ipsi fuit Reverendus, Doctissimus, et religiosissimus
vir Dn. LAURENTIUS JOHANNIS
AAGAARD ad aedem, quae fratrum Griseorum
(vernacula Graabroedre) dicitur, Pastor
primarius: Mater lectissima, pientissima
omnique virtutum laude condecoratissima matrona
MARIA SCHYTTENIA ANDREAE filia,
quae proavum maternum habuit Mag./ CHILIANUM
JULIUM secundum dioeceseos Viburgensis
a reformatione Episcopum ex nobilissima apud
Danos JULIORUM stirpe prognatum. His
parentibus lucem primam aspexit Ao./ 1616. d.
27. Januarii, et mox ab iisdem SS./ Baptismatis Sacramento
Servatori suo solenniter initiatus est,
ut nova et coelesti luce mens tenera et tenebris
jamdum obnoxia collustraretur. Cum autem in
ipso statim infante admodum non levia vivacioris
ingenii indicia animadverterent B. Parentes;
p.342
nondum Sexennis Ao:/ sc./ 1621. Musis consecratus
est, introductus in Scholam patriam Viburgensem
Rectore Scholae Clarissimo et eruditissimo
viro Mag./ OTTHONE BLICKFELDIO sub
cujus et succedentium ipsi ordine Mag:/ NICOLAI
PAULINI postea SS./ Theol./ Doctor:/ et Professoris
in celeberrimo Haffniensium Lyceo,
Mag:/ CHRISTOPHORI JOHANNIS Haffniensis,
item Mag:/ JOHANNIS JOHANNIS ductu et moderamine
tyrocinia studiorum posuit, et in artibus
ac linguis egregie profecit, cum indefesso
discendi studio mores honestos vitaeque innocentiam
sedulo jungens. Ao:/ 1635. ad festum Paschatos
e Schola dimissus est, et testimonio Clarissimi
Rectoris Mag:/ JOHANNIS JOHANNIS munitus
Lyceum Haffniense Celeberrimum adiit civitatem
inibi Academicam ambiens; ubi, post probatum
satis superque Musarum Antistitibus profectum
suum civibus Academicis adscriptus fuit die 14.
Maii, Rectore Magnifico Dno:/ Mag:/ CHRISTIANO
LONGOMONTANO, et Decano spectabili
Mag:/ JACOBO MATTHIAE Eloquentiae tum temporis
Professore Regio, postmodum SS./ Theolog:/
Doctore et Episcopo Arhusiensi; privatumque
studiorum suorum moderatorem Virum
Excellentiss:/ Consultisimumque Dn./ Doct./
CLAUDIUM PLUMIUM J./ U./ D./ et Professorem
Regium elegit.
Ibi vero per integrum triennium studia sua continuavit,
lectiones: DD: Professorum diligenter
frequentando, privatumque Praeceptorem suum
de ratione studiorum suorum saepius consulendo,
dum interim biennio primo mensa Regia
et hospitio Regentziano fruebatur; scilicet ad
p.343
festum Paschatos Anni 1637. quo tempore Nobiliss:/
Consultissimusque vir NICOLAUS EGGEBRECHT
t./ t./ Secretarius Regius in Cancellaria
(quam vocant) Germanica, eum de meliori
sibi nota commendatum institutioni liberorum
suorum admovit. Anno 1638. circa Festum Paschatos
Examen Theologicum subiit, et ab Examinatoribus
B:/ D:/ CASPARO BROCHMANNO
et Dno:/ D:/ JOHANNE RESENIO utroque Theolog:/
Doctore et Professore celeberrimo, item
Mag:/ JOHANNE SVANINGIO t:/ t:/ Linguar:/ Oriental:/
Professore, postmodum autem Doctore
et Professore Theologiae Selandiaeque Archiepiscopo,
egregium profectus sui in Articulis fidei
et S:/ literis meruit testimonium. Et ne studia
Philosophiae vel omnino neglexisse, vel negligenter
saltem tractasse videretur, paucis interjectis
mensibus examini philosophico se subjecit,
et post promeritos in hac etiam palaestra niveos
lapillos prima Philosophiae laurea condecoratus
est; Decano M:/ THOMA BANGIO t:/ t:/ Linguae
Hebraeae Professore postea Doctore et Professore
Theologiae celeberrimo. Ao:/ 1639. ipso Circumcisionis
Jesu Christi festo pro impetranda, quam
vocant, dimissione Academica specimen concionatorium
dedit, praesente Dno:/ D:/ CASPARO
BROCHMANNO, statimque rude Academica
donatus est, dimissus cum insigni tum privato
privati Praeceptoris sui, tum publico caeterorum
Professorum encomio, comprobantibus id, quae
adhuc supersunt, testimoniis eorundem luculentis.
Missione igitur a Nobilissimo Dno:/ EGGEBRECHT
cum venia impetrata in Cimbriam
reversus est, et, quod restabat hyemis, apud
p.344
fratrem suum natu maximum Virum Reverendum
et doctissimum Dnum:/ ANDREAM AAGAARDUM
trium Ecclesiarum ?rum Wiskon
Weirom, t:/ t:/ Pastorem transegit. Ad festum
Paschatos ejusdem anni a Venerabili Exedra Viburgensi
ad munus subdiaconatus in Ecclesia
Cathedrali extra ordinem obeundum vocatus
est, quod etiam, licet valde laboriosum, in
tertium annum usque sustinuit, cum interea
quater singulis septimanis orationes sacras ad populum
habere teneretur. Anno igitur 1641. circa
festum Michaelis abdicato hocce munere Haffniam
russum petiit, neque tamen diu ibi substitit.
Etenim ad Regiam et Equestrem Scholam
Soranam evocatus est, et supremus in eadem
Collega constitutus labente eodem anno.
Quam spartam pro virili ornavit ad mensem usque
Augustum Ai:/ 1646, quo tempore a plurimum
Veneranda Facultate Theologica Academiae
Haffniensis ad praeposituram Regiae Communitatis
Haffniensis, et Professionem Poeseos
extra ordinem suscipiendam invitatus conditionem
accepit, et in Communitatem quidem introductus
est d./ 14. Octobris a Plurimum Venerando,
Amplissimo Doctissimoque Viro Dno:/
D:/ CASPARO BROCHMANNO, praesente Dno:/
D:/ JOHANNE SUANINGIO, t:/ t:/ Theologiae Professore
Celeberrimo, Professionem autem Poeseos
demum Ao:/ 1647. ineunte orsus est; quo
ipso et summi in Philosophia honores ipsi sunt
collati, Rectore Magnifico Dno:/ Mag:/ THOMA
BANGIO, Decano autem et Brabeuta Dno:/ M:/
PETRO SPORMANNO Historiarum Professore
Publico, quem actum ipse metrica gratiarum actione
conclusit.
p.345
Anno 1651. cum per obitum viri Clarissimi
Dni:/ Mag:/ CHRISTIANI BROD vacaret Rectoratus
Scholae Cathedralis Ripensis, missus ipsi
commendatione Magnificentiss:/ Dn:/ Cancellarii
CHRISTIANI THOMAEI SEHESTED successor
fuit AAGAARDUS noster, traditique ipsi fasces
Scholares a Viro Max./ Reverendo, Amplissimo
et eruditissimo Dno:/ D:/ PETRO JANI KRAGLUNDIO,
Episcopo t:/ t:/ Dioeceseos Ripensis d:/
14. Aprilis. Quanta cum laude provinciam hanc
administravit, quanta cum industria discipulorum
fidei suae concreditorum profectum promotum
ivit; exinde conjicere licet, quod tum
temporis Ripas, tanquam Athenas alteras, confluerent
ex unoquoque Chersonesi nostrae angulo
magno numero discipuli.
Hic, cum sibi jam stabilem rerum ac fortunarum
suarum sedem paratam videret, de fideli
thori socia sibi prospiciendum ratus, animum applicuit
ad elegantissimam, pientissimam omnibusque
corporis et animi dotibus ornatissimam
Virginem MEDEAM VELLEJAM Pl:/ Reverendi
et clarissimi Viri Dni:/ Mag./ SEVERINI ANDREAE
VELLEJI Pastoris Primarii et Canonici
Ecclesiae Cathedralis Ripensis: (nun en hagiois)
filiam natu minimam; quae ipsi quoque conjugio
juncta fuit Ao./ 1653. die 28. Augusti, et quacum
conjugium suave, amicabile et jucundum
exegit, sed, proh dolor! breve admodum, utpote
decem saltem annorum cum dimidio. Liberos
autem ex conjuge hac sua suscepit quinque,
filios quatuor et filiam unicam, ex quibus superstites
duo saltem sunt; Mag:/ LAURENTIUS
AAGAARDUS Vice-Pastor Regius ad arcem Fridericiburgum,
p.346
et SEVERINUS AAGAARDUS
pastor Ecclesiae in insula R?mae, quae Jutiae Australi
prope Tunderam adjacet; Caeteri in Dno./
dudum pie obdormivere. Anno 1658. a Venerabili
Exedra Ripensi SSae:/ Theologiae Lector et
Pastor Ecclesiae Wester-Wedsted designatus est,
in qua statione ad mortem usque permansit, ubique
partes officii etiam ultra, quam paterentur
fractae corporis vires, explens, nullique parcens
labori et industriae, sicubi pro ratione officii cuiquam
praesto esse deberet. Ultimis sex vitae annis
minus firma usus est valetudine, cum catharris
et Scorbuticis Sympromatibus crebro conflictatus,
et licet ex consilio affinis soi conjunctissimi,
Medicique experientissimi Dni:/ D:/ LUDOVICI
POUCHII, salutaria remedia diligenter adhiberet,
tolli tamen radix mali nunquam potuit. quapropter
vires illum paulatim deficere coeperunt,
et languor diuturnus in morbum tandem exiit
periculosum; Ex quo cum se moriturum animadverteret,
adversus mortem firma in meritum
Servatoris sui fide et indubitata melioris vitae
spe fortiter sese armavit; pieque ac placide
Deo Creatori suo animam reddidit ipsis Nonis
Februarii Ao./ 1664. relicto omnibus bonis, maxime
autem Dilectissimae Conjugi (quae etiamnum
superest vidua, mortem praematuram desideratissimi
Mariti acerbe lugens) et liberis charissimis
maximo sui desiderio. Vixit annos 48.
dies novem, adeoque magnum climactericum
suum attigit, quem sibi ipse emortualem non
semel est ominatus.
Fuit Beatus AAGAARDUS felicissimi ingenii et
memoriae, nec non sagacissimi judicii lectionisque
p.347
indefessae, quibus mediis solidam sibi in omni
scibili acquisivit eruditionem, quam abunde
testantur non solum poetica ejus scripta, sed
etiam Theologica et philosophica; quae tamen
interveniens fatum perficere non sivit. In moribus
elucebat candor ingenuus, summaque integritas,
quae et ipsi insignem Nobilissimorum
doctissimorumque Virorum favorem conciliavit;
constantia vero animi tanta fuit, ut adversis,
quae plurima sensit, nunquam dejectus, prosperis
nunquam elatus fuerit; quae etiam taedium
morborum, quibus perpetim affligebatur, non
parum levavit. Denique in conversatione civili
illa, quam semper prae se ferebat, venustas et
festivitas omnium illexit animos, ut adeo ipsum
sibi omnes expeterent, et ex ore narrantis non
sine admiratione penderent. Postremo absolutam
tanti Viri Icona Orbi literato sistere non poterit,
nisi qui ipsum intimius noverit, quam sibi
infelicitatem a Fatis invisam non immerito
dolet, qui has lineas rudi penicilio duxit,
S. C. AAGAARD.
Quum se probaverit OLAO BORRICHIO
Aagaardiana Musa, si Dissertationem ipsius de
Poetis Danis inspexeris, patebit.
p.348
p.349
CHRIST. AAGAARDI
CARMINA VARIA
Nuptiis
LAURENTII CANUTII
Aedium a S. R. M. Juventutis in artibus
Mechanicis institutioni destinatarum
Scribae Regii, et
Virginis
GERTRUDAE SEVERINI ERASMI
Filiae. 1636.
Mens avet ad castos divertere Turturis ignes:
Inceptis veniat: mollior aura precor.
Est nemus augustum, praerupta quod undique claudit
Sylva, soporiferas sylva coronat aquas:
Frondibus ut velo Phoebeos submovet ignes,
Frigora dant rami, flore superbit humus:
Dulce secant sylvam resonanti murmure rivi,
Qui varia terram fertilitate beant.
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia castae
Turturis, hic vitae tempora sola terit.
Non dolus has sedes ulla formidine terret;
Deliciis floret sylva beata suis:
Carmina cygnorum vicinis audit in undis:
Et latere ex omni dulce queruntur aves:
Heic quia non ullae pariunt res taedia vitae
Perpetua gaudet virginitate frui.
Haec ubi diversum fama celebrata per orbem
Turtur, ab innumeris est adamata procis:
p.350
Illa velut crimen taedas exosa jugales
Intactas tenuit virginitatis opes.
Audiit haec auceps nemorosa in valle moratus
Cassibus incautas ut male fallat aves:
Turturis. et dixit, cingam fallacibus arces
Retibus, hic praedam forte agitabo bonam:
Tacta minis quantum distent male credula discet,
Cum cadat in nostras compede vincta manus.
Dixerat, et volucrem dulcedine detinet oris
Mollia dum celat retia fronde levi.
Fertur at illa cito per inhospita lustra volatu,
Deliciis viset quo loca nata suis:
Dumque vagabundo lascivit in aere motu;
Vincula nodosa compede crura ligant:
Plangitur et trepidans adducit retia motu,
Et tremit, ac visis agna novella lupis.
Victor at optata referens nova praemia praeda
Cincta triumphali tempor fronde gerit.
Haec est praecipuo victoria digna triumpho
In qua quaecunque est sanguine praeda caret.
Ergo age LAURENTI tua non te oracula fallunt,
Incidit in casses Turtur amata tuos:
Dulcia nam sociat Neonympha cubilia tecum,
Transit in amplexus virgo pudica tuos.
Non ita splendenti gemma Indica fulget in auro,
Dotibus ut virgo haec nobilitata suis,
Nam velut irriguos decorant regaliter hortos
Puniceis violae et lilia mista rosis:
Perpetuo sponsam celebrat sic nomine virtus
Atque verecundis ora pudica notis:
Virginei vultus maternae insignia formae,
Vita refert mores ingeniosa pios:
Hanc igitur cupidis adducito colla lacertis,
Detulit in portus quod tua vota suos.
p.351
Et tu sponsa tuis virtutibus inclyta, sponsum
Excipe blanditiis officiosa tuum:
Mistaque blanditiis levioribus oscula junge:
Mollibus est verbis vester alendus amor;
Hunc genus et pietas concinnaque forma venustat,
Et virtus verae relligionis amans
Hic cauta ratione vias ingressus agendi
Carus amore domi, clarus honore foris:
Ergo tuum cupidis complexibus excipe Nymphum;
Ille tibi pariles reddet amore vices.
Quod superest Sponsis gratabimur omine fausto,
In sacros dantes thura merumque focos:
" Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla
" Coerula quot Bacchas Palladis arbor habet;
Prospera tot thalamo voveo, tot commoda vestro,
Deliciis totidem vester abundet amor:
Aspiret vestris conatibus aura benigna,
Sponso mella fluant et pia Sponsa tibi:
Augeat et vestros opulentia larga penates,
Prodeat e vestro gens numerosa thoro:
Este procul lites et amarae praelia linguae,
Lite vir uxorem nupta virumque fugat:
Triste lupus stabulis, maturis frugibus imber,
Arboribus venti, jurgia vana thoro:
Et per felicis Venus aurea stamina vitae
Concordi nexu pectora vestra ligat.
Hic avis hic auceps insidiaeque
leves.
p.352
(2)
Elegia Diis manibus consecrata
MARIAE VINSTRUPIAE
DN. CLAUDII PLUMII
J. U. D. et in Academia Hafniensi
Professoris in puerperio defunctae
Conjugis. 1636.
Quid vita est hominum? quid homo ? quae commoda vitae?
Quamque diu vitae ducere fila datum est?
Tempora sunt hominis rigidi certamina belli
Finem ad supremos primum habitura rogos.
Illius atque dies animosi ut militis anni,
Qui proprio optatas sanguine quaerit opes.
Icon vita necis, vitae mors causa perennis
Divite quae fundet gaudia multa manu.
Quidnam homo? vas nitidum vili de pulvere fusum
Quod subito medium solvitur inter opus,
Spiritus est fugiens homo flos atque herba caduca est
Quae subito incurva falce resecta cadit.
Commoda quae memorem? memorem quae gaudia vitae
Sincera, et nullis gaudia mixta malis?
Cui vultu ridet semper fortuna sereno
Irato ut nullas evomat ore minas?
Quis numero contra potis est mala claudere certo
Vitae ad supremum saepe rotata gradum.
Non ita concussae mutantur in arbore frondes
Cum gravis adversum verberat aura nemus.
p.353
Turbida quam variis agitatur vita procellis,
Nescia se in tuto sistere certa loco.
Littora quot conchas quot amoena rosaria flores,
Quotque soporiferum grana papaver habet,
Vita tot immitis sentit dispendia fati
Vita per alternas continuanda vices:
Qui mala, quae patimur, sperat se dicere posse
Icariae fluctus dicere gestit aquae.
O humanarum facies tristissima rerum
O dura et quovis sors miseranda modo!
Navis ut irato cui turgent carbasa vento
Fluctibus excelsum fertur adusque polum
Impete majori vestigia pressa deorsum
Nunc legit insanas quum citat eurus aquas,
Nunc ob naufragii ventura pericula pallet
Ne cadat in mediis naufraga Cymba vadis:
Sic properam alterno vitam sors aggravat aestu,
Quae manet in nullo certa tenaxque loco;
Nam modo nobilibus nos allevat incrementis
Laetitiae spargens semina grata novae.
Et modo mutato nos deserit improba vultu
Inficiens luctu tempora laeta gravi;
Et modo venturi tremimus discrimina fati
Ne nimio frangat pectora mole dolor.
Aevi quis spacium breve mensuraverit? aut quis,
Parcae resciderint an sua pensa videt.
Ocyus ecce dies abeunt volitante sagittae,
Praetereunt anni more fluentis aquae,
Nam neque prolabens cursu revocabitur unda
Nec quae praeteriit, hora redire potest.
Lustra bis octona aut decies se servat in annos
Septenos miseri summa senecta viri.
Hanc tamen aetatis queis summam attingere metam
Contigit, hi certe rarius agmen erunt:
p.354
Sunt quos vernantis dum floret temporis aetas
Optima, sub leges mors vocet atra suas.
tunc alvus puero matris miserabile bustum est.
Nunc tener in vitae limine foetus obit.
Nunc ubi vitales optata capesseret auras
Progenies, vitae flaccida linquit iter.
Nunc animae occludit matri nascensque meatus
vitam exorsurus matre cadente puer.
Ecce puerperii lassata gravamine mater
Morte maritales expiat illa faces.
Quae tamen est placide tantos perpessa labores
Hocce sui luctus dulce levamen habet,
Scilicet exacto salvata puerpera partu est
Et stetit immota pondere pressa fide.
Sed quorsum remis veheris mea Musa citatis?
Ad propiora vocor, heic age siste pedem.
Hei mihi nulla meo moerori verba supersunt,
Officio vix par lingua manusque suo est.
Ad tumulum tantae quia thura adolebo maritae
Pro qua conciperem per pia vota preces:
Eminet aetherios ut Cynthius inter honores,
Et Dea nocturnos quae moderatur equos.
Inter honoratas sic fulserat illa maritas,
Quas tulerat vasto Portua magna sinu,
Haud secus atque rubro circumdata colla metallo
Dotibus innumeris conspicienda fuit;
Stemma habuit clarum, sed stemmate clarior ipso
Laude pudicitiae, relligione, fide.
Stemmate clara suo, celebri mage clara marito,
Quamque dedit mundo ubere prole domus.
Utque viro vixit docto celeberrima, sic et
Illa maritalis gloria prima thori,
Matronale decus pietatis norma MARIA,
Dotibus invidit mors truculenta tuis.
p.355
En uteri tolerata decem fastidia menses
Desierant, partus dura pericla subis.
Pectora sed nimii molimina victa laboris
Paulatim vires destituere suae.
Atropos hocce videns fatalia stamina rumpit,
Et cadis in medio floris honore tui.
Heu vere adversis probitas exercita rebus
Materiam tristi tempore laudis habet.
Et veluti fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.
Fonte quid hausta sacro referam solatia, cordi
Exanimi vires, queis animosa fuit?
Aut inconcusso gemitus de pectore fusos,
Aut quid votivas optima thura preces?
Illa suum clara Dominum modo voce rogabat
Ne miseras, dicens, respue Christe preces.
Cum cedant alii lacerataque vela relinquant,
Tu fractae remanes anchora sola rati,
Circumstant famulae, nati, pius atque maritus,
Fletibus et moestis quilibet ora rigat.
Hei mihi quod nunquam fortuna benigna tulisset
Pro vobis sacra vota litare prece.
Sed modo cum vestro socians suspiria fletu
Deflebo vestrae fata sinistra domus.
Quid lacrimae prosunt? nulla est revocabilis arte
Cum semel extincto lumine vita fugit.
Fletibus ergo oculos nimiis prohibete tenellos,
Tundite nec vana pectora moesta manu;
Nam nullis surget rediviva MARIA querelis
Ivit ad aeternas non reditura domos.
Filius ante diem crudeli funere rapta
Ossa tegit viridi terra beata sinu.
Aetherias animus dudum translatus in oras
Aeterna gaudet prosperitate frui.
p.356
(3) TUMULUS
MARIAE LAURENTIJ
Uxoris
DN. ANDREAE AAGAARDI.
In ?rum etc. apud Cimbros Pastoris fidelissimi,
fratris aetatem pie colendi. 1643.
Perpetuant luctus et pullae Syrmata vestis,
Excipiuntque novos justa renata rogos.
Ecce recrudescunt antiquo vulnere planctus,
Udaque consueto lumina fonte madent.
Nondum sopierat ferales Cimbria lessus,
Non lacrimis posuit gratior hora modum:
Et diris iterum fuscantur limina taxis.
Atratosque refert trux Libitina dies.
Terret adhuc moestos transacti temporis horror,
Et consanguineae fata sinistra domus;
Quadruplicique angunt monumenta umbrata cupresso,
Queis animi tegitur portio prima mei.
Annuus ambustas convellit saepius aedes
Orbis, et ancipiti tempora clade rotat.
Tertius auspiciis nunc volvitur annus adultis,
Et nostros quassat quinta ruina lares:
Scilicet augescunt pariter cum tempore questus,
Infestatque redux proximiora dolor.
Sic passim in nostram conjurant omnia gentem
Numina, et ad caedes classica fata canunt?
Sic nos Parcarum sceptris emancipat ortus,
Et teritur durae turbida vita neci?
Exhaurit cunas tumulus mollemque Juventam,
Et matura decus fata virile legunt;
Seraque suppilant imbelles funera canos,
Nec pretii quicquam ruga senilis habet;
p.357
Aequali cunctos licitatur perfida censu
Atropos, hamatae praeses avara coli.
Divini MARIAE manes tuque umbra beata,
Nuper AGAARDINAE gloria magna domus,
Non tibi ferratis obnoxia stamina pensis
Festina rupit mors male promta manu;
Sed Lunae transgressa globos augusta frequentas
Atria, et aeternis gaudia nata locis;
Atque maritali sero licet addita trigae
Perpete sopitas adstruis igne faces;
Laetaque praereptis dispensas oscula natis,
Ingeminat sanctas fervida cura vices.
Non mors haec mors est, sed verae copia vitae,
Deque indefesso grata labore quies.
Discite mortales, quos pondus inutile terrae
Vexat, et invisa sarcina mole gravas,
Discite, quo pietas precio sincera laborat,
Lactea qua coeli semita lege pates:
Non dabit hoc census, non sceptra, nec inclyta gentis
Nomina, vel forti parta trophaea manu;
Sed calidi gemitus, saturataque pectora coelo,
Et mens, quam propriae taedia labis habent,
Fortiter illecebris se subtraxisse profanis,
Et soli mentem contribuisse Deo,
Ire per adversos infracto pectore casus,
Nec votum cupidi destituisse poli:
Hic nos transcribit summo conatus Olympo.
Hoc nos aeterno sydere donat opus.
Nec contenta polo stellantes fama penates
Deserit, et residem celsa fatigat humum;
Ingrediensque auras spaciosas explicat alas,
Secula sublimi posthuma laude trahens,
Virtutique meret. Stat virtus nescia fati,
Et formidatos despicit usque rogos.
p.358
Hinc tua venturis scribentur nomina fastis
Et probitas semper digna MARIA legi,
Et fraudis secura fides, rectique ministra
Mens, et sinceri mascula flamma tori.
Possedit totum coeli reverentia pectus,
Candidaque optavit corda habitare Deus;
Sub tanto morum bene castigata magistro
Gratia, et aetatis suavis inarsit honor.
Effinxit teneros solers prudentia sensus.
Praeludens cura pondera vera levi;
Exegitque omnem studio meliore juventam
Ingenua tutus praeside mente pudor.
At matura faces quartum est experta jugales:
Floruit optato pignore foetus amor.
Quasque novas proles solata est primula curas,
Grandaevas mulsit nata nepote seges.
Non obit, aut tristi mulctatur funere, quisquis
Tam clara effertur posteritate senex.
At tu, cui luctus distringunt viscera, frater,
Desine Parcarum regna severa queri:
Vester amor, tenerique joci, castique lepores,
Et placidus vitae cum pietate tenor,
Par animus, dispar aetas, thalamusque fidelis,
Aeternum seclis inseruere decus:
Nam pietas, nam prisca fides sua federa servant,
Et solitum virtus enthea robur habet.
Et tu defunctae soboles praeclara parentis
Parce tibi, ignorant aspera jura preces:
Non tibi decessit genetrix, diuturnior extat
In te, et maternis elevat ora notis.
Marmora corpus habent, animus super astra triumphans,
Elysijs sociat jubila laeta choris.
p.359
(4)
LAURUS CIMBRICA
Seu
De Victoria
Serenissimi atque Potentissimi Principis
CHRISTIANI IV.
Daniae Norvegiaeque etc:\
Regis semper Augusti
Adversus classem Sueco-Batavam,
Quam in Sinu illo Oceani Occidentalis,
Qui nobis dicitur Listerdyb
ad 16. Maj 1644.
gloriose reportavit.
p.360
Illustri ac Generoso Viro
D. HENRICO RAMELL
Domino de Beckeskow
Regiae et Equestris Academiae, quae
Sorae est, Praesidi Magnifico et in
arce Boerlum Praefecto
Regio.
S.
Illustris Heros.
Discrimen animosius subire, cum patriae salus
dubio jactetur vento, Principibus semper
ad immortalem nominis famam maxime profuit:
non enim altera laus est, in quae ipsorum
virtus magis triumphare potest, quam in pietate
erga Deum, et amore in publicum honum. Nec
eodem modo aestimanda venit privata clades et
publica calamitas: nam qui privatas aedes affligit
tristior casus, patriae statum non convellit:
sed eodem ictu omnium fortunae concidunt, quo
Respublica exscinditur. Eo propterea majori
cum laude conjunctum est, ingruenti tempestati
obviam ire, quo plurium salus agitur. Speciosius
titulis imaginum servata patria, quam dilatata
asscribitur. Majoris pretii ducitur laudatissima
Camilli opera in profligandis Gallorum
copiis et reparanda patria, quam Scipionis
triumphus gemina victoria insignis, quo subactis
opulentissimis Africae et Hispaniae regnis maxima
imperii accessio facta est. Idem Marius
plus amplitudinis et gloriae ex Cimbrorum ruina,
quam Jugurthae vinculis acquisivit; quia illos
p.361
intra Italiae terminos certum excidium Romae
minitantes ad internecionem usque cecidit; hunc
vero fratrum parricidam in proprio regno persecutus
Romam captivum duxit. In more apud
Romanos positum fuisse memoriae proditum
est, ut qui ciuem in bello servasset, corona ex
querna fronde, quae Civica appellabatur, donaretur.
Sed qui patriae graviter laboranti subvenerit,
non vili quernae frondis honore ornari
meretur, sed sertis dignus est ex floribus contextis,
Quos neque frigoribus Boreas, nec Seirius urit
Aestibus, aeterno sed veris honore rubentes
Fons Aganippea Permessidos educat unda.
Unde piae pascuntur apes, et prata legentes
Transmittunt seclis Heliconia mella futuris.
Non enim heic unius civis periclitatur caput, sed
totius regni in discrimen salus adducitur. Dulce
est pro patria mori et egregium ad posteros communi
bono proprio sanguine parentare. Nec minus
decorum ejusdem cervicibus impendens
malum fortiter propulsare. Si vel patriae animam
impendere non contingat. Namque in ambiguo
positum est, utiliusne tam infracti spiritus Heroas
habeant regna, an amittant. nam ipsorum
vita ne vincantur efficit, mors etiam ut vincant
aliquando praestat. Quod si autem iis, qui civium
saluti proprii sanguinis haustu litant, prima
immortalitatis laus assignanda sit, utique quae
proxima est, illis debetur, qui idem decus affectant,
quorum vita saepiuscule civibus suis fructuosior
existit, quam illorum obitus. Nullo
vero in argumento laudabilius Doctorum occupatur
industria, quam si Principum nomina,
p.362
qui patriae interitum propriae vitae impendio redimere
non detrectant, meritae immortalitati consecraverint.
Uti enim posterorum memoria digna
gessisse gloriosum, ita eadem scriptis suis prosequi
honorum. Solo literarum interventu res
Principum praeclare gestae ab interitu vindicantur.
nam
Carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
Notitiam serae posteritatis habet.
Huc accedit, quod laudum suarum stimulis admodum
afficiantur Heroes et ad fortiter audendum
atque agendum impellantur. Excitatur enim
encomiis animus,
laudataque virtus
Crescit, et immensum gloria calcar habet.
Quae res non ignorata superioris aevi hominibus.
arctisimae amicitiae inter Principes et viros in politiori
literatura cum laude versatos causa exstitit.
Gaudet enim virtus testes sibi jungere Musas,
Carmen amat quisquis carmine digna gerit.
Nec parum ad nominis immortalitatem refert,
placuisse doctis. Non tamen promiscue ex vulgo
doctorum quilibet ad amicitias Principum admittebantur,
nec a quolibet suas res literarum
monumentis commendari passi sunt; sed ab illis
potissimum, qui in illorum celebrandis rebus
gestis etiam ipsi propriam ingenii laudem consequerentur.
Nec enim (verba sunt Ciceronis)
Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum
pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum
operam cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore
putabat. Et hujus rei considerationem animum
ejus versasse veritati consentaneum videtur, cum
Achillem, ad cujus sepulchrum in Sigaeo venerat,
p.363
in quem etiam genas suum materna linea
referebat, beatum praedicaret, quod laudum
suarum praeconem Homerum invenisset. Hinc
Cicero, placet, inquit, ille Hector mihi Naevianus,
qui se laudari laetatur, sed addit a
laudato viro. Scilicet autoritatem clarorum virorum
ambibant, et spectatorum testimonia
impertiri sibi desiderabant, ut quod magnitudine
rerum deerat, ipsorum ingenium
suppeditaretur.
Cum itaque Rex noster clementissimus triplici
ab hostibus nostris reportata victoria affectum
suum in patriam et studium in medendo Reipublicae
incommodo toti Christiano orbi abunde testatus
sit, omnibus omnium seculorum Principibus virtutis
et Pietatis palmam merito ambiguam facit.
Cujus in pace integritas, in armis robur toties
spectata sunt; cui ut ex antiquioribus, quem anteferam,
neminem, ita, quos comparem paucos
invenio. De Themistocle memoratur, quod,
cum Persarum Rex Xerxes, excita sedibus suis
barbararum gentium, quae ipsius ditioni suberant,
mole, expeditionem in Athenienses decerneret,
urbsque illa fluctum totius barbariae sufferre
non posset, patriae ancipiti malo conflictanti
fortiter adfuerit. Cum enim ab Apolline
responsum retulissent, quo ligneis muris se tueri
jubebantur, haesitantibus caeteris, solus oraculi
mentem dextre interpretatus est, et interpretationis
suae veritatem gemina hostilis classis
ruina ad Salamina et Artimisium felici eventu
comprobavit. Regis nostri Augustissimi in dubiis
semper infractus animus melior Apolline Vates
tam afflictis patriae temporibus nobis extitit, et
p.364
potiora quam quae Delphis petebantur, oracula
reddidit, quaeque ore jussit, strenue manu exsecutus
est, eo majori encomio ornandus, quo
prae caeteris patriae utilior apparuit. Nam superiorum
plerique, qui rerum praeclare gestarum
sempiterna gloria eminuerunt, pacis artium fuere
rudes, ac ea propter coeco quodam impetu in
patriae exitium, quam armis defenderant, pace
ferebantur: impatiens enim quietis animus odia
et simultates fovebat, quae non raro in apertam
vim erumpebant, quae procella maxime Respublicas
concussit, ut Marii, Sullae, Caesaris exempla
satis demonstrant, notiora sunt, quam
ut fusius deduci indigeant. Sed hic noster Augustus
non minus pace bonus, quam armis fortis
visus est, qui etiam hoc singulare prae omnibus
habet reliquis, quod illi florentis aetatis momenta
ad arma contulerint; hic vero nec in senium
vergentes annos, qui magis otia, quam arma
desiderabant, belli laboribus subduxerit. Cujus
indefessae curae et excubiis vigilantia lumina regni
(ut cum Poeta loqui mihi liceat) penes
Deum nos ab incursu et vi hostium adhuc tutos
praestiterunt. In quo vere aquilae senectutem admirari
licet. Ejus in patriam, praesertim hoc.
tam turbulento rerum statu, merita digne celebrari
nequeunt, si vel ad partes redivivus Cicero
vel alter Homerus adfuerit, modo rerum majestas
pari verborum ornatu sit amplianda.
Quandoquidem igitur levi hoc et pingui Minerva
condito carmine primam Regis Clementissimi
victoriam adversus classem Sueco-Batavam
prosecutus sim; merito Vestrae Magnificentiae
et coeterae Doctiorum turbae maximam admirationem
p.365
moverit, cur ego potissimum, qui
Divinum illud poeseos studium vix a limine salutavi,
e media quasi doctorum plebe prosiluerim,
qui hoc tanti ponderis opus in me derivarem.
Idem mihi usu venit quod olim Orpheo
(ut matribus hoedos similes olim Poeta novit, et
parvis componere magna saepe solemus)
Nam patriae festo laetatus tempore Vates
Desuetae repetit fila canora lyrae
Et resides leni modulatus pectine nervos
Pollice festivo nobile duxit ebur.
Lamentabar olim commune patriae exitium,
cum elabendi e manibus hostium spes omnis miseris
praecisa videretur; nunc vero singulari Dei
favore et summa Regis virtute mutata in melius
ejusdem sorte in communi laetitia affectum dissimulare
nequeo. Nunquam me fefellit, nec adhuc
fallit, quam plurimos esse intra patriae pomoeria
excellentioris ingenii homines et in hac
arte solidius eruditi, qui felicius multo hoc ipsum
tentarent, sed inde a proposito absterreri
mihi aequum non fuit. Nec Aeacidae propterea arma
projicere conveniebat, quod Hercules robore
illi praestaret.
Sed Phryges attoniti, quamvis Nemeaea videbant
Arma Cleoneusque acies impelleret arcus
Pugnante Alcide, tamen et Telamona timebant.
Si apud bonos hoc obtinuero, ut hosce conatus
amori in patriam imputare, eosque ab affectu
non rei praestitae vilitate aestimare velint,
pretium voto uberius me consecutum
existimabo
p.366
Quod superest, Illustris Ramelli, Vestram Magnificentiam
humillime oro, velit pro suo in literarum
studia favore hunc fatiscentis ingenii
qualemcunque foetum patrocinio suo dignari, ut
intra privatos parietes crassiori vena excusum opus
sub nominis ipsius tutela in lucem prodire
mereatur, quo quod ingenii imbecillitas operi
detraxit, nominis vestri splendor compenset.
Summus ille rerum nostrarum arbiter Deus vestram
Magnificentiam cum tota illustri familia
Patriae et Reipublicae huic nostrae literariae ipsius
curis quotidie speciosius augescenti, nobisque
ipsius patrocinio subjectis quam diutissime sanam
et superstitem servet. Quod mihi in votis
antiquissimum erit. Vale Magnifice Heros, et
me in illorum numerum, quorum conatibus ex
animo faves, assciscito.
Vestrae Magnificentiae
humillimus cliens
CHRISTIANUS AAGAARD.
p.367
Horrificos titulos et formidata profundo
Classica Hyperboreo, tumidisque infesta Suecis
Praelia perpetuis attollat fama quadrigis,
Et populis rerum insinuat documenta remotis.
Dediscat priscum decus Arsacidumque ruinas
Graecia. nunc omni tempestas Perside major
Atque alter rigidis Xerxes numerosus in armis.
Heic melior Vates, rursumque oracula surgunt,
Et patriae dubitata salus interprete dextro
Robore fulta levi dubia defenditur alno.
Negligat antiquas clades stupeatque sinistros
Oceani casus Salamin praesensque duellum.
Martem credo equidem bellum deterruit impar
Discrimenque audax; proprios exosa furores
Bellona incerto tractabat praelia voto,
Ad sonitus omni Neptunus inhorruit aula,
Coeruleosque axes conscendit, et arduus undis
Correptos passu jussit citiore jugales
Ire per adversas strages revolutaque totis
Savcia transtra fretis, et pugnae damna recenset.
Purpureos stagnare lacus, aestuque cruento
Nereidum maduisse domos ut vidit, anhela
Surgit et undanti Tethys hinc excita cubili
Classibus affrangit famulum victricibus aequor;
Et Regem venerata suum caput inserit alto.
Excedunt transacta fidem testesque refellet
Posteritas sequior chartas, majoraque veris
Credet, et autores gravior censura sequetur,
Usque adeo vicisse fide frustrabitur omni.
Quid primum memorare juvat? quo limine coeptum
Surget opus? Gentisne canam furtiva profanae
Consilia, et parili prostratos strage Batavos?
Iam tuus, o Auguste Senex, animosus in hostes
p.368
Impetus, et multae vis inconcussa Senectae,
Et patriae spectatus amor mihi carminis hujus
Limes erit? sacrum quocunque vocaverit oestrum,
Materia superante premor, molemque recusant
Vires, nec tantos spero exaequare triumphos.
Existat sylvis comitatus et amnibus Augur,
Et mirata Deis quondam pallentis Averni
Plectra ferat, tumidamque lyram aversabitur antris
Tentatus toties Clariis, sua filaque rumpet,
Et multum suprema rei trepidabit ad ausa.
Exsuperant decora ista modum, cognataque coelo
Despectat virtus humili clarescere cantu,
Atque tuis paria esse negat praeconia gestis.
Discite mortales, cautasque advertite mentes.
Et mundi spectate vices, ut totus in armis
Sudet, et ancipiti jam dudum Marte laboret.
Hoc opus infidi princepsque industria Sveci
Moliri bella, et socias committere gentes,
Firmatasque olim pacis disrumpere leges.
Nec propriis satiata malis gens improba cessat
Indulgere odiis, rebusque inferre quietis
Dissidium, et mundi trahere incrementa ruinis.
Sit tandem sceleri modus, atque invisa facessant
Bella, nec hostiles coelo intentate paratus.
Est Deus, est coelo sua vis, atque arma Tonanti,
Innectitque moras poenae, spatioque gravescit
Ultio, et immensum lucratur tempore pondus.
Ite, hominum vexate genus, spolioque perenni
Exhaustus manibus vix suppetat orbis avaris;
Si tam saeva Deo sedit sententia, si sic
Ferratae jussere colus; tamen angit Olympum
Pernicies obitusque hominum, praedataque terras
Gens alias discet simili impallescere fato.
p.369
Ut conclamatos crudeliter acta per agros
Bellua, sollicitos nemorum scrutata recessus
Et populata casas, postremo indagine cincta
Corruit; hostili depasta mapalia tabo
Stagnant, et tristi formidine rura levantur.
Tertia Parcarum surgebant stamine lustra,
Plenaque supremo fluitabat licia fuso,
Ex quo Teutonici peregrino Marte coloni
Quassati exhausta Suecum cervice ferebant;
Quemnam tanta mali series, quem incommoda gentis
Summa latent? urbantur agris, laribusque paternis
Expulsi rigidos mittuntur adusque Gelonos.
Exiliis miserum vix alter sufficit orbis.
Nec tituli desunt, sancte jurata Tonantis
Majestas aptum sceleratis commodat actis
Praetextum, et multo bellum investitur Olympo.
Interea propriis insudans Cimber aratris
Sub Jove versat humum cautus, ditemque precatur
Autumnum, et plena distendit messe penates
Largius afflatus diuturnae munere pacis.
vidit at Alecto foecunda silentia Dani,
Invidiaeque ardens stimulis styga oberrat anhelam,
Crinales resoluta hydras, queis lambere terga
Perque sinus errare dedit, variasque volutans
Insidias, rigida compellat voce Sorores:
Siccine tranquillo propellere secula cursu
Fas est indulgere Gothis? En nube carentes
Delicias gentis, solique vacantia coelo
Otia, et ex omni cessantes limine motus?
Ubertate tumet jugi, nimioque superbit
Successu nostrique sedet modo fulminis expers
Dania, et infernos nescit secura furores.
p.370
Unde animis novus iste pudor? quae nostra moratur
Arma quies? ideone faces attollere tristes
Et furias agitare datum est, ut solus inerti
Perfusus somno declinet in otia Cimber?
Omnibus audimur populis, plerique calore
Intepuere meo, atque avide modo bella capessunt.
His inimica locis tantum admovisse vetamur
Signa, atque in placidum quicquam delinquere Danum!
Excutienda quies, Cimbrisque ad castra vocatis
Ad lituos trepidare dabo; mihi militet omnis
Arctos, sique sinant aeternae foedera legis,
Antiquum tentabo chaos transfundere rebus.
Bellona est imitanda mihi, quae plurima Suecum
Possidet, et multa dementat pectora fraude.
Expedient mihi fata viam, coeloque magistro
Hoc fortasse opus aggredior. Sic fata cruentum
Mugit, et ingenti correptam robore pinum
Vibrans infernae stagna intemerata paludis
Tartaraque et nigri pallentia tecta Tyranni
Testatur, dictisque fidem sua numina poscit.
Jamque secuturae nimium portenta ruinae
Erumpunt, Erebique imis effusa tenebris
Diva studet vario confundere bella tumultu.
Infernisque diu meditata sedilibus astus
Exilit, et tacito Sueci subterlegit oras
Allapsu, atque intrat loca sydere pressa nivoso;
Bellonaeque habitus sumit, rigidasque Cerastas
Arctat, et errantes impressa casside fraenat.
Effulget simulatus apex, galeaeque coruscat
Mentitus crudele nitor; multo ora furore
Asperat, et rabie sufflammat lumina tristi.
Dextra hastam fingit, clypeoque gravatur inani
p.371
Laeva, et Amazonio suspendit syrmata cinctu
Fibula, et a dextro deducit pectore vestes.
Hoc ornata modo proceres ipsumque senatum
Aggreditur, sensumque aperit sic fata profanum:
Illa ego sum vestri, Primores, Martis Enyo
Tutela et jurata comes; umbonis ad istud
Fulgur multoties flavis cecidere Sicambri
Crinibus, adque ictus toto Germania Rheno
Intremuit nostros; semper me signa ferente
Vicimus, et sociis hostem prostravimus armis,
Et decora ampla tholis suspendimus. undique nostris
Paruit imperiis et frenum Teuto momordit.
Nostrum est quicquid Rhenus alit, quam gurgite flavo
Alluit Albis humum; quassavimus ora fugacis
Danubii, nihil usque meo impenetrabile Marti est.
Solus inexhausti depastus Teutonis arva
vidit inanitos longaevi ruris honores
Suecus, et attonitos ad acerba silentia Faunos.
Ipse quidem assidua devictus clade fatiscit
Cattus, et afflictae stupet ad jejunia vitae.
Quid juvat in vacuis haerere diutius oris,
Heic ubi victores victosque affliget eadem
Peste fames, qua nulla magis damnosa timetur?
Spes in vicino est opulentae maxima praedae:
Otia Cimber agit, propriisque penatibus haerens
Divite luxuriat sorte, aeternamque quietem
Sperat; at enervi mens dudum marcida luxu
Dedidicit pugnas, et cunctis inclyta terris
Excessit virtus et formidabilis ardor.
Inspectate habitus animorum, et ad omnia belli
Obsurdescentes curas hebetataque sensa.
Exedit caries hastas, galeaeque coruscum
Possedit fulgur nimio squalore vetustas.
p.372
Tela stupor fregit, pharetrisque aeterna sagittas
Pax texit: nulli mens est educere ferrum,
Nemoque vicinum studet evitare duellum.
Arma inferte citi, taciteque movete catervas,
Et famam certate rei praevertere cursu,
Impetus in lucro est, poscitque silentia ceptum.
Excutiet vires timor, et languentia praeceps
Pectora discrimen franget, lymphataque passim
Agmina discurrent rationis egentia certae.
Materiem sors quaeque dabit, larvamque decoram
Inveniet ferro. Quis Marti dicere leges
Sustinet, adque aequi bella emendare rigorem?
Armis jura favent, justeque egisse videtur
Qui superat, partesque adeo quoque fata sequentur.
Quid memorem socios, quos talia vota fatigant,
Et dudum spes certa angit, pretiumque laboris
Indubium? Vestrum est tantis assistere rebus,
Et fatis aperire vias. date semina belli.
Ipsa ego cunctantes immani animabo furore,
Et Gallos Batavosque pari in discrimina ducam
Consensu, refugasque adigam ad suffragia gentes:
Aethiopumque domos subeam, vicinaque Turcis
Regna, atque a quovis ardescent limite pugnae.
Non ego Pangaeos apices, Istrique fluenta
Anteferam Mosae, Rhodopen mea Belgica vincit.
Et Thraces multum Batavos excedere juro,
Sic gens haec jugi bellorum induruit usu.
Haec precium ceu Numen habet, spe concita lucri
Militat, et titulo sibi praelia sumit honesto.
Armorum hinc augenda seges, seu classibus aequor
Obscurare placet, seu Martem accendere terra.
Haec ubi dicta dedit, subita dilabitur aura,
Et sceleris nimium cunctis inspirat amorem.
Pars haerent, alii partes assensibus implent,
p.373
Et dubios captant dictis: Quidnam ire moramur,
Quo coelum, quo fata vocant? pia suadet Olympus
Praelia, et affatus sequimur sine crimine Divum.
Antiquum subeat vulnus. disjectaque castris
Funera, et undantes Suecorum sanguine campi.
Pernicies geminare datas autoribus quum est,
Ut propriis discant metiri nostra ruinis
Damna. rudes quondam belli pepulere Suecos,
Sed nunc nostra fere sub signis canuit aetas.
Sic animos firmant, atque ad suffragia cogunt
Obliquantque preces. parilis sententia cunctos
Devinxit, placidi turbare silentia Cimbri,
Ancipitique agros passim angustare quietos
Incursu, ferroque omnem transire per Arcton.
Jam Cimber, jam Scane tuos possederat amplo
Suecus Marte lares, ausuque elatus in isto
Grande tonat, Regemque ipsum secretaque regni
Exturbare parat, voto lactatus inani.
Quanta senescentes tunc, Rex mitissime, vires
Cura lacessebat; quantis tibi serior aetas
Incaluit stimulis? medios prorumpere in hostes
Mens avet, et densas umbone impellere turmas,
Et patriae proprios impendere sanguinis haustus.
Ut leo, quem timidis cedem intentasse juvencis
Agricolae meminere prius, nunc luridus annis
Exuit immanem rabiem, se contra ruentem
Forte videns ursum, totis effunditur antris,
Et memor antiquae virtutis languida firmat
Corpora, et imbelles horrendum mugit ad iras.
Te patriae exercet praeceps juvenile ruinae,
Hostilesque doli, properique injuria casus.
Incertumque ratus alienae fidere curae,
p.374
Ipse metum praesens omnem et suspecta locorum
Inspicis, objectoque intactum milite munis
Limen, et anfractus dubios male tutaque claustra
Praestruis. heic justa turmas statione locatas
Partirique vices, tacitasque ediscere fraudes
Hostis, et insidias caute evitare latentes
Praecipis, et rerum quosvis attendere motus.
Ipsa suae fidei certant documenta probare
Agmina. deposcunt sibi prima pericla laboris
Quisquis; Riphaeas galea potare pruinas,
Et vigiles noctes quamvis humentibus astris
Ducere, et algenti posuisse cubilia campo,
Atque Ducum trabeata cohors vulgique corona
Sustinet, ipsam animam volupe est impendere jussis.
Nec tua castrensi vallum praetoria septo
Ambit, nec vigilum subeuntes ordine certo
Excubiae trepidum tibi dissuasere timorem;
Sed qua decrescens breviore Fionia ripa
Despectat Cimbros, summis in finibus haeres,
Vix corpus solito (tanti est fiducia recti
Et mens fulta polo) Regale satellite cinctus,
Et pastorali non amplo culmine tectus,
Unde queas armis possessa hostilibus arva
Cernere, et eventus animo indagare futuros.
Nunc turbae mistus, Ducibus nunc additus ipsis
Omnia consiliis, et multo dirigis usu.
Hoc dudum intuitus dirae penetralia mentis
Concussit Suecus, mista formidine votum
Intremuit, tardeque suis accedere coeptis
Eventum, tantosque dolet lentescere motus.
Diffidensque sibi raptim peregrina fatigat
Auxilia, et nimium pronos in bella Batavos,
Atque istis gentem trahit ad consortia dictis:
p.375
Inclyta Gradivi soboles, et maximus orbis,
Belga, timor, bellis quem dudum mascula virtus
Destinat, et mundi spoliis fera ditat Erinnys:
Nos Martis discrimen idem sociique labores
Conciliant olim, dedimus documenta vicissim
Mutua, et amborum spectatum est robur in armis.
Jam nos fata urgent, et lis coepta omine laevo.
Obruimus Danos, et desidis otia vitae
Praecipiti dudum turbavimus impete, nostro
Marte fatigatus jam longum Cimber anhelat.
Casus in arbitrio coeli. namque invida votum
Impedit, et jugi conatus frigore tardat
Natura. audacter progressi utrumque tenemus
Limen, et ulterius non fas procedere terra.
Haeret iners bellum, dudumque parata moratur
Classica hyems, horrentque gelu solidata perenni
Aequora, et optatos sero laxantur in usus.
Nunc socii coeptis succurrite. mitior oras
Temperat has aura, et favet his clementior annus
Portubus, et facili desaevit frigore bruma.
Classibus impugnate Danum, (quid robore fracto
Audeat?) et subito bellum accelerate paratu,
Atque ipsum librate caput. modo limine primo
Stamus, et ingentis nos praedae saepe moratur
Ubertas, spoliisque manus lassantur opimis.
Quid regni interiora ferant, quo maxima traxit
Et rerum pretiosa timor? Vos sydere dextro
Ite et exuviis gentis ditescite vanae.
Namque metu vestrum nomen percellit hiantes.
Et miseras animas prece mercabuntur et auro.
Si quos ista juvant bellique arrideat ardor,
His quoque nos operam grandi pensabimus aere.
Quid non pollicitis agitur? meruere profanis
p.376
Assensum verbis, iturque ad classica passim.
Et conjuratis infestant aequora remis.
Dumque indefesso dispensas cuncta labore,
Et regni inviolata tui. Rex, undique firmas
Providus, en nigras succincta pavoribus alas
Fama refert Belgas numerosa erumpere classe,
Adductos pretio spoliique cupidine nostri,
Terrificumque fretis atque exitiale minari
Terris. se belli molem ingeminare paratos,
Et narrata diu moliri classica, et ipsos
In propriis Danos cito debellare profundis.
Et licet augescant interprete quaeque timore,
Non tamen a veris ablusimus usque periclis.
Nec caruit ratione timor. confuderat omnes
Nuncius, infractosque animi pallere coegit.
Abjurant aucto priscum discrimine passim
Robur, et in miseros solvuntur pectora questus:
Quid demum sperare juvat? jam Scania Sueco
Paret, et exhaustus diuturna clade fatiscit
Cimber, ab utrovis minitatur cardine Mavors.
Jam pater Oceanus proprios in praelia fluctus
Armat. jam Australi graviora pericula portu
Existent miseris, vix puppibus aequora tantis
Balthica sufficient. lassabunt carbasa ventos,
Caurorumque cohors vacuis immurmuret antris.
In nos infestis conjurat viribus orbis,
Nec patet effugium, a terris truculentior arcet
Suecus, perque fretum prohibent evadere Belgae,
Scilicet in pecudum morem caedemur inulti.
Disrumpant elementa fidem, et compage soluta
Obruat Arctoas effreni gurgite terras
Oceanus, populisque reducat secula Pyrrhae,
Nam vasto miseros aliquando sub aequore mergi
p.377
Praestat, quam tumido ludibria vivere mundo.
Has passim voces et singultantia mittunt
Verba, nec est animis solatia quaerere moestis.
Solus at ad casus Rex ipse interritus omnes
Obstat, et Orchestrae luctum populique timorem
Solatur, meliusque jubet sperare jacentes.
Caniciemque ciens sanctam plenosque verenda
Majestate dies, sic dignum Principe fatur:
Nunc, nunc, o Proceres, animos firmate, saluti
Rerum attendentes, non usquam emoveris hostem
Fletibus. haud emitur gemitu sperata perenni
Palma, sed audendo. modo participate labores
Divisis mecum curis. avertite terra
Vos hostem, et vobis tristes defendite clades.
Hoc mihi demandate nefas; emtos ego frangam
In bellum fremitus Batavi fastusque protervos:
Et solitum dubia tractare negotia sorte
In mores faciam vultusque redire priores.
Si vel Olympiferum densis Atlanta maniplis
Cinxerit, et medios Lybiae toleraverit aestus:
Vel modo diverso raptus sub cardine, terrae
Conscia nascenti et primo pallentia sole
Regna ferus rigida miles concusserit hasta,
Occidet, et sancte indutis superabitur armis.
Turpe emitur virtus, mendicatique calores
Ampullas redolent, et semper in impete primo.
Exspirat robur pretio mercabile certo.
Fortiter orditur bellum, Martemque lacessit
Mens patriae devota suae, justoque tenore
Pergit, et exhausto jam demum pulvere nescit
Lassari, mortique animos in spicula firmos.
Objicit, et volupe est illustri occumbere letho.
Sunt et bella Diis curae, nec justius unquam
p.378
Cogitur in partes aether. insontibus armis
Subvenit, et justas in praelia commodat iras.
Non trahimur spoliis massaeque libidine fulvae;
Sed nos bella docet Pietas, patriaeque ruentis
Tempora, et immani sudantes pondere cives.
Cum primum audaces freta sollicitare carinae
Incipiant, Batavis vanum cecidisse tumorem,
Bellarique ausos victosque renunciet idem
Rumor nam coeptis arridet jusque bonumque.
Erigit his animos dictis, et mentibus aegris
Inspirat robur. Dirae sic Gorgonis ultor
Andromedae lacrymas vinctae luctumque parentu
Mulcet, et ingenti propellens aequora flatu
Invadens monstrum volucris, per viscera ferrum
Egit, et inviso turpavit coerula tabo.
Mitior astrictum Zephyris laxaverat aequor
Annus, et horrentes hyemali sydere luces
Coeperunt multum verno mitescere Phoebo.
Irrumpunt pelagus classes, ventosque faventes
Expertae canos sulcant lento agmine fluctus.
Ipsa tuum praesens, Rex Augustissime, Numen
Alta reformidant, tantoque Arctoa superbit
Pondere, et exacto tranquillat stagna tumultu,
Et proris humili Nereis adaestuat unda.
Iam freta scrutato Gottenburgique recessus
Nuncius advenit Listae navalia stare
Belgae, et Cimbriaco solidatas littore puppes
Jam spes maturare suas, praedaeque petitae
Audaces aptare manus, et funditus urbes
Se spoliaturos multo jactare furore;
Protinus acceptis rumoribus impete summo
Aestuat, et lentum nimis ad molimina pontum
Questus et ignavas iter accelerare carinas
p.379
Rex cursum citat, et rerum discrimina primus
Attentare parat, rigidosque agnoscere mores
Et trepidata diu pugnacis robora Belgae.
Ad partes properant nautae, tardosque meatus
Praecipitare student. modo ventos lintea toto
Admittunt effusa sinu, modo suppara velis
Addita majori convectant syrmate flatus;
Languentesque alni instigant appendice cursus.
Ut vero hostili possessum remige littus
Aspexere procul, avidis in praelia votis
Exarsere animi, sed Dux audentior ipse
Arma crepat longe, Martem orditurque tuendo.
Ut leo terribiles ad pugnas erudit armos
Amphitheatrali jam pulvere bellaturus,
Erectatque jubas, visoque rugitibus hoste
Intonat, et Caveae percellit voce coronam.
Ergo animos leviter praetentat, et inter eundum
Inritat dictis, calcarque volentibus addit:
Haec Sueci est jurata manus, sentinaque Belgae
Atque orbis feces proprii, queis improba bellum
Suasit avarities, alienaeque indiga stipis
Paupertas, et mens nostris lactata rapinis,
Pollicitisque Sueci. audacter discrimen inite
Primum, et venales cito desaevire furores
Et spes eventu falli aspicietis iniquas.
Mentibus occurrat, quonam consorte duellum
Hocce capessendum, quis et haec praecepta minestret;
Non heic jam, cives, Rex sed commilito vester.
Sumite in exemplum nostri documenta laboris,
Nive prior subeam, vos plane absistite coeptis.
Danorum laudata fides jurataque quondam
Majestas coeli vestris eluceat ausis.
Hauserat attenta grandaevi Principis aure
p.380
Hortatus stipata cohors, regeritque vicissim:
Nec fas est celum; nec tantum fallere Regem
Atque datam violare fidem. miscebitur Orco
Axis, et umbroso pallescet Olympus Averno,
Cum nostra ambiguo nutarint pectora sensu.
O patriae venerande parens, atque unica nostri
Spesque salusque orbis, dum prisci vena tenoris
Assuetum retractet iter, tua jussa sequemur,
Atque fidem proprio testabimur usque cruore.
Excipit haenc Princeps: favor hoc pietasque Tonantis
Summa rependet opus, sique unquam affulserit arvis
Exoptata quies patriis, statuemus honores
Praemiaque egregios pretio aequatura labores,
Si qua potest operam merces pensare fidelem.
Dixit, et assueta cunctos statione repostos
Festinare vetat, cauteque accendere pugnam
Mandat, et accessus attendere gnaviter hostis,
Ne qua modo incassum tormenta exploderet ardor.
Ast Batavus solam cursu adproperare citato
Aspiciens navem, non pugnae accomodat alnos,
Sed praedam de more parat, simul impete in ipso
Cogitat actutum tam grande absumere lucrum.
Dumque ruunt propius stipatae in praelia classes
Danorum didicere artes, queis bella capessant.
Non tuto ignotos aliquando spreveris hostes.
Tormentis librata ratis subeuntis acervos
Exhorrescit aquae, possessumque aequore fundum
Sidit et ingenti turbat discrimine pugnam.
Fluxae solvuntur cerae, tabulataque costas
Denudant excussa imas, ac pervia navis
Gliscit et acceptum manifestat saucia damnum.
Sic solidata latus coenosa pinus arena
Regia Battavicae dispensat spicula classi,
p.381
Et propiora ferit. terrent exempla remotos,
Digressique procul frustrata tonitrua vibrant,
Disperduntque minas ad tanta pericula cauti.
Sic hostis quondam Calydonius obvia rupit
Ilia, et instantes disjecit dente molossos:
Aufugere metu reliqui et latratibus auras
Implentes trepidis exhalant vocibus iras.
Coetera jam classis successit et impigra pugnam
Orditur. cenoque alnus relevata vadoso
Principis a tantis animosa revertitur actis,
Conscia perpetui decoris. ceu funera quondam
Quinquagena virum numerans Oeneius Heros,
Quos letho dederat solus, jactantior Argos
Regreditur Tyriae perfusus imagine palmae.
Jam Martis fervebat opus, repetitaque tela
Alterna passim manantia caede ruebant,
Cum Batavus pugnae tandem discrimine fessus,
Consilio properat mutato abducere classem.
Relliquiasque sui in portum deferre laborat.
Noxque soporiferis jam tum provecta quadrigis
Accensum requiescit opus, postque ardua belli
Taedia languentes animare quiete carinas.
Praecipit, exhaustasque sopore resumere vires.
Postera nocturnos aurora fugaverat ignes,
Impuleratque vagos nascenti sydere fluctus
Cynthius. infaustumque redintegrare duellum
Detrectat Batavus. solitaeque affusus arenae
Hesternae multum deflet dispendia pugnae.
Nec fas est nostris superare vadosa carinis.
Littora, cessantemque lacessere cominus hostem.
Usque adeo immensae tardantur pondere naves,
In queis decisis solidantur robora ramis.
Ergo morae impatiens Princeps victricia Coris
p.382
Lintea permittit, sulcataque stagna triumphans
Auguste ingreditur, maribusque silentia vultu
Imperat et ventis. admurmurat aequor eunti,
Et longe placidis aether assibilat auris.
Sic post Phlaegraeas pugnas atque arma Gigantum
Jupiter aetheream victor remeabat ad aulam
Coelicolum septus pompa, lauroque recenti
Evinctus crines, venienti aperitur Olympus,
Atque triumphantem venerantur sydera Regem.
Ut cessisse Ducem et vacuum stationibus aequor
Perspexere hostes, properis se hortatibus urgent:
Nunc socii accelerate fugam, suspendite vela,
Et scissos laxate sinus, incumbite remis,
Si qua Battavicis liceat transferre profundis
Naufragii fragmenta hujus truncataque transtra,
Afflictasque animas laribus mulcere paternis.
Quod si nos hostis spatio sortitur aperto,
Et male tentatis rursum insudabimus armis,
Actum est. profuerit laceras retulisse triremes
Quoque modo, et miserae lucrari munera lucis.
Cum dicto trepidas angusto tramite naves
Educunt, ineuntque fugam. comitantur euntes
Horror, et afflicto titubantia taedia gressu,
Nec toleranda lues morbi, frustrataque vota,
Et male tuta fides, et desperatio vecors,
Atque aliae pestes et inanis monstra Barathri.
Aequoris iratum murmur nova classica credunt,
Et ventos ceu tela timent, omnemque per auram
Ingruere horrescunt graviori turbine Danum.
Ut saltus et lustra petit vestigia retro
Triste lupus referens, medio quem rura mapali
Arctatum gravibus mulctarant fustibus, et post
Unguibus et saeva exarmatum dentibus ora
Propulerant, magnoque procul clamore fatigant.
p.383
Ille viis inhians, et lumina saepe retrorsum
Torquens a tergis ululantis sibila vulgi
Horret, et incertis metitur passibus agros.
At pater Oceanus casu turbatus iniquo
Danorum, rerumque vices et fata recensens
Sollicito varias volvebat pectore curas:
Anne orbis suprema Deus discrimina sciret?
Anne uno regna et populos exscindere lapsu,
Seculaque ad pecudum ritus damnare pararet?
An sic praecipiti quassaret turbine mundum
Insidiosa quies, pacemque agitare noceret?
An superis Batavi perjuria tanta placerent,
Et foret in lucro testatos fallere Divos?
Haec Deus abstrusis secum referebat in antris,
Cum subito fusae trepidantia murmura classis
Accipit, exsertatque caput. non alga capillos
Incingit vitreos. nascentia littore rubro
Germina frontis honos. madidis stagnantia barbis
Flumina distillant. diffusoque aequor amictu
Possidet, atque humeris dependent pallia totis.
Hoc habitu effulgens ipsisque erectior undis
Extat, et affatur fugientem talibus hostem:
Cur adeo trepidas? quae tantos, Belga, timores
Suadet causa? haecne est superantis gloria classis?
Dic ubi supremo nutantes vertice laurus,
Et pomposus apex, umbrataque lintea sertis?
Haec gestanda refers bone matribus ornamenta
Battavicis erepta Gotho? numerosior hic est
Gemmarum census, praedaeque argentea moles,
Atque laboratum fessis incudibus aurum.
O Erebi poenis et stigmate digne perenni
Opprobriisque hominum, justis vix sufficit armis
Robur hebes, bellisque (nefas!) incessis amicos.
p.384
Sic praedae pensatur amor probrosaque lucra,
Eventuque caret pretium Mars pactus avarum.
Dextera tormentis quatitur modo promta rapinis,
Et queis Cimbriacas calcares victor arenas,
Crura excussa labant, et coepti suasor iniqui
Pulsatur caput incestans aspergine fluctus.
Vires disce Gothi priscosque in praelia mores,
Atque quiescentem noli irritare vigorem,
Vivet et arrepta ruet impetuosior ansa.
Ne vexato Senem, quem turmis ambit Olympus
Aetheriis, pro quo studiosius excubat aether.
Si monitis locus est, injusto parce duello,
Et fati reputato vices, si justus Iberos
Vestri terror agit, coelumque allabitur ausis,
Et si libertas patriae pia suadeat arma,
Queis ruis heic tandem titulis in praelia, quae te
Induxit ratio, nisi praedae sacra cupido?
Justis Jova favet bellis, injusta perosus.
Sed scio nec fatis sic inflectere sinistris,
Altera bella move, rursumque fugabere Dano.
Commune exitium terrae jurataque pestis,
Qui gentes licitare alias famosior orbis
Institor, en unquam rabies stygia ista fatiscet?
O mihi si liceat totum laxare profundum,
Atque hyemes inferre graves, nec fata vetarent,
In profugum cunctas concirem quaque sorores,
Atque malum terris properarem avertere tantum.
Cum dicto liquidae frendens immergitur aulae,
Extremosque sonos summis immurmurat undis.
Scilicet est voti modus, et reverentia coeli
Praevalet optatis, hac fas est sistere meta.
Exturbasse fretis hostem laetabile nobis
Munus, at aeterni variat sententia Jovae.
I potius fractus vires, nostrumque tropaeum
p.385
Vive, et perpetuo tua regna afflige pudore.
Gentibus esto omen reliquis. nimiumque profani
Pollicitis Sueci ne fidito. mobile fatum est,
Et vota ex nutu pendent incerta Tonantis.
Fortunate Heros nostrique immensior aevi
Gloria Danorumque salus, cui bella secundat
Associatque agmen toties coeleste Jehova,
Auspiciis procede bonis, et victor honores
Scande triumphales, alios tibi sufficit annos
Jova, et inexhausto renovantur vellere fusi,
Et Dea tam sancta lassari mole recusat.
Aspice suffultos meliori robore cives,
Atque exsangue caput nunc ausum attollere Danum.
Perge nefas hostis victrici exscindere dextra,
Et conjurato dispellere gurgite Suecum,
Venalique armis confundere vota Batavo.
En erit illa dies, solita qua pace decorus
Victor Hyperboreas dominaberis inclytus orbi.
Maxime perge Ducum, vires tibi Jupiter addet,
Faustaque portendet conatibus omina coelum.
(5)
DN. STEPHANO JOHANNI
STEPHANIO
Saxonem Grammaticum
edenti. 1644.
Magnis magna placent, animosus ad ardua tendit
Spiritus, in gravibus sudor anhelus ovat.
Laus in sublimi prostat, vestigia retro
Ferre pudet, refugos maximus error habet:
p.386
Impetus in lucro est, nullum tentasse pigebit,
Asperat egregium palma severa decus.
Est honor ingenio trahere in suffragia Divos,
Et merita arbitrio ferre brabia poli.
Ecce tuis, STEPHANI, crevit reverentia chartis,
Divinumque Helicon totus inumbrat opus.
SAXONEM Latiae commendant syrmata Suadae,
Sublimemque decet pompa decora stylum.
Ante quidem galeis Tyberim victricibus hausit
Cimber, et invasit rostra diserta Gothus:
Heic Marti certant Musae, nam maxima grandis
Aequiparat tumido SAXO trophaea sono.
Duplex noster honor, dominas pepulisse phalanges,
Terribilesque aliis hic tremuisse globos;
Et Latiae ancipitem linguae fecisse Quirino
Palmam, et convelli munere rostra suo.
Carpit at ignavum facunda volumina tempus,
Atque rudes metuit pagina docta manus.
SAXONI haec peperit tristes incuria naevos,
Indignas patitur dictio pura notas.
Emendit tantae STEPHANUS dispendia cladis:
Dediscitque apices fida litura nothos:
Attollust numeros rediviva emblemata priscos,
Atque gravis solito dictio more tumet.
Et ne difficilem involvat facundia sensum,
Interpres totum cura recenset opus.
Negligit obscuros jam lucida pompa cothurnos,
Lectorique patent verba rotunda suo.
Haec duplicem STEPHANO molitur adorea laurum,
Perpetuoque caput flore corona ligat.
Sis igitur Stefanoj, sobolique merere futurae,
Agnoscent studium secula grata tuum.
p.387
(6)
CINERES
Nobilissimae Infantis
BIRGITTAE SOPHIAE RAMEL,
Filiolae illustris et Generosi Herois
HENRICI RAMEL
Academiae Regiae, quae Sorae est, Praesidis
Magnifici. 1645.
Lactentes Veneres et amatae gaudia prolis
Et modo pacta DEO pignora fata legunt;
Nec molles prosunt risus aut balbula linguae
Murmura et in primo gratia flore micans.
In cunas saevire libet, coeptasque perosa
Parca colus tenerum fessa retexit opus.
Quid demum sperare juvat, cum purior aetas
Occidat nullo gens temerata malo.
An vagire nefas sit, vel lactantia fletu
Ubera, et effuso poscere rore cibos?
Deliciasque leves querulo consciscere risu,
Atque imperfectos ore ciere sonos?
Aut matri blandis crebra extorquere querelis
Oscula, et elingues congeminare jocos?
Innocuum rapido tumulatur funere vulgus,
Morsque citat paucos antecipare dies;
Ut miserae augescat geminata molestia matri,
Atque absens discat vulnera tanta Pater.
Quantumcunque morae fuit indulsisse parenti
Languida materno membra levare sinu,
Pallentesque genas mulcere oculosque cadentes,
Atque animae tepidam detinuisse fugam?
p.388
Sic campi primam Borea populante juventam
Exspirat tenero purpura vere rubens.
Sollicite deflent stellata cubilia Nymphae,
Et damnat virides horrida Vesta toros.
Sed neque sic sine laude jaces, properantius equo
Rapta infans, aevi transgrediere modum:
Nam si majorum virtus aequataque coelo
Nomina perpetuum postera secla manent,
Pars bene magna tui tumulis aeternior ibit,
Pensabuntque aevum prisca decora domus.
Hoc quoddam Pylium est senium, sic portio vitae
Crescit et extincti perpetuatur honos.
Mirandum qui fata meant. hic luridus annis
Vivit et exhaustum rumpere nescit iter?
Hic prius abripitur letho, quam vivere novit,
Angustosque dies nox diuturna premit.
Praesidium columenque meum generose RAMELLI
An fraudi dabitur jusque bonumque sequi?
Hoc ne instaurato peccavit Sora Lyceo,
Ut quateret vestros tanta ruina lares?
Anne erit in fatis, lento incrementa dolori
Sufficere et sensim proximiora rapi?
Sic visum Superis, nec contra tendere fas est;
Adversis emitur velle placere Deo.
Hic pietatis honos, his insudare juvabit?
Exercet sanctos sed sine felle labor.
Nec periit, quem fata vocant, super astra triumphans
Gaudia participat deliciasque poli.
Quare, Heroina, parens desiste querelis:
Saeva emolliri fletibus urna nequit.
Mortale est quodcunque sumus; perque aspera rerum
Et per mille vices flebilis hora fugit.
Felices vita functi, nos crudior aestus
Enecat, hos vitae mulcet amica quies.
p.389
Non tibi praecipiti decessit filia morte,
Sed transgressa polum cum Jove perpes agit.
Atque ignara loqui modulos meditatur amoenos,
Angelicumque ardet insonuisse melos.
Implexuque haerens sponsi sincera propinat
Oscula, et alternas percipit igne vices.
Non haec sancta parens mors est, verum ocia certa
Sic genuisse juvat, sic cecidisse libet.
(7)
VOTIS
Reverendi, Clarissimi et Praestantissimi
Viri
DN. M. NICOLAI AAGAARDI,
Parochiae FAX?ENSIS Pastoris
Fratris dilectissimi,
BARBARAM PETRI
matrimonio sibi jungentis, fausta
quaeque respondeant.
1645.
Barbariem suavem tenebrasque Cupido beatas
Mentibus obfundat, tetricaeque operata Minervae
Pectora desistant artes lassare priores,
Palladiumque urgere sophos, nunc altera lex est,
Et nova Pirenen moderantur Numina sacram.
Sceptra recens orditur Amor, Clarijque penates
Idaliae parent Matri, praeruptaque Pindi
Saxa cohors pharetrata tenet. sibi Delius arcus
Aptat et insolitis armatur dextera taedis
Auratam moderata chelyn, cestoque potentes
p.390
Pierides rerum molimina grandia damnant,
Atque laboratis indicunt ocia curis.
Longe omnis doctrina fugit. quae tempora Musis
Acta prius. Regina Venus disperdere lusu
Imperat, atque jocis foetos impendere soles.
In lucro stupor est, et mentis nobile pondus
Ignorasse juvat. pensant oblivia rerum
Amplexus tenerique sales castique lepores.
Quaeque maritalem commendat gratia Cyprin.
Vidit Hyperboreas transgressus [trangressus ed.] Phoebus ad aras
Castalio medium moliri bella Senatu
Formosae puerum Veneris, cornuque minari
Sueta coruscantem haud puerili spicula dextra;
Atque Cupidinea deceptus lampade quondam
Impete praecipitat vestigia, et eminus inquit:
Aetherii domitor populi. gentisque profanae
Pernicies et dulce malum, quid nostra frequentas
Rura atque Aoniis sudantia limina sacris,
Obsequioque paras cunctas torquere sorores;
Idalias remeato domus famosaque Cypri
Regna teneto. hic jura tui metuenda caloris
Exsere, et in reliquum desaeviat impetus orbem.
Nos sacrum genus et rerum sub pondere fessi
Delicias molles enervatumque Diones
Despicimus vulgus, quos laena effoeminat aetas.
Risit amor Phoebique minas et jurgia vultu
Discussit facili, pariterque adducta relaxans
Cornua praecipitem sedavit amicior iram
Sic te Magne Heros Tymbrae indetonsa comarum
Gloria condeceat, tumidae nec cedat alumno
Thebes, ut vestram tristi dirumpere pacem
Bello, vel placidis turbare silentia Musis
Non paro. scis istis misceri gaudia telis
p.391
Atque animos hominum geniali lege jugari.
Nec tibi nec doctis scelus est, aut turpe Camoenis
Vulnera nostra pati. si Calliopea calores
Sprevisset Paphios, et Apollo cupidinis arcus,
Orphea non unquam stupuissent rura canentem,
Nec Regum ambirent victrices tempora laurus.
Quae mala nos igitur torquet discordia Divos,
Imbellesque ad bella vocat? ni gaudia Marti
Haec praecepta forent, Phoebo nupsisse Dionen
Notior extaret stellanti rumor Olympo.
Nec mihi Tymbraeum Clariasve ferire sorores
Jam libet. AAGAARDI librentur spicula fibris,
Indomitusque sciat quae quondam Numina temsit.
Dixerat. emissae strident per inane sagittae,
Imaque conceptum depascit pectora telum.
Et velut Oetaeo congesta in vertice busta
Sulphure si tangas, tacitis animata favillis
Concipient flammas et late incendia fundent.
Sic dolor ardescens lento per viscera morsu
Serpit. at ille faces vix tiro edoctus anhelas
Insolitos aestus miratur alitque fovetque.
Nunc juvat amplecti cupideque innectere collo
Brachia, nunc menti blanditur vocibus aegrae,
Mordacesque docet verbis mitescere curas.
Astrorumque moras et inertia sydera secum
Accusans tenebras laetas noctemque beatam
Cogitat, atque annum pro luce paciscitur illa,
Segniaque ingenti licitatur tempora voto.
Ut vero ex alto bellantis murmura nati
Sensit Amyclaeis Cytherea invecta quadrigis,
Accelerat, tantosque ausus et praelia gestit
Discere et exhaustae non irrita tela pharetrae.
Ille recens spolium subitique decora triumphi
p.392
Celsior enumerat, curruque exceptus eburneo,
Vicimus, ingeminat, nostri est accessio regni,
Noster AGAARDUS amat, modoque ultro frena momordit,
Quem prius illecebras plane ejurasse putabant.
Scilicet, alma parens, proscribant nostra feroces
Imperia, et surdo decedat corde cupido;
Illicibus pugnabo oculis, praereptaque labris
Oscula purpureis animis mea jura refundent,
Atque reluctantes sensim sub vincula cogent.
Ast Ericyna Deum blande venerata comantem
Curruque invitans volucres effundit habenas,
Ingrediturque auras. clarescit Amoribus omnis
Semita. possedit fulvum vaga terga metallum.
Obscurant refugum peregrina ad lumina solem,
Stipatique greges inducunt nubila terrae.
At Venus amplexu Phoebum dignata superbo
Excusat nati pueriles comiter ausus.
Quid mea regna velint, quid vires, Delie, nosti.
Deliciis praesum nexusque facesque ministro:
Muneris haec nostri vis est, hoc limite cogor.
Nec Veneri accedet Phoebei transfuga coetus;
Artibus oblector vestris, me maxima captat
Ambitio Vatum, lascivi ego carminis autor.
Heroas generant, rerum qui frena capessunt,
Plebejos fex ima hominum. Quae fata morantur
Doctorum parili genus increbescere lucro?
Occidat Ascraeus, pendebit ab ubere Vates
Alter, et in cunis nobis Maro vagiet infans.
Tuque adeo qui nostra novus modo praelia miles
Aggrederis, stadiique modum jam conficis omnem
Auspiciis AAGAARDE meis, sibi vestra mereri
Foedera deposcunt Permessidos inclyta Divae
p.393
Numina, et exspectant formosam secula prolem
Tu numerum transcende patris. vobisque fideles
Commodet excubias concordia, et undique tristis
Proscribat lites. Sic te tua Barbara molli
Excipiens gremio vernos spirantia flores
Basia congeminet, quot nostras tela pharetras
Armant; expensasque vices cum foenore sumat.
Haec Dea subridens memorat, libandaque fratri
Plenius ora tulit coelesti afflata lepore.
Ast ille intonso promissum vertice crinem
Excutiens mansura jubet sic foedera pangi,
Et doctos rursum rursumque ad castra vocari:
Parcarumque novat meliori vellere fusos,
Et mandat placido descendere secula cursu.
(8)
IN OBITUM
MAGDALENAE JOHANNIS,
Amplissimi et Prudentissimi Viri
LAURENTII CHRISTIANI,
apud Holbecenses consulis primarii
defunctae uxoris. 1645.
Ingeminant lessus miseris inimica molestos
Fata. omnis passim, quod dolet, orbis habet.
Quis modus o superi? busto mactamur et armis.
Parcite, sat nobis altera tela nocent.
Plectitur imbellis sexus, nos crudior aetas
In bella et vetitum tendimus usque nefas;
Participant culpam reliqui. Si perdere mens est,
Dispereat tristi gens scelerata nece:
Aut si sublato Lachesis discrimine saevit,
Et juvat infesta fila secare manu,
p.394
Invaleat pestis, si usquam lacrymabile non sit
Lethum, nec fatis ingemat orba domus.
Publicus hic dolor est, quia late gliscit adactum
Vulnus, et innumeros tanta ruina ferit.
Vir thalamos luget viduos, pupillaque matrem
Pignora, et afflictus commoda prisca gener
In commune dolent. fuscantur nocte curules,
Ignoratque suum curia tota decus.
Non ita quis moritur, sed cunctae tristia plebi
Imperat, et cives moesta ciere docet.
Foemineae virtutis apex, modo funus acerbum
MAGDALIS et propriae flebilis urna domus,
Praecipites tibi Parca colus exhaustaque rumpit
Stamina, nec flecti jura severa sinit;
Non sobolem teneram nec cassum conjuge lectum
Respicit, haec frustra quis memorare parat.
Heu illa anticipans annos prudentia tardos,
Et vigor, et roseis purpura mixta genis.
Facundumque oris decus, augustique lepores,
Clausaque tam tenui dos numerosa lare.
Haec illa invidia est fati, livere secundis,
Et quanquam rari, parcere nolle bonis.
Quam miseri, quos ista gravant, queis tempora nondum
Permittunt damnis indoluisse suis.
Ah soboles primas gemitu exorsura loquelas
Cui nunc blanditiis es placitura tuis?
Excessit mater, cui murmura prisca movebas,
Non datur hinc solitos dulce gravare sinus.
Succedat curis Deus, atque exordia vitae
Dirigat, et clemens ad meliora vocet.
Et planctus moderare precor, moestissime conjux,
Hoc saepe exercent Numina more suos.
p.395
Velle tuum sit velle Dei, te sistere meta
Hac decet, et votis imposuisse modum.
Nascimur in raptus; nos primae copia lucis
Transcribit dirae prostituitque neci.
Exspirantque pii, ne pravae aspergine labis
Vilescant, ipsi quae placuere polo.
MAGDALIS in portu est, fatuaeque pericula sortis
Ridet, et incertis fata rotata notis.
Astra videt circum, totoque extantia coelo
Gaudia, et aethereos dinumerare juvat.
Angelicaeque melos turbae miratur, et ipsa
Conatur paribus sostra beata metris
Hic nostri modus est cursus; huc tendimus umbrae;
Felices, quibus haec hora benigna ferat.
Illa quis extinctis sapiens invidit amicis?
Invidiae gravior lacrima crimen habet.
Prospera quaeque tulit, natalibus inclita claris,
Clarum nacta virum dextraque jura tori,
Formosae genetrix sobolis. Quid MAGDALIS ultra
Sollicitare Deum, aut poscere vota queunt?
Conditur invisa corpus tellure, superstes
Despectat crudo cespite fama tegi.
(9)
Ad
Reverendum et Clarissimum Virum
DN. M. MARCUM CHRISTIANI
HUMBLETT
Plhroforian fidei edentem
1646.
Vivimus infidum genus, atque ignara doceri
Et solidae passim gens inimica spei
p.396
Credis homo Coelum Christi virtute parari,
Sed nutat dubiis fluctibus acta fides.
Peccatis oras veniam scelerique priori,
Sed dubitas velle hoc vel potuisse Deum.
Fidere ni discas, dedisces velle precari;
Est scelus ambiguo quicquid ab ore sonat.
Scire cupis quid sit dubitare, refellere Christum
Inque sua, aetherio sceptra negare seni. (est,
Fidito, constanti concedit adorea voto,
Certaeque expugnant astra Deumque preces.
Intereant Coeli et spatiosum exareat aequor,
Inque prius redeat machina tota chaos;
Spes, sibi quae constat, coelis aeternior ibit,
Atque quod est ultra gestit abire fides,
Et metas egressa aevi secreta Tonantis
Concipit, atque orbis si qua futurus habet.
Haec HUMBLETTE doces, fideique arcana revelas,
Et monstras, quae sit spes placitura Deo.
Quae quod sperat avet, nec inani fluctuat aestu,
Quaeque animis sistit, quod procul esse putant.
Quam modo si demas, pereunt solatia vitae
Omnia, et afflictas quae levat aura vices.
Spes fundata Deo Satanae indignantia tela
Despicit, et mundi quod creat atra lues.
Dum spe sincera lactantur corda piorum,
Dumque placent summo vota precesque Patri,
Semper honos HUMBLETTE tuus tantique laboris
Gloria durabit famaque digna legi.
p.397
(10)
VIRIS
Admodum Reverendis, Clarissimis,
Excellentissimis
DN. ERICO MONRADO
Ripensis Dioeceseos Episcopo
vigilantissimo,
D. M. JOHANNI SVANINGIO
S. S. Theologiae in Regia Hafniensi
Academia Professori
Ordinario,
D. GEORGIO WITZLEBIO
S. S. Theolog. in Regia et Equestri
Academia, quae Sorae est, Prof./ P.
Pastorique fideliss./
Fautoribus et Euergetis multum
honorandis
Fausta honorum incrementa summaque
in Theologia Laurea eveniant.
1646.
Splendida Pegaseae sumunt exordia laurus,
Et doctis geminatur honos, titulique priores
Augescunt meliore gradu. modo judice coelo
p.398
Laeta triumphatas agnoscunt pectora curas,
Et tanti tetulisse putant. sua praemia virtus
Suscipit, et multo pensantur honore labores.
Mygdoniis elata toris jactantior exi,
Et roseis, Aurora, comis palatia late
Possideas, creperum donec pater igneus orbem
Intret et ignivomi spument sub frena jugales;
Nec fugitiva tuo concedas limite, Phoebi
Majori confusa die, nec pallida turbent
Sydera lucis equi, totum ad spectacula celum
Prodeat et studii discat momenta severi,
Virtutisque juvet intellexisse decora.
Ipse venenoso metuendam flumine Lernam, et
Tergemina nece Geryonem domet, atque ruentes
Sustentet cervice polos, et sydera portet
Amphitryoniades, monstrosis dissona gestis
Heic didicisse libet multo gravidata Tonante
Pondera, et afflatas aeterno Numine mentes,
Praemiaque arbitrio modo dispensata Jehovae.
Vix dum sopierat feralem moesta tumultum
Cimbria, et ex omni cessarat limite terror,
Cum passim ingenti constratum limen acervo
Undantesque domus hostili sanguine cernens
Indoluit sceleri, et tristis solatia casus
Discupiens RIPE coelo interiore potitur.
Utque erat assiduo multum enervata timore,
Pallentesque exhausta genas atque horrida vultu
Incipit, ac aequis immiscet vota querelis:
Si libet excidio peccata exscindere terrae,
Atque Arctus abolere nefas, Sator optime mundi,
En patriae scelus omne lui. truncata virorum
Corpora, et abruptis squalentes artubus arces
Saepius aspexi Martem indignata nefandum;
p.399
Nunc armis indicta quies, nec rauca cruentum
Buccina mugitum novit, da maxime Rector,
Quod cupiam vidisse, decus, sic damna resarci.
MONRADUM, cui sceptra mei sunt credita ncoetus,
Insignem titulis et multo nomine clarum.
Doctoris videam, misere mihi pectora fervent
Illi assurrexisse viro, cui summa salutis
Debeo et aetherii sincera oracula verbi.
Ah quoties memini, fureret cum Martius ardor,
Ingemuisse malis, et mentes vocibus aegras
Solari, afflictos melius sperare jubentem.
Haec RIPE. cum praecipiti super aethera gressu
Ardua coeruleo processit PORTUA vultu,
Et solium venerata Jovis sic protinus infit:
Exhaustas quererer cathedras confusaque morte
Atria Doctorum, tibi ni sententia ruptas
Instaurasse vices sedit, nunc praemia tantis
Accedant meritis. Musas SVANINGIUS orbas
Erexit, solitoque dedit loca fervere coetu.
Scis pater ipse Viri studium. scrutatus Hydaspen
Et gentis secreta sacrae, quae contudit urbes
Isacidum, populumque tuum sub vincula duxit,
Jam dudum placitis se totum emancipat aethrae.
Augescat cum mole decus, et tempora circum
Fulgeat immenso resplendens laurea fastu.
Adsuit et fluido sylvosas vertice quercus
Excutiens SORA, et facilem sibi poscit Olympum:
Quid mihi profuerit late inclarescere Musis,
Heroumque suis genus excoluisse palaestris,
Si pretium fuerit toties mutare Docentes,
Atque fatiscentes fatorum ad Sceptra Camoenas,
Et mutos sensisse lares. quot tempora nostri,
Tot quoque Doctorum numerabunt busta virorum.
p.400
Sed quia WITZLERIUS priscae dispendia sortis
Penset, et aeterno damnata palatia luctu
Coelestes rursum faciat resonare loquelas,
Hacce placent mercede vices, hoc tristia lucro.
Sit meritis honor, et titulo excellentior omni
WITSLEBIUS Doctor nostris affulgeat aris.
Ut dixit, precibus Pater immutabile justis
Pondus inesse dedit solio sic fatus ab alto:
Doctorum curas studiisque exercita sanctis
Pectora perpetuis libet exornare tropaeis;
Non quae mundus amet titulo lactatus inani,
Qualia sed virtus pietasque insignia ferre
Gestit, et aetheriis inscribi nomina fastis.
Laurea MONRADUM cingat, tamen altior est laus
Fascibus insignem sacris dominarier aris
Et populo dare jura DEI, vitaeque beatae
Commoda et aeternae bona dispensasse salutis.
Te quoque SVANINGI titulis lauruque decorum
Secula mirentur, stupeatque Cathedra docentem
Scrutantemque aevi naevos, dum dogmata prava
Castigas, verumque paras secernere falso;
Hoc geminatus honor studium non anteit unquam.
Et tibi WITSLEBI felici sydere tanti
Incrementa gradus veniant et adorea laudum.
Hoc foeti meruere dies consumptaque Musis
Momenta assiduam non detrectantia molem.
Perge greges animare tuos, multumque Tonanti
Lucrari, gentisque nefas jugulare profanae;
Et tuus auspiciis labor efflorescet Olympi.
At BROCHMANNE senex sanctum conscende tribunal
Arbitrioque poli summos moderator honores
p.401
Et tales mactato viros. sua pignora patres
Enumerent, laurus tu percenseto superbas.
Felix vive diu et vegetam experiare senectam.
Saepius et Doctis sic compensato labores.
Dixerat, at verbis duxerunt consona Parcae
Stamina, sinceroque colos rutilare metallo
Jusserunt placidosque dies cum foenore labi.
(11)
NOVIS NUPTIS
DANIELI Weinholdt et
ANNAE VILHADI,
fausta quaeque eveniant.
1647.
Dum versant terras hyemali sydere pisces,
Angustumque sinunt latius ire diem;
Dux tener in pharetris mollique potentior igne
Imminet insidiis et sua bella movet.
Exertatque faces, brumaeque insultat inerti
Impellens ipsum vi meliore gelu.
Vicinasque, inquit, quid nobis objicis undas,
Aut mea sopiri spicula posse mari?
Prima dedit nostrae pontus cunabula matri,
Coeruleique sinus, quae genuere, timent:
Ipse parens pelagi gremio refovetur amicae
Tethyos, et nostro saepius igne calet.
Sit locus hic Crucis ora piae, ratione decusses
Nunc alia statuam, quos iterasse juvet;
Amplexus simili surgent sub imagine crebri,
Et quicunque decent gaudia nostra sales.
ANNA satis sterilem sit jam coluisse pudorem,
Disce maritales obsequiosa jocos,
p.402
Et matris quam suavis honos, dum pignora circum
In tenera ludant reptile vulgus humo,
Et dum tot clamata domus haeredibus audit
Ora imperfectos balba ciere sonos,
Oscula profuerit teneris fixisse labellis,
Gentis et innocuas lene inhibere minas.
Haec meminisse velis: posthac tibi gratior omni
Delicio Sponsi lux DANIELIS erit.
Dixit at intento sonuerunt spicula nervo,
Pectoraque aeterno foedere bina ligant.
(12)
MANES CIMBRICI,
Sive Epicedium in obitum Illustrissimi
et Celsissimi Principis
CHRISTIANI QUINTI
Electi Daniae, Norvegiae etc.
Regis 1647. defuncti.
Semideos manes, magnoque agnata Tonanti
Funera et ingentes extincti PRINCIPIS umbras
Tollimus o Dani; desolatumque Trionum
Vulgus et immensis exhaustam luctibus Arcton
Adspicimus; qua late undis dominatur avitis
Balthica Divorum soboles, qua littora verrit
Oceanus terrisque hyemes affrangit inertes
Cimbriacis, nimio sordet gens lurida planctu,
Magnatumque trahunt atratum syrma catervae;
Et plebem suus angor habet, tumulisque perennes
Affundit lacrimas et lamentabile murmur.
p.403
Omnibus antevenit Genitor, misereque ruentes
Praecipitat questus; lacrimis turbatur amaris,
Quem flevisse vetant anni; plenusque verenda
Majestate Senex consuetae insignia vestis
Abjicit; inviso mutatur purpura panno,
Et Tartessiacae latitant sub sindone gemmae,
Ingemit Aula procul; qua picturata reclusit
Atria flammantes imitata nitore pyropos,
Et qua pendebant Pariis aulaea columnis,
Publicus inserpit tristi ferrugine maeror,
Feralique habitu radiantes circuit aedes.
Sic Patris amplexu quondam distractus Evandri
Cum caderes, Palla, viridi miserande juventa
Intellexerunt longe infelicia fata
Principis Arcadii solidata palatia crudo
Cespite; Tarpejoque frequens in vertice sylva
Tristibus infaustis vicinas Tybridis undas
Perculit et populos fama turbavit iniqua.
Non canimus vates vulgari more peremptum
Vulgus iners, aut plebejo mactata feretro
Pectora; Sed Manes Divos, sed grande cadaver
Et cineres, Dux magne, tuos; tu proxima Danis
Spes et cura tuis, dederant dum vivere Parcae,
Nunc delamentandus obis, et limite funus
Clauderis angusto, Majestatique futurae
Eriperis praeceps, velut attenuatus in auras.
Quaque jaces urna probitas tumulatur et omnis
Magnanimae virtutis apex, spectataque duris
a Mascula vis animi, et pietas ratus aetheris haeres.
Et velut, excelso coeli cum tramite Titan
Praecipites agitat currus, vestigia lucis
Arripit et vitrea mentitur imagine Phoebum
Pontus, nonque suis minitantur coerula flammis;
p.404
Sic manifesta tuis patrii simulacra vigoris
Vultibus exseruit Heroibus addita Magnis
Forma et proceris affudit robora membris.
Optimus ille tuus Genitor quem possidet Arctos
Egregie regnum gessit, soloque minorem
Numine se fassus verae pietatis adhaesit
Cultibus, atque uni se credidit usque Jehovae.
Quaque solum boreale patet, qua cardine pigro
Volvitur et vetito sese abstinet aequore plaustrum.
Coelitis increbuit Divina potentia verbi,
Et summi cultura Dei vel Rege Magistro.
Institit et placitis legum moderatus habenas
Justitiae, monitisque docens concedere poenas
Miscuit extremo placidissima jussa rigori
Sanguinis humani parcus, nec destitit unquam
Legitimam multo causam defendere zelo.
Nec sceleri suus horror abest; quae noxia terris
Exigit, et culpas exterminat undique legum
Tutelaris honor; sic Omnipotentis Olympi
Expedit ille vices, anjmosque hoc aere suorum
Obligat, et meritis populi licitatur amorem.
Sis felix, Grandaeve Heros, sit serior aevo
Illa dies nostro, qua tu lacrimabere raptus,
Sufficiat, Superi, busto vastarier uno,
Nec geminata premant miseros lugubria Cimbros.
Quos vero occeptabo modos? quo carmine tantas
Persequar exsequias: magnum et laudabile quodvis
Vidimus, et priscos decora aequatura tribules,
Nec Patre inferiora suo, cum rebus agendis
Argumenta daret pronae indulgentia sortis.
Impete sed celeri nascentia nomina, PRINCEPS,
Destituis, magnaque sui Te subtrahit orbi
p.405
Invidia, quae lenta trahit Dea Licia fusis.
Si vati tamen ulla tuo favet Aonis, aut si
Carmina quid poterint cruda exsudata Minerva,
Eloquar et Sobolem tua facta docebo futuram.
Vos ego Nereidas et aquarum Numina, vos quae
Colbergae sinus amplus habet, qua Falstria ponto
Incubat, et gemino se gestit ab aequore tundi;
Vos testor populumque tuum, Lollande, tuique
PRINCIPIS egregios speculata Nycopia mores;
Vos meministis adhuc, et mente tenaciter haeret
Gentibus ut placidus vixit, ut pectore sedem
Fixerat, et miti fulsit Clementia vultu
Omnibus arridens, majestatemque serenis
Miscuit alloquiis, non dedignata Clientum
Prolixas cognosse preces, aut debile vulgus
Defensare manu, miserisque avertere noxas.
Derivantur enim in Sobolem documenta paternae
Virtutis, majorumque oblectamur honestis
Actibus, et simili juvat inclarescere fama.
Intellexisti, PRINCEPS, Te protinus ipsas
Exaequasse Deis cunas, et luminis haustum
Munia cum sceptris tibi delegasse Jehovae.
Ergo velut secli Genitor miserescere culpae
Assolet, erratisque etiam vegrandibus iram
Abstinet, et nostros cupit ignorare reatus:
Sic, ubi quid poteras monitis parceve minando
Emendare nefas, rigidos distringere fasces
Horror erat; verum ultrices vibrare secures,
Si sceleris nesciret amor concedere jussis,
Sancta paternarum suasit reverentia legum.
Haec cognata Deo est Pietas Regaleque mentis
Delitium texisse bonos fraenasse protervos.
Nil par Coelitibus dominatio noverat unquam
Pulchrius, aut ubi majori cum laude triumphet,
p.406
Lucida quam propriae revereri culmina sortis,
Seque hominem scivisse homini imperitare, nec ultra
Humanum quid posse, nec ulli incognita terrae
Haec fore, quae gessit, quia lux altissima fati est.
Sic Heros Te fama vehet, mundoque sequenti
Se rigido dicent tutata satellite jura,
Solliciteque suum Pietas celebrabit alumnum;
Et tumulis infusa tuis, spirante fovebit
Membra croco, et jugi donabit vere sepulchrum.
Nunc Ducis armatas amor est agnoscere laudes
Atque decus Bellona tuum, quam fortiter olim
Sustinuit pugnas intempestosque tumultus.
Imbelles sileant Divae, nam classica Vati
Oggerit insolito Mars impavidissimus oestro,
Turmalique fremunt trepido mihi pectora motu.
Viderat augusto surgentem flore juventam
PRINCIPIS et sanctos aetatem ostendere mores;
Conjuratque statim trabeato tota Senatu
Dania et haeredem sceptris designat avitis,
Assensumque legit populiet gentilia vota.
Vix ea finierat. cum fato excitus iniquo
Occipit ingenti moliri bella tumultu
Suecus, et ignotas trahere ad certamina gentes
Lappionas Fiunosque et robora Dalecharli;
Jamque lacessitae absiliunt commercia pacis,
Martiaque ancipiti decernitur alea lusu;
Quis mentem tum fervor habet? quantumque parentem
Sollicitas, indulgeret consortia belli
Imbueretque rudimentis Pater ipse cruentis,
Ut quondam extorsit tumidas invisere gentes
Hannibal, indomitos votis complexus Iberos,
Romanisque procul diras minitatur ad aras.
p.407
Sed Pater oranti juveniles mitigat ausus,
Spemque facit, pharetram spondens detractaque Sueco
Cingula et excusso vacuum Rectore caballum.
Jam debellatus discesserat hostis ab armis,
Expuleratque fatigatum Pax aurea Martem;
Tum Pater ut rediit respersus pulvere belli
Atque triumphali spectandus vertice lauru,
Te vocat amplexuque fovens sic ore precatur:
Da mihi, summe Parens, ut sese natus in hasta
Mensuret Patria, devictoque hoste superbus
Egregiam referat laudem crebrumque Trophaeum
Et Patris et Proavuum longe antegressus honorem;
Sic ait et rutilas submittit ad oscula cristas.
Hinc ubi maturis aetas adoleverat annis
Plenior, et multo cumulatior impete virtus
Tempora foecundis aptarat idonea gestis;
Mox funesta ruit rursum inclementia fati
Austriacaeque domus perquam furiata potestas
Teutonas et quicquid Germani nominis usquam est
Subjugat, invisos populis inducere cultus
Dum studet, et sceleris mens est complere nefandi
Jamque sed infesto tentatum est sydere tantum
Ulcisci pugnando nefas, veraeque saluti
Sanguinis impendisse haustum, sed fortibus ausis
Defuit eventus. Tunc Rex commune volutans
Pectore naufragium fidei, coetusque ruinam
Divini, tota ingentes regione paratus
Molitur, justaeque sedet succurrere causae;
Teque profecturus praeceptis instruit istis:
Seu nos fata vocent, seu summi gloria coeli
Arma amet, et nostro cupiat clarescere Marte,
Certum est nequitiam modo debellare profanam
p.408
Austriacaeque minas gentis, tu sceptra tuetor
Danica, et in nostras promtus succedito curas.
Consilioque juva; sit mista scientia paci
Armorum, et patulis ludant tibi praelia campis
Indigenae, doctaque manu sua mittere discant
Spicula, et hostiles caute evitare sagittas;
Et cave languescat cultus reverentia sacri,
Ne sacra conculcata Deus ultricibus iris
Vindicet, ac renuat nostris assistere coeptis,
Et cincinnato veniemus praeda Sicambro.
Haec ille ut dixit, rapidas effudit habenas,
Feralique tuba pugnacem terruit Albim.
Ast ubi digressu Regis moerere Senatum
Atque vides animis cecidisse, novoque tumultu
Confundi Patriam, prudens ita pectora mulces:
Quid juvat o Proceres longo segnescere luctu,
Consiliis opus est et firmae robore mentis,
Ut dubia emendare queas; desudat in armis
Rex procul a Patria, nudoque sub aethere noctes.
Exigit insomnes effultus cespite corpus:
Ut sint tuta domi, cunctique ignara furoris
Limina, quae trepidis nondum turbavit Erinnys
Motibus, haec, Proceres, est portio prima laboris,
Ne Patris accuset nostras industria curas.
Sed, quae voce jubes, promptu tibi perficit ausu
Dextera, et exemplo trahis ad sua munia Cives.
Vidimus, o Heros, miscentem imitantia verum
Praelia conflictum, et strictis concurrere telis
Agmina, Cimbriacis versas dum vulgus in agris.
Sic tibi dum pereunt per crebra negotia soles,
Haud gravis est Patriae diuturna absentia Regis.
Ultima Regalis restant momenta decoris,
Queis spectata suo virtus se PRINCIPIS Orbi
Prodidit, et cunctis meruit praeconia terris,
p.409
Qua Pater Oceanus Boreales alluit oras.
Jam nova sancierant gentiles foedera dextrae;
Jam belli sepelitur amor, et Marte fugato
Grata fatigatos tranquillant otia Danos:
Jamque Dionaeae festivo lumine taedae
Illuxere toris, et PRINCIPE Conjuge felix
MAGDALIS augusto cumulavit munere pacem;
Cum subito incautos violenta duellio Cimbros
Obrueret, terraque potens et ab aequore Suecus
Instaret, geminoque simul a limite bellum
Ancipiti nimium traheret discrimine mentes:
Tum te, Magne Heros, in publica commoda natum
Sensimus, et propriae studium ejurasse salutis
Ut patriae tueare bonum; tanto obside tuti
Fregimus invicto suprema pericula corde.
Interea toto disjecerat aequore Suecum
Rex Pater, et gemina vittatus tempora lauru
Ut rediit, tua te Lollandia laeta recepit.
Tunc sese excelsae matura scientia mentis
Extulit, et patriae casus attendit acerbos.
Praesidio firmat loca, qua mare spectat apertum
Falstria, et accessus declivia littora pronos
Expediunt; qua munit agros impervius humor
Limen inaccessum excubiis levioribus ambit
Et jubet alternare vices; dehinc intima terrae
Ordinat, et multo quaevis disponit ab usu;
Diruta castra novat, fossisque capacibus urbes
Circuit, ipsa suis visa est juvenescere vallis
Et procul infestos aperire Nycopia campos.
Interea victor per littora Suecus oberrat
Exploratque aditus, levibusque assultibus instat,
Sed procul armatas formidat ab aequore turmas.
Ipse suos PRINCEPS Dux et commilito jussis
p.410
Urget, partiturque sibi discrimina vulgi;
Laudibus incendit promptos, hortamine fessos
Erigit, hostilesque monet contemnere lusus.
Quid non tanta Duceis poterit constantia? quid non
Efficit intrepidae testis facundia mentis?
Frendent cuncti animis certumque est littora saltu
Vincere, cessantemque armis impellere classem,
Atque triumphatas vinclis ductare triremes.
Consiliis sic tuta tuis Lollandia Sueci
Despicit infesto victricem a littore classem.
Ast ubi jam patriis secura refulserat arvis
Pax, atque inviso gemuit sub carcere Mavors,
Spes miseris stabiles visum est ostendere fatum;
PRINCIPEQUE egregio jactantior extitit orbis
Arcticus, et tanto laetati munere cives.
Sed votis momenta ferox abrupit anhelis
Parca, et hyperboreis invidit commoda terris.
Ire jubet morbus, proprioque expulsus ab orbe
Abriperis, nec triste vale Tibi patria dicit
Grandaevusque parens, aut unica nomina Frater.
Sola haurit tanti Conjux cruciamina luctus
MAGDALIS indefessa tuis amplexibus haerens
Defectumque notat vitae, tepidosque per artus
Vestigat fugientem animam; simul ubere fletu
Abluit exsangues vultus, miserasque mariti
Relliquias, et labra truci liventia letho
Adspicit et toto morientes corpore sensus;
Mutarique vices cupit, et vel PRINCIPE vivo
Fine suo tantam velit anticipare ruinam,
Nec superesse viro, aut tymba componier una;
Hinc patrios agros justas exorsa querelas
Incusat. quod fata Ducis mortemque mariti
Adspexisse queant: peregrina beatior, inquit,
p.411
Regna habui, timuit multum mea Falstria tale
Admisisse nefas, faciemve videre labantis
PRINCIPIS, atque meos cumulari in funere luctus
Saxoniae ferale solum, quid poscere tentas
Non tua? quamque animam non unquam miseris orbis
Confecisse audes? mihi, tellus perfida, raptum
Redde virum Danisque DUCEM. Quo lumine Regem
Aspectare meum potero trabeataque regni
Pectora, moerentesque indigno vulnere cives.
O si rapta forem, legerem cum fluminis oras
Inclyte Varne tui, vel cum vestigia terrae
Inferrem patriae, non sic viduata redissem.
O visum natale solum mihi sydere laevo
Terra tuis inimica nimis. Sic asperat aegram
Moesta dies animi, lacrimisque ulciscitur aestum
Mentis, et immenso vox est medicina dolori.
Sit modus o PRINCEPS fletusque inhibeto ruentes,
Et consternatum tranquillent pharmaca pectus;
Nascimur arbitrio coeli, cursumque dierum
Mensurat manus ipsa Dei, nec tenditur ultra
Terminus, ast metis homines concludimur istis,
Et PRINCEPS et turba minor; hic circulus omne
Despicit imperium fati, nutuque Tonantis
Volvitur et leges sequitur, quas jussit Olympus.
Sideream Regum gentem jurataque sceptris
Nomina dividuo sapiens accommodat orbi
Largiturque sibi cognata vocabula coelum;
Hac sunt parte Dei, sapiunt mortalia quaeque
Caetera, et inviso gens sunt obnoxia letho.
Verum sceptra neget Ducibus mors invida sanctis;
Astra super regnum occipiunt, Jehovaeque Monarchae
Consiliis adsunt, et quicquid curia coeli
p.412
Occulit abstrusum, aethereique oracla Senatus
Mentibus inspiciunt, et jussa assensibus aequant.
His tuus immixtus PRINCEPS numerosa recenset
Ornamenta poli, proavosque ex ordine Reges,
MAGDALI, Saxoniosque inter Danosque beatos
Conatur modulos, fidibus quos presbyter olim
Aut Divinus Asaph aut vatum gloria David
Edidit, et Mosis juvat aequiparare melodos,
Ridetque infidum mundi de vertice mundum.
Et tibi qui vixit geniali foedere junctus
Regalis decus omne tori, cui unicus ardor
Semper eras, et quem te plus dilexeris ipsa,
Heroina, polo post fata suprema locatus
Adspicit et pectus sibi demiratur amatum,
Teque optat serus locupletet terminus aevi.
Grande tuis columen, Genitor moestissime, ne Te
Discruciet properata necis violentia; nosti
Mortalem generari hominem, quo stemmate tandem
Surgat, et autores quantumvis linea Reges
Utraque Semideosque Patrem natalia donent.
Noverat hoc Princeps non inficianda Parenti
Progenies, quae sceptra manu moderanda potenti
Sumeret, innumeris fortem exercere procellis
Et fato prostare omni. Si tempora lentis
Nexibus ambiret Regalis purpura, tum se
Vertice sublimi vegrandem tollere molem,
Atque animo stabulare una curasque metusque
Et regni Regisque decus, tutandaque plebis
Commoda et in miseros jura exaequanda clientes;
Aurea si quando trabeatae ornamina vestis
Penderent humeris, cinctusque imitata Gabinos
Pallia magnifico fluerent holoserica cultu,
p.413
Quantum exundantis species amethystina luxus
Monstri aleret; nimiae quam crebra molestia pompae
Cogitat, et prisci redeunt in corda reatus,
Quos notat auratum quae fimbria lambit amictum
Tunc attollit humi sensus, orbesque micantes
Evehitur supra, supplexque advolvitur ipsi
Coelicolum Regi, votisque exambit anhelis,
Si quid habet coeli secretior aula beati
Et sceptra et multo saturatas sanguine pallas
Optime Christe tuo, haud marcescentemque coronam
Publica pro Regis fierent cum vota salute
Adjecisse preces et singultantia verba
Sustinet, ac faciem valide exorare Jehovae,
Ut suus inconcussa Parens moderamina tractet
Marte potens et pace bonus, ut secula vitae
Exigat ad Pylias jam decrescentia metas.
Sic animo dolus omnis abest, et tetra libido,
Ac regni sceleratus amor, quaeque optima curis
Pectora damnosis spes insidiosa profanat.
Scilicet hoc pietatis habet, coeloque receptus
Interiore suum miratur ab aethere Regem
Et gaudet superesse sibi, priscumque vigorem
Optat et effoetis juvenilia robora membris;
ULDRICIQUE piis refovens amplexibus umbras
Gaudia delitiasque serit, vicibusque recurrunt
Innumeris lusis, nec fidos taedia nexus
Nec potis est sanctos mors seva avellere manes.
Sic placitis fruitur, nec lamentabile quicquam
Vester habet PRINCEPS, nec spes exhausta Parentis
Desinit aut sceptris haeres juratus avitis.
Auctior assurgit FRIDERICUS prole gemella,
Fraternosque obitus fausta Tibi sorte superstes
Mitigat et Danis suadet deponere luctum.
p.414
Et tibi depellant teneri lamenta Nepotes,
Magne Senex; tuus hic oritur melioribus annis
CHRISTIANUS, patruumque facit revirescere carum
Atque redonat Avo, pensatque impubere stemma
Foenore, quod tristi concussit funere PRINCEPS.
Defensato pios animoso pectore luctus,
Moeste Heros FRIDERICE, tuis spes unica Danis,
Non fas est lacrimis placitum rescindere coeli.
Sanguinis abrumpit nexus, cognataque Regum
Gaudia et unius pretiosa vocabula Fratris
Expiat, atque nefas mors atra triumphat ad istud.
Ferre decet, quae fata Deo moderante tulerunt.
Aetheris ille quidem stellantes possidet aedes,
Quas habitant Heroum animae, quo fortibus ausis
Est iter; et sedes sola virtute parantur.
ULDRICOQUE suo junctus prosperrima Fratri
Omina portendit, velque hac mercede perisse
Dulce fuit, dum Te patriis succedere regnis
Cernat, et Arctoi suffragia ferre senatus.
Sed tibi non tanti est solio sedisse superbo,
Ut fratrem amisisse velis, cunctasque Tiaras
Permutare cupis si triste avertere fatum
Fas foret, agnatique lucrari pectoris usum.
Dum coeli assueto torquebitur orbita lapsu,
Regales animorum habitus et mentis amicae
Grande sodalitium, fideique potentia vestrae
Foedera, cum Phoebi mansura laboribus orbis
Discet, et exemplar cupide inspectabit amoris.
Dum tumulis suprema loquor, Regalibus Infans
Effulget cunis, mollique cupidine vultus
Purpurat, et patrio tener ille superbit in ostro,
p.415
Annorumque moras lepidoque crepundia nisu
Praevertisse studet primisque insistere metis.
Hic ille est Heros, cujus mandata capessent
Secula, quae post nos sunt surrectura minorum;
Qui Proavum seros transmittet adusque nepotes
Sceptra, nec haeredes deerunt Tibi Maxime PRINCEPS
Balthica Daniacos dum lambent aequora fines.
(13)
Beatis manibus.
METTAE ROSEKRANTZ,
DN. Cancellarii
CHRISTIANI THOMAEI
defunctae uxoris, ac Magni illius
ROSEKRANTZI omofronou
filiae 1647.
Ver in urnis perpetuum precatur.
Exhaustos obitu thalamos, populataque lectum
Funera, confusosque lares viduumque cubile
Dum THOMAEE doles, oculisque uxorius instat
Imber, feralem meditatur Portua pompam,
Oceanique sinus et pars immensior Arctus.
Augescit sensim luctus. Procerumque theatra
Concutit, et tristes fumant in limine taxi
Primatum. Mars morsque ferox sua Spicula vibrant,
Alternantque neces. Non uno vulnere moeror
Desaevit. Patriae privata molestia casus
p.416
Ingeminat, fatisque adeo communibus aedes
Quassatae accedunt. Rursum malesana cicatrix
Gliscit, et antiqui redeunt cum tempore planctus.
Exuimur cum pace bonis, Morbique rapina
Prompta sumus, dubiisque salus jactata procellis
Nutat et ingentem minitatur saepe ruinam.
Nec lethi sat tuta fides, trabeata feretrum
Pectora convellit. Lessusque et flebile carmen
Orchestrae indicit; tam claris Praefica bustis
Ingemit, et pullo Primores syrmate damnat.
Majorum quid grande decus, magnique tribules,
Quid domus et multa numerosus imagine Sanguis
Profuerint? Quid amor coeli perspectaque mundo
Vera fides, si corde Deum sique aethera mente
Accipimus, gaudentque pii tanto hospite sensus,
Et tamen ad mortis rigidas pallere secures
Cogimur, et mediis exspirant licia fusis?
Quod pretium pietatis erit, quo militat aere,
Si vitae melioris iter frustratur, et aequi
Orbita honore caret? quo distant justa scelestis
Censu? jam piget esse bonum, coelique favorem
Ejurare placet, si sic confundimur urnae
Arbitrio, pretiique nihil defertur honesto.
Scilicet est voti non ultima portio nostri
Vivere posse diu, mentem incrementa tenellae
Afficiunt sobolis ditescentesque penates,
Et genus et quicquid sortis ferat aura benignae.
Sed nos destituunt vitae contractior usus,
Praecipitesque colus nimis, interruptaque fila;
Quae tamen afflictae miseris mensura diei
Linquitur, assiduo turbat discrimine fatum.
Spargimur in casus dubios, et gratior hora
p.417
Affulget raro solidis perfusa secundis;
Omnis in ancipiti cursus, variosque per aestus
Provehimur, bullaeque dies aequanda fugaci.
Sic Deus et natura jubent. Est altera brutis
Vita, et inexhaustis descendunt secula pensis;
Stat sine labe vigor nec iniquo frangitur aevo.
Nos vexant morbi, et sensim contagia carpunt,
Inque dies morimur. Facili dispenditur aura
Corpus, et ad minimas horret compago procellas.
Ast senium veneraris homo, delubraque quaevis
Id poscis, supplexque advolveris omnibus aris,
Quod sentina malorum audit numerosaque tabes.
Cum canis crescunt curae, revolutaque fatis
Taedia longaevam infestant plerumque senectam.
Contrahe vela oro et paulo sapientius opta;
Sique locum votis detrectet providus aether,
Invidiam Divis fieri cave, qui bene vixit,
Ipse diu vixit, vitae non ampliat annus
Tempora, nec spatio constat diuturnius aevum.
Suspicimus decora ipsa animi, quia nulla piorum
Posthumus obfundet meritis oblivia livor.
Hinc sine morte jaces ROSEKRANTZIA, majus ab urnis
Laus tua pondus habet, tumuloque aeternior extat
Fama, et perpetuo donat te vere sepulchrum.
Exserit alta caput pietas, et judice coelo
Jam pretium sortita decens sublimis adorat
Lumen in accessum modo, Divinumque Jehovae
Concilium et trinae Monadis arcana recenset.
Haec astris digressa suis penetralia gentis
Insedit vestrae, studiisque operata beatis
Praecepit vigilare Deo, veneranda parentum
Pectora ceu delubra tenens, animataque jugi
Foenore neglexit sedes remeare supernas.
p.418
Haec ortus et prima tibi cunabula stravit
Et coelum cum luce dedit, cumque uberis haustu
Combibis usque Deum, tibi murmur amabile linguae
Christus erat, Sancto somnos modulamine nutrix
Suasit, et ad Divum docuit reptare penates.
Crevit amor, metasque aevi diffusa per omnes
Eduxit simili Pietas fervore juventam,
Adque patrum mores consurgere tempora jussit.
In sobolem dextre manant exempla parentum
Et vitae documenta piae. Cum facta monentis
Concordent dictis, plus atque hortamina possunt.
Insignis pietate pater, decertat eidem
Et Divum genetrix studet aequiparare timorem.
His afflata prior stimulis adoleverat aetas
Jam matura thoro, legitur tibi sponsus iisdem
Lactatus studiis THOMAEUS, cujus ab aevi
Usque rudimentis sibi te devinxerat ardor.
Ut dilectam ulmum jam pubescentibus ambit
Crinibus amplexu sociatae robora sylvae
Augustans vitis, corpusque et brachia sensim
Innectit. foliis nascens interviret uva.
Jam geminata fides thalamoque lacessit olympum,
Et quae sancta Deum coluit, quae grata parentes,
Casta maritales amplectitur ignibus ignes,
Inque suos defert portus. sub corde maritus
Excubat, insomnesque vices variosque fidele
Imperat obsequium pallores. angitur absens,
Laetatur praesente viro. si jussa vocarent
Principis, et tumidos Thomaeus adiret Iberos;
Illa per extremos Garamantas et ultima Thules
Indefessa viro comes iret, nulla viarum
Taedia, nec pelagi discrimina certa vetarent;
Tanti est fidus amor multusque in pectore conjux.
Uxori fidae certat sibi sedula mater,
p.419
Adque ea, quae didicit praecepta parente magistro
Lactentes cunas et primae gaudia prolis
Fingit, et infirmo timide nitentia gressu
Pignora sydereae leviora elementa palestrae
Edocet, adque usus accommodat aethera vocis.
Sic campi matura fides concredita terrae
Semina depositum ruris cum foenore profert,
Priscosque exsolvit foecunda messe labores.
Par decus affectat submissa modestia mentis
Pauperibus famulata piis, ignara tumoris,
Omnibus arridens, suasor sibi demere vires,
Dignarique manus humiles. Sic itur in ipsa
Pectora, stellantesque domus sedesque parantur.
Nobilitet vatum Pandoram fabula priscam,
Et dotes memoret fictas, heic altera morum
Gratia, et innato numerosior ordine virtus.
Quod si vel pretio foret exorabile fatum,
Vel precibus, gemitu crebro revocata bonorum,
Despiceres lethi diras ROSEKRANTZIA leges.
Sed quid triste juvat gemere, aut singultibus ora
Lassare, et duris impingere crimina Divis
Illustris THOMAEE Heros? despectat iniqua
Aure preces multosque odit mors improba questus,
Devenerare Dei nutum, non impete coeco
Volvimur ad placitum fati, disponimur aethrae
Arbitrio, casusque omnes moderatur olympus.
Est nulli speranda quies, sibi mutua Divae
Bella movent, saevaque dolor pia gaudia dextra
Turbat et invisa confundit sorte penates.
Et solet haecce Deus placiti documenta ministri
Sumere, et in proprium poenas immittere vulgus.
Hoc coeli indicio constat favor atque Jehovae
Gratior affectus. Patienter ferre memento.
Stat vitae mensura polo, mihi vivere, Christus,
p.420
Lucrum grande mori; rumpantur stamina Parcis,
Impavidum properata ferent me fata sub umbras.
Quis timor et homines? morimur, mors copia vitae,
Vivimus asserti Christo, quid plura moramur?
Nec letho obruimur, vivit ROSEKRANTZIA vivit,
Et coelo transcripta suo meliore meatu
Orditur vero redivivum tempus in auro.
Perpetuosque dies, quos non invectus Eoa
Phoebus agit porta, nec limite claudit anhelo.
Elysium sine Sole jubar sincerius astris
Lumen habet, lucemque ministrat syderis expers.
Est Deus ipse dies, pro stellis grandibus Agnus
Clarius usque micans aeternos purpurat orbes.
Nullas interstincta vices spatiosior aetas
Exigitur nec laesa aestu nec frigore tristis.
Gratia ver spirat suave, autumnumque beatum
Copia, sic annum manet inconcussa voluptas,
Nullus amor rerum, mens exsatiata Jehovae
Intuitu nihil ultra ardet, nil majus anhelat;
Angelicosque sonos meditata palatia late
Personat, et mundi volupe est nescire dolores.
Deliciis istis fruitur, clareque triumphum
Concinit, atque umbras magni complexa parentis
Subsultat sociatque melos ROSEKRANTZIA, et ipsos
Aeterni proceres regni Regemque Tonantem
Aspicit, oblectantque piam spectacula mentem,
Explerique nequit; non heic fastidia sensus
Afficiunt, totiesque placet quod viderat ante.
Aetheriique fidem Patris prece captat et ambit
THOMAEI sobolisque suae mortalibus annis
Incrementa rogans Pyliasque accedere metas,
Ut pater implacidos soletur pignore luctus,
Quos praematuro contraxit funere conjux.
Annuit Omnipotens, et nutum fata sequuntur.
p.421
(14)
THRENI HYPERBOREI
Sive
EXSEQUIAE
SERENISSIMI ET POTENTISSIMI
PRINCIPIS
CHRISTIANI IV.
Daniae, Norvegiae, Gothorum
Vandalorumque
REGIS,
Slesviciae, Holsatiae, Stormariae,
Dithmarsiae
DUCIS,
Oldenburgi et Delmenhorst
COMITIS.
1648.
p.422
SERENISSIMO ET POTENTISSIMO
PRINCIPI,
FRIDERICO III.
DANIAeE, NORVEGIAE,
VANDALORUM GOTHORUMQUE
REGI, DUCI SLESVICIAE,
HOLSATIAE, STORMARIAE,
DYTHMARSIAE,
COMITI IN OLDENBURG
ET
DELMENHORST,
REGI AC DOMINO
MEO CLEMENTISSIMO,
HASCE PARENTIS MAXIMI EXSEQUIAS
HUMILLIMO ANIMO
OFFERO, INSCRIBO,
DEDICO.
CHRIST./ AAGAARDUS.
p.423
Excedit sors laeva modum; geminantia Regum
Funera conspicimus miseri, viduumque tiarae
Culmen et exsangui pallens Rectore tribunal:
Nec titulis parcunt Superi, nec grandia quicquam
Nomina profuerint, apices depascitur orbis
Impia vis lethi, formidatasque secures
Exturbat, summoque metit vicina Tonanti.
Augescit cum sole labor, mensura dierum
Atque senescentes numerantur cladibus horae,
Nec didicit jactura modum; cum tempore luctus
Saevior assurgit venientemque exit in annum.
Detrahitur sceptris facies, maculisque renidens
Infuscatur ebur, dum se Dominator inermem
Astupet, et Tyrio color intervertitur ostro,
Ignoratque suos regnatrix purpura vultus.
Inspectate vices rerum, cui littore nuper
Paruit extremo Thule, quemque ultimus orbis
Limes Hyperborei brumalibus horruit Arctis.
Jam metui nescit, vultus reverentia cani
Cessit, et invisa Majestas clauditur urna.
Quem cives in pace bonum, quem miles in armis
Senserat intrepidum, pectus miratur inane
Atque laboratas vitae segnescere curas,
Et sese nil posse stupet, Mavortius ardor
Interiit, non dextra minis, non ense coruscat
Fulmineo Regale latus non publica sentit.
Otia, et innocuae, quae regnant, jura quietis;
Cuncta tulit festina dies, gestisque superbis
Abrupit cursum, grandescentique senectae
Robur et illustres invidit fortiter ausus.
Sic ubi sanguineo facies operitur amictu
Solis, et aetherei fuscantur nubibus ignes,
Ereptum gemit aethra diem, segetesque solumque
p.424
Foecundum sitiunt jubar, et languentibus herbis
Jam flavescentes metuunt sua funera campi.
Iste Palestinae fuerat lugubrior aulae
Aspectus moriente David, cum fine supremo
Tot quaesita toga, tot forti Marte decora
Clauderet, et trepidum bellis absolveret ortum:
Indoluit fatis Zion, Solymasque per arces
Magnus iit planctus. sylvosis flebile cedris
Insonuit Libanus, debellatusque Damasci
Vulgus et Euphrates toto submissior amne
Flevit, et edomitas docuit dispendia ripas.
Hoc deploratis queritur modo Dania sceptris,
Et lessus serit atra dies, qua funus arena
Conditur, hac sese credunt occumbere cives.
Sic qua lentescens breviori cardine plaustrum
Fertur, et egelidi zonis hyemalibus axes
Insurgunt, nostri sparguntur semina luctus.
Prima nefas Divum et tristis Selandia casus
Percipit auspicium, contemplatrixque jacentis
Hafnia coeruleum cupit immersisse profundo
Et caput et vultus, ne conclamata videret
Atria et infaustae vulnus lugubre diei.
Prodigiosa nimis conspexit signa ruinae
Fridrichsburgiacus populus, sed praescia fati
Regia, quae tanti vagitum expavit alumni,
Occasum timuit vitae inspectare labantis,
Ne quam natales dederant, laus morte periret.
Tunc, aequaeva Duci quae tollit ad aethera tecta,
Croneburga domus dubiis tremefacta pependit
Moenibus, et totas concussit vertice turres;
Transque fretum lugens populis sua damna propinquis
Nunciat, et tristi pelago submurmurat acta
Helsenburga tibi, turbatis Scania villis
p.425
Moeret, et extremis perculsa Blekingia Gyngis.
Lundia suspensas mira testudine Divum
Fastidit sedes, crudas Malmogia Suecum
Instaurare tubas credit; quae magna superbi
Nomina Fundatoris habet, Christiania rursum
Optat inexhaustis stagnare paludibus arva,
Autorique suis exsolvere justa ruinis.
Haurit damna procul fatumque molestius illud
Marte meus credit Cimber, sopitaque mallet
Arma pati, totisque horrere incendia pagis,
Quam Regem cecidisse suum, vicinaque multis
Oppida cum lacrymis vulnus in morte peractum
Edocet; exhaustis moeres Holsatia passim
Civibus, et largis humectas fletibus urbes.
Moenia Luchstadii dubiae cognomina Divae
Nil valuisse dolent, fervet singultibus Albis
Agnataeque domus, reboat Slesvicia forti
Murmure et extremo miscet suspiria Travo.
Dumque ruit venas caligantesque profundae
Telluris rimatur opus, livere metalla
Adspicit et crudas fossor pallescere massas
Norvagus, noscitque sui vestigia luctus,
Dum videt excelsis stillantes cautibus imbres
Laxatasque hyemes medio Finmarchia brumae
Tempore; et algentes qui sorbet Nidrus arenas
Lappionas circum fati dispendia spargit,
Et qua descendit coelum sua tristia signat.
Accipit immensam praeceps Islandia cladem
Heclaeosque apices sontisque incendia rupis
Jam leviora putat. Vastis asperrima cetis
Retia et ignavos Gr?nlandia projicit hamos,
Augerique stupet alienis imbribus aequor.
Consociat terris lacrymas Pater ipse remisso
Oceanus modo fonte cadens, fluidosque sororum
p.426
Confundens thalamos, Dominum desiderat undis
Omnibus, et sociae miscens fluvialia Balthae
Numina famosis lessus simul intonat antris,
Horrendumque ciet sonitum, nec segnius illa
Mugit, et objectos ululatibus impetit agros,
Ardua qua pando surgit super aequora dorso
Falstria, Lollandosque levi discrimine campos
Submovet, hic veteres renovant lamenta querelas:
Balthica; funereas rursum palatia taxos
Principis instaurant calidasque a caede favillas.
Nec Fionis cessare licet, quae fertilis olim
Terra fuit Cereris, gemitu commutat aristas,
Et turbata suis lentescunt messibus arva.
Nec satis est luxisse domi, cum tramite ponti
Transfretat, et nexas venerando foedere gentes.
Ancipitis ferit aura mali. Luneburgica Divis
Cimbriacis sociata domus, pertaesa nitorem
Ferali propere sua pulpita vestit amictu.
Saxonicique lares, magni quos Principis ante
Perculit excessus, geminari funera cernunt,
Participantque vices. Sic late Teutonas urget
Caesareamque sacer perrumpit rumor ad aulam.
Nunc odii Suecum, nunc poenituisse Batavum
Assiduae poterit cladis, nunc Cimbrica Boeti
Et mediatori doluisse incommoda Gallo.
Audierit Moschus, pelles damnabit et ostrum
Nuper adoratos lugens marcescere vultus.
Scilicet haud soli fatis urgemur iniquis.
Sed socios gens quaeque metus partemque doloris
Sentit, et Europam feriunt commercia luctus.
Cur mihi Palladii Proceres decernere tanti
Funeris exsequias libuit, cum viribus impar
Officio superante premar? cur flere caducum
Sceptrorum jubeor columen, cum copia fandi
p.427
Destituat vatem, facilesque in metra querelae?
Nam si Regalis fletu irrorabitur urna,
Non me Pimplei latices, non unda salacis
Permessi saturare valent, mihi pocla ministret
Phoebus, et innumerae veniant ad munia Divae;
Vix tantilla ferent. quo demum vertimur aegri,
Invidiam fieri Parcis, vitaeque ministras
Passim amor est culpare Deas; cum milite cives,
Civibus admistus Clerus, Cleroque senatus,
Cuncti, quod lacrimentur, habent. inglorius hastas
Obnubit miles, bombardarumque [bambardarumque ed.] cruentis
Vocibus admiscet lessus; fremitusque minasque
Magnanimus dediscit eques, in busta secures
Ingerit, et torvas balistas Martia monstra.
Nec Marti sua forma placet, non illa minacis
Trux facies coni tristesque a vertice plumae:
Mitescit clypei fulgur, et sindone totus.
Investitur apex, abeunt in pulla furores,
Et belli segnescit amor, dum cernit inertem;
Quem toties alacrem crudis colludere campis,
Bellaque spirantem vidit, cui pulvere fuscus
Vultus, et hostili rubuerunt sanguine dextrae.
Ipsa suas Bellona tubas plangoribus opplet,
Et lituos ululare docet, funestaque damnat
Classica, et exactis cantat lugubria pugnis.
Lemnius indignatur Herus fornacibus ignes
Aeoliis massamque rapi, nec ahena virorum
Arma, nec in solitas liquefacta coire figuras.
Aera, aut e solido consurgere tegmina ferro.
Regis ad occasum Steropes operosa remittit
Brachia, et ignavus Brontes incudibus astat,
Nec rotat immanis nunc tela trisulca Pyracmon.
Quaeque prius trepidam saevis mugitibus aethram.
p.428
Terrebant, moestoque nimis tormenta boatu
Intonuere Duci, seu pugnatura per agros
Agmina raptaret, seu cum cessantibus armis
Delicias sereret, vel scinderet aequora transtris,
Mutatos in busta sonos et fulmina nitri
Transabiisse dolent vastaeque tonitrua faucis.
Insuetum Sonipes mundum demissaque tergo
Pallia dum sentit fluitare, et Martia ferri
Tegmina et aeratas membris abscedere lances
Aspicit, ornatusque dolet periisse priores;
Nec jam lascivire gradu, terramque superbo
Novit fastidire pede, aut suspendere gressus
Alcide moderante suo, sed colla jubasque
Inclinat, pannoque levi sibi crura pedesque
Impedit, et tardo simulat lugere meatu.
Non tamen hic umbras Vari, non funera Crassi
Cernis, et in medio sitientem sanguine Cyrum.
Trajani tumulos fletu Augustaeaque busta
Prosequimur, Regemque alta modo pace solutum.
Tollitur hoc magnus Josua Gedeonque feretro,
Et Josaphate tui Regum mitissime Manes.
Ingemit attonito multum lacrimosa senatu
Curia, lassatoque inducunt ocia juri,
Crebraque famosas frenant suspiria leges.
Justitium Themis ipsa facit; non sontibus ausis
imminet, aut poenas infameque stigma tabella
Nunciat, aut miseros ulciscitur urna reatus.
Exstincto Rectore forum litesque quiescunt,
Et formidatae damnant sua munera sortes.
Orchestram sors laeva angit, quae judice quondam
Christiano causas didicit, tantoque furentes
Praeside dissolvit motus, nunc moesta priores
Dediscit ritus: pronos in vulnera fasces
Lictor et ultrices hebetat moerore secures.
p.429
Sic Lacedaemonias inopinus rumor Amyclas
Perculit audita sanctoris morte Lycurgi.
Sic totis tremuere tibi Capitolia templis
Tulli, clamosisque abiit facundia rostris
Cum Generi patuere minae, scelerataque Natae
Ausa atque exstincti temeratae turpiter umbrae.
Hoc ritu Mosen deploravere jacentem
Plebs jurata Deo, totis miserabile castris
Murmur inexhausto opplevit penetralia planctu:
Auditos timuere sonos, convulsaque moestum
Galgala mussabant, stagnantes turbidus urnas
Impulit, et trepidis Jordan horrebat abyssis.
Sufficito Tymbraee mihi, si flebile quicquam
Cyrrha fovet; si quos Parnassia Numina threnos
Vatibus indulsere prius, nil carmina priscis
Usurpata viris poterunt veteresque melodi.
In luctum chorus omnis eat, pro flumine fletus,
Pro modulis gemitus, et doctae sibila cannae
Questibus immutent Eurotae littora vestrae:
Occubuit Rex ille tuus, tutela Sororum,
Materiesque lyrae, et Clarii grave cymbalon orbis;
Otia qui studiis fecit, qui praemia doctis
Instituit, patriaeque omnes admiserat artes,
Et Musis viguisse dedit: sustollite vocem
Ordinis Aonii proceres, turbata verendis
Ora ruant lacrimis, totisque piacula templis
Instaurate Duci. Tuque flos integer aevi
Incipe me dictante queri. Regalia menti
Occurrant benefacta tuae: subsellia, stoas,
Sacra aditis sociata suis, arasque focosque,
Defuncti monumenta vides, hic illius esto
Pulvis et augustis sanctissima manibus urna.
Vos quoque quos melior aditis admovit olympus,
Eloquiisque dedit stupefactos flectere coetus.
p.430
Ingeminate preces et laeso vota Tonanti!
Numinis ira patet, cecidit Pietatis et omnis
Justitiae columen. isto sub Praeside certum
Invenit pretium, et late sua semina misit
Relligio summique potens reverentia coeli.
Horreat in pullis aedes, praesensque ministris
Nubilus annus eat, delubris gaudia cessent,
Purpureique patrum velentur syrmate cinctus.
Haud secus ac moriente Numa convulsa recentis.
Sanctio divini cultus, responsaque nullis
Innotescebant extis, lymphata sacerdos
Antra Deum stupuit mutosque silere recessus.
Tum quae secretos nemoralis Aricia lusus
Senserat Aegeriae, flenti sua vulnera Nymphae
Tristius admugit, frondoso stridula lucu.
Aut veluti Solymae totis radicibus arces
Josia occumbente foras tremuere, nec ipsis
Prisca sacris mansit facies, purgataque templi
Atria neglexere fidem ritusque Jehovae,
Et clamata tholis cessere oracula summis.
Sed si quid miseris sociato naenia lessu
Proderit, ipsa etiam lugubres sydera vultus
Ostendunt, acuuntque truces in funera crines.
Credo equidem Phoebum, dum concamerata volutat
Atria, perque ruit coelos, nil tristius illo
Perspexisse die; sed ne saevire nefastas
Adspiceret Divas, nebulas immisit opacas.
Indignabantur laevo dispendia lapsu,
Quae tacite algentem subterlabuntur in orbem
Sydera, et oppositum vulgarunt fata per axem.
Invidiae ferit illud onus glacialia pisces
Astra, quod hybernis peragunt dum mensibus anni
Jam jam exspirantis senium, fatale propinquent
Tempus, et Arctoo celerent extrema Monarchae,
p.431
Tumque adeo occubuisse optant; sed portitor Helles
Qui dedit auspicium vitae, nascentia coelo
Ora procul verno traxit. sic Maxime Rector,
Qui quondam propriis anni natalibus ortum
Irradias, anno pereunte exhausta recondis
Secula, signiferique modo tibi desinit aetas.
Obruit humentes vultus, et in aequora totus
Mergier appetiit Cepheus, qui sceptra ferenti
Adstiterat toties, sociumque abducit ab astris
Persea magnanimum; Regis dum funera cernit
Engonasis ferale rubet. meminisse favillas
Heic subit Oeteas, crudisque ambusta jacentis
Membra pyris. laxis trepidans Ophiuchus anhelas
Ignibus, elabique sinit, quem presserat, anguem.
Andromedae redeunt sua vincla, putatque jacere
Persea et antiquis contristat sydera fatis.
Arctophylax sine luce sedet, servataque quondam
Limina fastidit Matris, plaustrumque supinat
Temonesque suos, et hiulco cespitat astro.
Nunc Arcti custode carent, patuloque revelli
Cardine et antiquis malunt latitare sub antris.
Sic Divos suus angor habet, hominumque querelis
Immiscent gemitus et fata nocentia lugent.
Illustres tumuli magnique cadaveris urna,
Quis decet exequias ritus? quo thure litandum
Manibus, et quinam tumulentur sanctius umbrae?
Non illud violae marmor, non discolor ornet
Paestani foetura soli, nec cinnama ruri
Lecta peregrino, casiae neque mollis aristae,
Aut quae Panchaeis manant opobalsama sylvis.
Conveniunt isthaec animis imbellibus, aut quos
Effoetos lurcosa quies et inertia vitae
p.432
Fixit humi. tales sibi Sardanapalus honores
Appetat, et Phrygius procus, atque natator Abydi,
Semimarumque chorus; nos heic Mavortia [Movortia ed.] sanctae
Munera Relliquiae, nos Mausolaea beati
Mascula deposcunt cineres, sed quanta columnis
Consurgant pariis aut montibus edita Grajis.
Artificum coeat labor, et liquefacta caminis
Aetra fluant habitus praesentatura jacentis,
Laminaque argento diti ductetur, et auro
Nobile vernet opus, veterum textura labores
Exeat, et vivos exaequent stamina vultus.
Ipse ego Palladiis tenue extorquebo Camoenis
Carmen, et ingentes leviore poemate Manes
Eloquar, atque rudi modulabor pectine Regem:
Nam mihi si populi nequit impetrare favorem
Carminis ingenium, meritis et nomine Regis
Invehar, et gratas dabit hoc impensius aures.
Vos modo Pimplaeo saturatas Numine vires
Impertite Deae, perque omnia ducite vitae
Tempora, et Heroem primo evolvamus ab aevo.
Pro violis moduli fuerint, et lilia metris
Pensatote Duci, sacrum hoc vivacia saxa
Vincit et aeterno suspensas fornice moles.
Cum primum nostro natura benignior orbi
Annueret tam grande decus, partusque verendi
Moliretur onus, arcanae semina massae
Pallados et crudum sociavit prodiga Martem
Et Jovis e cerebro quiddam: nempe aethera fas est
Sceptrigeris misceri animis, ubi grandia Divum
Munia, et abstrusi latitat persona Tonantis.
Utque Ducem genuisse putes, cunabula signis
Nunciat, et pavidum compellit in omina mundum.
Conscia fatorum crinitos aethra Cometas
Parturit, Oceanusque suis oracula monstris
p.433
Extorquet, populisque aperit, quid destinet aether
Partubus, et qualem sperent sibi secula prolem.
Quid Jove prognatum mendax mihi fabula Vatum
Objicis Alciden, pluvioque e semine cretum
Persea, et Indigetem Cytherea e matre recantas
Aeneam; magis ille meret ab origine coelos
Et magnum numerare Jovem, cui plurima retro
Nomina, cumque ipsis certant exordia seclis:
Ductaque per magnos excurrit utroque tribules
Linea, et antiquo series ligat ordine Dive
Progeniem Gormere tuam, Vitikindiaque arma,
Valpertos, Theodoricos, et Martia gentis
Nomina Mauritios, ipsique affinia coelo
Pignora Christianos, et amica vocabula paci
Fridricos, totumque refert ab origine Danem.
Cui genus Anthyrii dederint, aequaeva Crateris
Nomina Lysimachisque, et quorum robora norat
Pellaeus Macedum [Macetum ed.] Princeps; hinc sancta Nicloti
Imperia, Henricique truces, et grandia Magni
Fulmina, Johannesque pii, tum proximus autor
Sanguinis Uldricus, quotque Obotritia quondam
Regna tulere Duces, factosque ad sceptra Buthones;
Aurorae quos per thalamos, per inhospita Thracum
Littora, per Druidum saltus, Tarpeiaque regna.
Trans freta, trans populos, Solisque cubilia Gades
Traxit fama viros, et inerti exemit ab aevo.
Hos inter titulos oreris, spemque evehis Arcti,
Et Cimbros sua vota doces, laetataque fausto
Regna puerperio. Late borealia mundi
Limina et egelidi subsultavere Triones,
Et tardi micuere poli; qua terra nivoso
Sydere perpetuum fervet, dum pendet ab udo
p.434
Piscator scopulo, canas praesagia cautes
Ostentare videt, priscasque exterritus artes.
Excutit, astrictisque Deos rimatur in undis,
Et turbat solitas Divinus Lappio sortes.
Finnoque veloces dum versat in omina cervos
Alituumque vias, nil non laetabile cernit,
Augustumque aliquid tacitos spondere volatus.
Tum Sueco minui furor, et Dalekarlia cepit
Agmina torpor iners, queis quondam classica festus
Ludus erant, galeas crudosque a caedibus enses
Abjiciunt; tum venturas Germania clades
Sentit, et audacem percellunt fata Visurgim.
Sic ubi vitales haurit leo parvulus auras,
Nascentem sua lustra tremunt, armentaque longe
Crescentem metuunt hostem; stat torva tenellam
Progeniem supra genetrix, cumque unguibus ora
In spem lambit ovans, referunt setosa parentem
Colla jubis, servatque iras non mitior infans.
Simplice decantet geminata crepundia nixu
Latonae miserata vices circumflua Delos,
Et tumidas tollat cristas reptata Tonante
Creta Panomphaeo: Tegeaea superbiat ora
Mercurio, Bromioque suo Mavortia Thebe;
Has laudes Boreas et foeta potentibus Arctos
Pignoribus supra ponit, protrudere terris
Ordine sceptriferam gentem, subque axe rigenti
Tot Dominos rerum genuisse; nec altius ire
Sors augusta valet, quam si dominantia summo
Pectora semideosque Duces connectat olympo.
Adstitit ad cunas, et dum lactentis alumni
Intuitur Pater ipse habitus, vultumque severum
Aestimat in tenero, tantae vestigia secum
Indolis expendit, curasque et anhela profundi
p.435
Vota animi serosque sciens edisserit annos:
Cresces parve puer sydus venerabile sceptris,
Orbis delicium Borei, quo sospite Danus
Auctior exsurget, non arcto tramite ferri
Mens spatiosa volet, nec quae nos gessimus armis
Infra eris, aut propriis Dithmarsica praelia bellis
Anteiisse sines: en membris quantus inerrat
Terror, et in parvo torvum quid fata minantur.
Haec Sueonum spirat clades, haec dextera Rheno
Parturit ingentes sequiori Marte ruinas,
Et magnum sibi sternet iter; cum sole recenti
Surget fama tibi, et prono temone calentes
Evolet ad terras, ac quo se limine condit
Phoebus, Cimbriacae virtutis conscius horror
Stabit, et occasum magnis enaviget ausis.
Sic ait, et parvo propere circumdat amictus
Et trabeas proavum, laterique accommodat ensem;
Imbellesque manus robustae conserit hastae,
Et ligat aerata vernantes casside vultus.
Sic tener in cunis ludebat Martius infans
Amphitryoniades, geminos cum fortiter angues
Prenderet, et propriis elideret ora venenis.
Sic levibus Pangaea rotis proscindere Marti
Jam parvo solenne fuit, et pulvere pulchrum
Imberbes turpare genas, dum caede ferarum
Instrueret vires crudumque ad praelia corpus.
Creverat interea spatiis majoribus aetas
Jam studiis matura suis, elementaque super
Mens sapuisse parat, nec quantum discere gestit,
Sufficit assiduus Doctor, praecepta modumque
Anteit, et fidum praevertit cura magistrum.
Irruit in senium mundi, Patrumque vetustas
Evolvit vitas, seroque exquirit ab aevo,
Qua serie sua sceptra ruant, quot nomina retro
p.436
Percensere queat, quantis haeredibus erret
Sanguis, et antiquos quot donent stemmata Reges.
Heic videt exhaustas gentes meliore renasci
Foedere, sopitumque genus de stipite parvo
In crebras abiisse tribus, dubitataque sensim
Robora et amissas restauravisse tiaras:
Seque suosque stupet toties nunquamque revulsos
Stirpe Patrum penitus, mirisque ambagibus ortum
Defluxisse sibi et regni tutamen aviti:
Nempe libet fatis increbrescentia lento
Carpere defectu, rursumque cadentibus ingens
Ferre incrementum, numerumque attollere priscum.
Hinc fata imperii discit, quis prospera regnis
Fundamenta locet genius, quae sydera sceptris
Fortunata cadant; contraa quis laevus ab astris
Ingruat aspectus; quae per compendia rerum
Crescat, et aeternum perstet fortuna regentis;
Queis solidare licet tranquillae tempora vitae
Consiliis, ut tuta gerant commercia cives.
Externisque queant miscere negotia terris.
Quas artes pax alma decet, quo limine claudi
Bella volunt, et queis sumenda duellio causis.
Pensitat haec animis, Patrumque exempla recenset
Per Tritavos gradiens, perque Oldenburgica Regum
Facta legens trahitur, nihil his divinius unquam
Arcticus agnovit custos: in Patre recentes
Enumerat laurus, geminisque asserta trophaeis
Ocia, sed primas fervens custodia cultus
Coelestis meret et fidei tutela beatae.
Arma Deumque viris arasque focosque retenta
Jactat grandis Avus, qui portentosa nefandi
p.437
Dogmata Pontificis stygias legavit ad undas,
Et coelum Cimbris pacemque reduxit in arva.
Et Proavus, quae donet, habet, laudabile quam fit
Caute pressa malis exsolvere regna tyrannis,
Et demoliri dire Baalitica Papae
Sacra, nec aut vires, aut arma timere minantis,
Ut mage tutus amor, quam circumstantia pila,
Et quam tensa levi pendent diademata filo,
Tu Christierne doces, quae laus in pace secures
Stringere, et imbelli gladios temerare cruore?
Parcere qui didicit, et ab omnibus optat amari.
In Johanne videt, quid sumptis conferat armis
Sorsque favorque Dei, nil te vexilla supremo
Aethere lapsa juvant, ni bella secundet Olympus.
Magne triumphator sortis Christiane perenni
Te cantu sublime ferent super aethera cygni,
ni prior Arctoum stabili diadema ligasti
Semine, et ingentes misisti in sceptra tribules:
Te grandaeve Parens magni didicere nepotes
Restituuntque sibi, sed nos pro munere tali
Florea serta damus, et per Parnassia tempe
Nascentem sobolem Clariis modulamur in antris.
Sic fastos terit, et pluviis ultricibus udos
Indigenas, atque inde suos remeare sub ortus
Gaudet, et in mores inquisivisse priores.
Non opus Ausonios his immiscere Superbos,
Pompilios, Tullos, vel Grajos Marte valentes,
Atque triumphatum Pellaeo milite Gangem;
Nempe domi superat, quod praemonuisse legentem
Evalet, et titulis jam praeformare futuris.
Mens tamen et tales non dedignata labores
Evolvit veterem Romam, quae robore parvo
Crevit in immensum, et late dominantibus armis
Cum Phoebo permensa solum, fastigia Grajis
p.438
Jam possessa diu Tarpejo in culmine fixit;
Publicolasque tulit, Fabios, parvoque potentes
Fabricios, stantesque in curribus Aemilianos,
Atque equitum crebro cum Dictatore Magistros.
Tum bellatrices praeceps irrumpit Amyclas
Pellaeosque lares Regis, qui paupere terra
Ivit in Inperium mundi, mixtosque Crateris
Antigonos rapidis docuit praevertere castris
Languentes Darii cursus, auroque micantes
Massagetas ferro pepulit; hinc ipse Frotonem
Contra vel ingentem Valdmarum ponit, et armis
Arma Ducum confert, ac res in Marte peractas.
Tum Xenophontaeo formatum fornice Cyrum
Excutit, et Persas, quos sceptra Monarchica longe
Sustulerant, tum quot Babylonia terra potentes
Instituit rerum, raris cum civibus ingens
Patria consumptos visa est lugere colonos.
Semiramimque Ninumque et quorum gloria mundo
Surgit ab infanti, creperumque supermeat orbem.
Legibus his pectus versat juvenile, nec ipsum
Absterrent tremulo vigilatae lumine noctes.
Dumque parat rerum majora capessere jussa,
Vix jam tum juvenis, confundit cuncta Parentis
Excessus, Parcisque nimis properata sinistris
Funera, ferventemque animis studiisque superbis
Gnaviter instantem mediis fomenta palaestris
Destituunt, coeptoque perit tutela labori.
Sed sua fata Pater doctus prius augure coelo,
Hunc vocat, atque jacens monitis informat amicis:
Nostrae Nate modum vitae, mandataque summi
Numinis ista vides, umbris sociabor avorum,
Te linquam terris, te successore tuebor
Regna polum scandens, tu, nobis si qua negavit
Festinata dies fatis, modo pectore fido
p.439
Perfice, et immensam sapienter digere molem.
Jam jam tempus erit, sed cum te vota Quiritum
Imposuere thronis, animos ne tolle, nec illos
Despectare velis, te quos augusta remotis
Sors infra gradibus posuit, mutabile nil sic
Mundus habet, quam regnantis fortuna tiarae est.
Dilige Rex cives, non te sic ferrea Martis
Defensare seges poterit, quam civis inermis,
Dum sit Regis amans. hic murus aheneus omni
Imperio placuisse suis. his deme tumorem
Fascibus, ad cives odiosa superbia regni est.
Ne peccare velis, quo tu sublimior exstas
Elatus fati spatiis, hoc certius orbis
Te peccasse sciet, latebras fortuna potentum
Abstulit erratis; civis exempla regentis
Et mores fingit populus, quos vidit in illo,
Quem timuisse volunt. expers sit dextera caedis,
Nec sinito vitium recti sentire tenorem.
Sis vigil, et geminas peragat mens provida curas,
Et patrium tutare Deum, laus maxima Regis
Haec est, aetherei sacris praestare Jehovae
Juge patrocinium; vix tantum lingua peregit,
Cum sacer infirmos exosus spiritus artus,
Transque orbem raptus numerosae asscribitur aethrae.
Audiit hortatus, monitisque salubribus aures
Laxavit dociles vitam cum voce labantem
Aspiciens Princeps, animoque recentia magno
Vulnera sustinuit, atque aegrescentia coeptis
Corpora versavit studiis, modoque ora lupatis
Spumantis contundit equi, modo cuspide ludit
Martia bellorum simulacra, aut semet in hasta
Mensurat patria, vel cursu pernice velox
Absolvit stadium, tremulaeque insultat arenae.
si per rura meat, discurrens aestimat arva,
p.440
Quis locus insidiis, qua sint statione locanda
Agmina, rectane hinc aciem raptaret in hostem,
An foret utilius cursum obliquare sinistrum
In cornu, aut dextrum vexare, aut praelia turmas
Ferre per extremas; quid coeptis commodet illis
Arbutus, et patulo quis tutus ab aggere limes.
Nil habet abjectum, Reges et praelia Regum
Factaque percenset, paribusque edisserit acta
Danis et Humbleti, qui primi Danica forti
Sceptra tulere manu, Macetum vel regna, vel orbis
Terrorem Tyberim, nil non facundia grande
Fingit, et in minimis reperit sibi pondera sermo.
His pupillaris teritur conatibus aetas
Praetextaeque morae; non praeceptoribus auster,
Non flecti indocilis, per sacra precesque diei
Orditur nascentis iter, cum vespere vota
Fundit, et exactos sepelit modulamine soles.
Ante oculos Deus est, praesensque in pectore Christus
Sensa ligat devota sibi, versare diurna
Biblia suancta manu volupe est, noctuque superni
Volvere jura poli; testantur symbola mentem
Spemque animi tacitam; Pietas ubi regna gubernat,
Inconcussa manent. hominem se perspicit, et nil
Humanum se posse ultra; sedisse paternis
Contingat soliis, homines sunt, quos videt infra,
Lege pari natos et eodem semine secum.
Excolit officiis redimitque merendo favorem,
Nec crepat elatum quicquam, cum civibus instar
Civis agit placidi, nec menti rustica sordet
Turba, nec innocuos castigat in Iride mores,
Omnibus arridens. haec vera est forma regentis,
Imperiis populos, meritis innectere cives,
Obsequio Proceres, et recta sequendo Senatum.
p.441
Emicet augustum coeli jubar, atque perenni
Semper inardescat lux irradiata sereno,
Qua te sublimem solio sceptrisque potitum,
Atque coronato gestantem vertice mitram
Cimbricus aspexit populus; cum milite lictor
Rostraque cum castris coierunt, cumque togatis
Hastati venere Duces, sua vota suas spes
Non satis est vidisse semel; satiata recurrit
Turba foro, repetitque avide spectacula plebes.
Tunc adytis horror crevit consuetus, et aris
Relligio sacrosancta stetit, cortinaque Phoebi
Mugiit, et Clarii modulis sonuere penates.
Extulit aethereum Pietas caput, atque theatris
Jam sedisse parat. grandes animosa curules
Amibiit et rigidas Themis introspexit in urnas.
Tunc possessa diu boreali prodidit orbi
Nomina libertas; mentem constantia vinxit,
Nec levius quid velle sinit, vel lumine fati
Expetere indignum; grandaeva modestia mores
Comserat [i. compserat?], et juveni fulsit reverentia vultu.
Tum studium pacis radices altius egit,
Tum patrocinium, tum pignus simplicis aequi
Justitiae legumque intellexere secures
Adventare foro; rostris injuria cessit,
Exilioque abiens scelus et damnosa libido
Aspexit profugum procul excessisse furorem
Immodicum, praedaeque sitim; consueta potentum
Postibus improbitas effrons et grandibus error
Infestus titulis olido sub carcere clausa.
Nec jam passa moras odiis flammata tyrannis
Assiduis Persas subiit Thracasque feroces,
Et Diomedeis laceras praesepibus urbes.
Sola per Orchestram late clementia regnat,
Consiliisque praeest, et regni exordia sanctis
p.442
Evehit auspiciis, consultaque tristia multum
Temperat, et rigidas exorat provida leges.
Nunciat aula Deam, mansuetos undique mores
Ostentans similesque Duci. non Regia fastu
Clauditur, aut humiles fugit aversata clientes;
Unanimis totum nectit concordia vulgus.
Ipsa aditus sibi fama parat, gentesque remotas
Permeat, et cunctis festiva illabitur oris;
Tartessique Duces dominatoresque Philippos
Foedere consociat: non nostram Sequana pacem
Abnuit, aut alio sudatas vomere messes
Qui redimit pugnax Batavus, sua munera Rhenus
Spondet, et Austriacae captatur curia terrae.
Gaudet, Hyperboreas qui proximus aspicit ursas,
Moschus amicitia, et pelles pretiosaque rerum
Quae legit, Arctoo citat impendisse favori.
Antevenit studiis Anglus, qui lege vetusta
Cimbrorum favet imperiis. hic vincula regnis
Foedere congeminat lecti, jurataque quondam
Sanguine pacta ligat. soli fiducia Sueco
Decrescit, metuitque vices, quas fecerat ante.
Permeat Europam borealis buccina famae,
Nec serit absurdi quicquam, te plena vigoris
Regem forma probat, et celsa fronte coruscans
Ardua majestas, proceros surgit in artus
Corpus, et antiquos exaequat imagine Divos.
Aequiparas patrios vultus, et avita refulgent
Signa per augustam faciem; non magna Tonantis
Grandius ora micant, aliter neque Martia lucet
Effigies celi, cum formidantia terret
Sydera, et hybernis exasperat ignibus aethram.
Sed dum fama foras spatiosum remigat auram,
Excubat ipse domi, perque intervalla recursans
Regnorum relegitque vices impuberis aevi
p.443
Actaque Primorum. Propriam dehinc sedulus aulam
Ordinat. agnoscit primum mandata satelles,
Atque ministeriis format palatia justis.
Tum curas alio partitur, et ardua rerum
Fortiter aggreditur. jam totus corda senatus
Possidet, indigenum causis patronus et idem
Serius ultor adest. turbam tutatur egenam,
Nec patitur cecidisse bonum, fiducia passim
Crescit in innocuis, sed desperatio sontes
Exanimat, jugulatque malos vis plurima recti.
Informat civile forum, quo tramite lites
Explicet, et quales peragat censura reatus,
Ne juris titubare tenor vel fallere possit.
Et quae sancierat vetus indulgentia Patrum,
Seu trabeas spectent Procerum Phoebeave castra,
Ampliat, et priscis adicit stipendia donis,
Munificum Regale putans. sit fama potentum,
Lucra penes cives. nunquam decesserit ulli
Imperio, si lauta ferant compendia vulgus.
Et ne quid fatis desit, jam pronuba Juno
Molitur flammas animis. Regemque procari
Addocet, et rigidis inducit flammea mitris.
Brandenburgiaci venere in foedera Patres
Brennorumque domus; thalamis Regalibus Anna
Incubat, et placitis haeret Dominator in ulnis;
Augustoque una recubat spes anxia lecto
Orbis Hyperborei. Regina puerpera votis
Sufficit, et patriam non vult frustrarier aulam.
Exieras Christiane toro, Germanicus Arcto
Marcellusque tuae, quem tantum ostendere terris
Censuerant superi. succedis in omina tanti
Magne haeres fati Friderice, ortuque penates
Evehis Holsatum, et nostri confinia Cimbri.
p.444
Vix norant tum vota modum, per templa per aras
Funduntur plebes, et per convivia passim
Cum foetu tenerae dicunt bona verba Parenti,
Atque iterat tantam repetita diota salutem.
Qualiter impregnata Thetis, cum pignore magno
Claruit, et faustos solvit Lucina labores;
Audiit Ossa modos, gavisaque partubus Othrys
Antiquas dedit ire nives, et vertice nudo
In cunis parvum supplex aspexit Achillem.
Provehitur cum mole labor, vix Delphica coeptis
Numina sufficient istis, si carmine totum
Expediam regnantis opus, quid pace sub alta
Egerit, et quantis turritas sumptibus urbes
Excierit; si templa loquar habitataque summo
Limina crebra Deo; non quicquam opulentius orbis
vidit Hyperboreus, quam cum surgentia Divum
Atria conspiceret. sic summae prodigus aethrae
Erogat impensa, ut pietas numerosior aedes
Incolat, et sancti crebrescens copia verbi.
Militet, et canos sub casside transigat annos
Alter, et ad tostos extendat regna Moluccas;
Occubuit, laus ista perit, monumentaque famae
Convellit senium, magnosque obliterat ausus;
Quas pietas molitur opes, quos rectius aevo
Transcribit titulos, rutilo cum sole perennant,
Annorumque moras superant, dum templa frequentet
Et fundatori bene dicet turba Monarchae.
Hafnia delubris regione potentior ampla
Mille dabit testes, quot versat signifer orbes,
Tot potis est magno numerare altaria fastu.
Antiquam quantum superant Tarpeia Romam
Moenia, et excedit modo priscam Portua formam.
p.445
Aspice, muratum deducto limite vallum
Surgit, et infestis aditus camposque patentes
Liberat insidiis; Tethys qua segnibus olim
Stagnabat resupina vadis, non passa coire
Angusto nimium ruptas discrimine terras;
Nunc expugnatum consterni pontibus aequor
Et Christianensem laute consurgere Portum
Aspicit, et nautis tutos aperire recessus
Taedia post pelagi; quibus aestivare sub undis
Sueverat aequoreum Nerei pecus, ardua cernit
Atria, et augustis spatiis consurgere Bursam,
Auctaque continuis Granaria messibus, et quae
Fulgebant spoliis Armamentaria Martis.
Sed quam vix anates querulo stridore volantes
Incolerent quondam, famosis Holmia tectis
Vix proprium modo novit onus, penetralia crebrae
Perpetuant series. cumulatur acervus acervo
Multiplicesque trabes. incudibus aera resultant
Formatura rates. operosa laboribus ora
Fervet inexhaustis. hic fundamenta futurae
Instituit navi, vel saucia transtra resarcit;
Ille supinatae reparat tabulata carinae;
Ordinat antennas alter, numerosaque solvit
vincula, et ad cursus abituras praeparat alnos.
Nulla quies operi, nec cum glacialibus annus
Horrescit signis. haec unius esse recusant
Spectantes Regis, cum vix conatibus istis
Sufficeret seclum, secloque angustior aetas.
Sed quod sat famae est, soli non sufficit illi,
Quem laus tanta vehit, spatiis quem promovet amplis
Nominis augmentum. cautes et inertia saxa
Mitigat, et trepidae scrutatur viscera terrae,
Intactum nihil esse sinens, superinduit arces
p.446
Rupibus, et patulis suspendit Martia petris
Culmina Varbergae; densis Halmstadia munit
Littora praesidiis, totumque obit aggere limen.
Sed Christianstadii depressa paludibus imis
Fundamenta locat, mediaque voragine glebas
In molem cumulat, stagnis exhausta profundis
Vallum format humus, tollitque crepidine librum
Celsius, et lenta radices circinat undi.
Occinat edomitam Lernae stagnantis abyssum
Et formidatum virus celebrata Poetis
Fabula. Parrhasiis eadem cernuntur in arvis,
Herculeosque aequat similis fortuna labores.
Sed Christianopolis propriis se saltibus abdit,
Tuta situ, defensa loco, gremioque resedit
Naturae, paucisque jacet metuenda colonis.
Non potis est cessare animus, vel sumtibus ullis
Parcere, sed pariter partes divisus in omnes,
Qua procul algentes excurrit limes ad arctos,
Quaque peregrinus Cimbros disterminat Albis;
Oppida, castra, domus, turres, delubra, palaestras.
Temporis et si quid vitium peccaverit, aut quid
Hausit inexspectata dies, fatique reatus.
Instruit, instaurat, damnumque obliterat aevi.
Asloviam subitis rapuere incendia flammis,
Et profugos egere homines, Rex protinus ingens
Sublevat excidium miseris, civesque palantes
Convocat, atque novae jubet associarier urbi.
Et Christianenses securum habitare penates.
Te quoque, Croneburga domus, Vulcanius aestus
Hauserat, et sonti lambens praetoria fumo
Splendida perpetuis sepelivit tecta favillis.
Tum proprias miseratus opes, dispendia laute
Sarcit, et exustas reparat pomposius aedes
Ruderibus mediis, multoque palatia cultu
p.447
Pandit, et augusto facit elucere nitore.
Sic cineres proprios et iniquas Regia flammas
Dememinit, poteruntque ipsae placuisse ruinae.
Ut solet Assyrius reparare crepundia Phoenix,
Et flammis crevisse suis, cumque arserit ultro
Splendidior solitos fertur revolutus ad ortus.
Crescit honor Regi vatique poemata, neuter
Ambitione caret. Regem spatiosior angit
Fama, poetantemque Deus. trans aequora raptus
Transque meos Cimbros rapidis vestigia servo
Passibus, et necdum lassam ad molimina mentem
Inspectare libet, ubi nobile moenia tollit
L?chstadium, affinique ferox inultum incubat Albi.
Aspice, qui torvos fluvius per Teutonas exit
Saevior, et nusquam patitur se ponte ligari;
Heic turgescentes sedato gurgite moles
Lambit, et Arctois faciles conatibus undas
Commodat, et tanto pudor est obsistere Regi.
Exerit infestos apices, et ab aggere celso
Ingruit, ac latos inimicat Cremptia campos,
Hostiles non passa vices, magnique capaces
Explicat autoris raro cum milite muros.
Parte alia Christianprisium super ostia Balthes
Amplius exsurgit, trepidosque tuetur agellos
Indigenaeque amnis ripas, vel nomine quoddam
Grande ferens, servansque sui vestigia Regis.
Hactenus implevit pectus, sumtusque peregit
Commodior patriae tutela quiesque patentis,
Nunc animum pietas mentisque potentius aulam
Occupat, et proprios monet instaurare penates,
Natalesque domus; parvus quae limina quondam
Reptavit puer, et tremulo clamaverat ore,
Sumtibus aedificat lautis, praetoria tollens
p.448
Fridrichsburgiacis late incumbentia stagnis.
Hic quod demireris habes, seu splendida cernas
Atria et immenso radiata palatia fastu.
Seu tot contempleris opes, compendia regni
Cernere vel prisci credes miracula mundi.
Sed pretio rerum magnum praeponit alumnum
Regia, et effulgens cunis Regalibus aurum
Posthabet, et rubri lutulentas aequoris algas:
Nam pretium fulvae potis est abscedere massae,
Et gemmis suus ille nitor, sed laudibus istis
Annorum nulli parient oblivia cursus.
Sed cur lenta domi crescunt mihi metra canenti,
Dum Regem, dum facta loquor, cum plurima dixi
Dicere pauca tamen valeo, me fallere credet
Posteritas, magnoque aliquid donare favori.
Sed superat rerum cumulus, numeroque disertam
Pierin et Clarium lassabunt acta senatum.
Jam me bella vocant, pacatae cedite Musae,
Et Tymbrae moderator abi, mihi Martius ardor
Pectora possedit, totusque in praelia Rege
Concomitatus eo, qui bellis jura ministras
Implacidis Gradive Pater, mihi pauca furoris
Sufficito fomenta tui, quo verius arma
Persequar, et crudas perstringam carmine laudes.
Brunsvici seriem orditur fortuna duelli,
Et fatis aditum reserat, Regemque futuram
Praeparat ad famam; quam justas sumserat iras,
Quam fuit auxilio promptus, cum dira rebelles
Tela coruscarent cives, et Marte sinistro
In caput Augustum plebs tota insurgeret urbe.
Non tulit indignum scelus, aut incendia volvi
Affinis per tecta sui, socioque paratu
Dux ad castra venit; venientem exhorruit amens
p.449
Vulgus, et abjectis trepidarunt agmina signis;
Supplicibusque animis pacem veniamque precati
Principis oravere fidem, ne viscera terrae
Scinderet, aut justis vindictam sumeret armis.
Demeruere preces animum, culpamque professis
Promtius ignovit Princeps, nil saevius orbem
Persentire putans, quam cum discrimina cives
Intestina rotent, non alta laude triumphat,
Qui domuit civile nefas, civilibus armis
Absilit, et tales odit victoria palmas.
In patriam regressus erat certamine clarus
Rex Danae telluris apex, et legibus Arcton
Fraenavit placidis, turbas exosus et arma.
Protinus insidiis tranquilla silentia pacis
Impetit, atque novae tacite serit impia rixae
Semina Tesiphone, non passa quiescere gentes.
Pronus in arma ruit Suecus, nec pallia desunt
Consiliis, titulosque leve est praetexere coeptis.
Prima pruinoso damnatas sydere terras
Norvegicas vexat late incursatio, vulgum
Percellitque rudem, priscisque absistere pactis
Imperat, et Regi jurata remittere verba.
Indignabatur leges sancitaque retro
Foedera convelli temere, sed lentus ad iras.
Tristia bellorum Rex cunctabatur ad ausa.
Ast ubi pacificis clausas hortatibus aures
Cerneret, ingentes tota regione paratus
Occeptat, trepidaeque citat praevertere famae,
Cessantemque domi quassare valentius hostem.
Convenit ad bellum mora, quo bene cocta capessas
Acta, nec autorem proprium conamina fallant
Praecipitata nimis; sed cum maturior aestus
Impellat, rupto transcurrat carcere Mavors.
p.450
Impetus in lucro est. vix dum movisse putabant
Agmina, cum subitis ardere domestica bellis
Limina conspicerent, passimque incendia villis
Serpere; quemque prius venientem haud senserat hostis,
Nunc videt immensis urgentem cladibus urbes,
Arinaque partiri; rapitur Calmaria rupi
Celsius incumbens, terrae mirabile quoddam
Luxuriantis opus. nec jam superarier ultra
Dispudet; acceptam devicta ?landia cladem
Ampliat, et summo pendens Borcholmia regni
Margine, quodque rubrae surgit cognomine masse
Oppidulum. in partes tandem concessit easdem
Elsburgum; et tantis venit boua portio gestis.
Arva ruit circum turmis dominantibus Heros,
Nec coeptum remorantur iter vel saxa, vel ignes
Molesque undarum: trepidos Natura relaxat
Delassata sinus, nec inexpugnabile quicquam
Objicit audenti: quo demum conferat arma,
Omnia pugnanti concedunt ardua Regi.
Non situs in tuto est, non dependentia saxis
Culmina, vel quicquid validum fore credidit hostis.
Sed dum sat dubiis decernitur alea fatis
Martia, torva inter saevit Libitina tiaras.
Et Regis populata toros, veneranda triumphis
Funera permiscet commutans laurea taxo.
Anna Cathrina domi moreris, dum militat extra
Rex tuus, et totis inducens nubila castris
Dememinisse facis victores bella maniplos.
Quae fuit illa dies. quae Te Regina jacentem
Aspexit, qua Te deploravere Trionum
Vulgus, et Arctoo tristata Orchestra senatu;
Atra fluat, populoque velut male fausta gerendis
Rebus inardescat, numero socianda nefasto.
p.451
Foeminei decus omne chori, qua conderis urna,
Hanc circum excubias pietas et pervigil aether
Alternant. tenebrisque tuum defendere nomen
Virtutumque diem satagunt, dum Balthica Tethys
Subjacet Augustae soboli, tua fama manebit.
Sed Rex ipse foras, dum torva casside septus,
Sanguineis maculat rutilantes caedibus agros,
Accipit infandum vulnus, rumoreque tali
Perculsus, belli ferme obliviscitur acta.
Utque erat immenso respersus pulvere campi
Regreditur, propriique videns divortia lecti
Praelia suspendit, magnae dum sanctius umbrae
Exequias paret. hinc luctu cumulatus et ira
Ingruit, et strictos crudelius asperat enses.
Ut leo, si quando venantum concidit uxor
Insidiis, cognata dolens ob vulnera cristas
Saevior erectat, et acutis unguibus exit
In turmas, terretque infesto murmure sylvas.
Senserat infausti Suecus discrimina belli,
Jamque praeoptabat pacem sociataque rursum
Foedera et exactis coluisse silentia turbis;
Convenit, Rex pacis amans sat mitia dixit
Jura, et devictae tandem miserescere gentis
Magnanimum duxit: nam quae victoria bello
Speratur, solidam nequit aequiparare quietem.
Dulce quies populis; fors arma duellica caecis.
Casibus exagitat, nec semper partibus iisdem
Assilit, assiduove sinit vicisse, triumphos
Vertit, et immensis rotat ampla tropaea ruinis.
Discite terrarum Proceres non fidere sorti,
Quid favor ambiguus Martis, quid proderit armis
Exturbare solum? patratur adorea crebris
Caedibus; et multo cumulantur sanguine laurus?
Pax animat terras, pax viles ampliat urbes,
p.452
Pax homines crevisse facit, pax foenerat orbi,
Te cupimus, pax alma, frui; te sensimus omnes
Implacidos pepulisse Deos, et rura colonis
Explicuisse suis, tumuerunt messibus arva,
Et pater autumnus dites indulserat horas.
Sed velut ignavo recubant ubi littora somno,
Frendent Aeolii fratres, et claustra revellunt,
Atque superjectum luctantur tollere montem.
Temperiemque quiescentis rupisse profundi:
Sic nobis, pax alma, tuos furialis Enyo
Invidit radios, et tanti Numinis usum
Pacatosque dies. quis iniquae crederet astus
Hoc potuisse Deae, aut natas sub origine magni
Danubii rixas, tantis ambagibus actas
Et demolitas Arctois otia terris?
Portentum Bellona parat, vestitur olympo
Auspicium sceleris, conturbatisque ministrat
Relligio causas animis. quam praelia sancte
Moliris populis Mavors! quis rectius arma
Sumserit, aethereos quam qui defendere cultus
Praesumat? sed bella cave, non discupit istud
Praesidium pietas, ferro robustius omni
Aetheris eloquium est; quod si nutare salutis
Fundamenta videt, tum tempestivior aura
Numinis afflatu mentes refocillat anhelas.
Haec coeptis nocuere tuis miserande Boheme
Fata, et ab insidiis temet venata rapinis
Prostituere lares et sceptra Bohemica magni
Caesaris, et totos debellavere furores.
Nec pateris solus, serpunt incendia late,
Teutonicosque ruit Mavors praedator in agros.
Victrices aquilas cornutus flumine Rhenus
Horruit, et totis tremefactus fluctibus Albis,
Agnovitque procul sua detrimenta Visurgis.
p.453
Nec Danis sat fida quies, vicinia nobis
Obfuit, et tandem tulit in discrimen inertes.
Dicito, naturae si quis miracula callet
Abstrusasque vices, quo demum tramite casus
Decurrant hominum; num ne hos fortunet ab astris
Laetior influxus, vel magni dextra Jehovae
Dirigat, aut dubiis permiserit omnia fatis?
Nutat relligio, temerantur dogmata, vulgus
Urbibus exigitur, si quos desistere veris
Cultibus absterret pietas; et robora crescunt
Hostibus, innocuaeque perit fidentia causae:
Austriacisque adeo vis ille potentior armis
Exit, et intactos tentat perrumpere fines;
Nec satis est vicisse, sacra ejurare priora
Cogit, et exosis victos emancipat aris.
Viderat illa domi dispendia relligionis
Exiliumque Heros, pressaeque assistere genti
Et debellatis propere succurrere sacris
Instituit, sed et aura piis allabitur ausis
Pronior, inceptoque favet fortuna labori.
Confligit, vincit, circumsidet oppida, raptim
Expugnat, non castra suus defendere miles
Sufficit; antiquum damnat stratagema peritus
Tyllius, armatoque timet concurrere Regi.
Sed sortis quam fluxa fides, ut cardine ventus
Non patitur ferri stabili, modo sibilat Eurus,
Nunc Boreas rigidis Aquilonibus aera turbat.
Luttera fatalis locus est, haec Allia nobis
Canensisque dies fuit, et Thrasymenica strages.
Non tamen hic errat quicquam, non agmina Ductor
Praecipitat, non difficilis patet area pugnae.
Pugnabant pedites jamjam vicisse putantes,
Caesareamque retro valide pepulere phalangem;
p.454
Sed cedit male fidus eques, tergumque rebellis
Vertit, et aufugiens aciem terroribus opplet:
Non prece nec lacrymis dolus hic avertitur ullis
Nec pretio, fugit, quem vix aspexerat, hostem.
Nec metus in causa est; sic denudata fatiscunt
Praelia, et immensis cumulantur caedibus arva
Danorum. Tylli quid jactas, parva trophaei
Pars tibi debetur, vere haec victoria fati est,
Infidaeque fugae, nostrorum fraude triumphas.
Noverit hoc Caesar, nec terror pristinus illi
Abscedit, metuitque Danum, quem fregerat armis
Successu potior, quamvis Holsatica tempe
Cimbriacasque instar nivis exundaverat oras.
Pax agitur, pacem victis plus victor anhelat,
Elabique cupit. Pax laudatissima terris
Sancitur, qualem vix si superaverat unquam
Rex potuit voluisse sibi; sic vincere Caesar
Noluit, et victus nunquam majora dedisset.
Vix turbas belli formidatosque tumultus
Exuerat Cimber, cum rursum in praelia trudit
Cessantes, rutilatque minas, et ab aequore saevum
Ingruit Hamburgum. tepidus Dominator ab aestu
Matrtis adhuc reficitque animos, et classibus Albim
Irrumpit, sensere suum vada coerula Regem
Et bellaturo ripae atque fluenta resultant.
Jam tremefacta dies repetita tonitrua crebro
Hauserat, et tantis potuit pallescere fumis,
Cum delassati furiosa negotia belli
Detrectant hostes; sic primae copia pugnae
Perculit audentes, nostraeque accessio paci
Maluerant fieri, quam laevi praemia Martis.
Sed velut infido coeunt ubi vulnera filo,
Si stagnet pus triste intus, male sana cicatrix
Gliscit, et antiquam saniem vomit; ipsa ruentem
p.455
Non potis est vinclis remorari fibula tabem;
Sic male pacatis animorum motibus iram
Exorasse putant illi, sed inente repostus
Offensae cumulus maturo in pectore lentum
Aestuat, et tandem persuadet classica Regi.
Ast Hamburgenses pertaesi impendia dudum
Decertare negant armis, precibusque frementem
Sollicitant Regem, sed clementissimus ille
Supplicibus pacem promptus dedit, altius illud
Esse putans, humilem si quando aspexerit hostem,
Quam si sanguineos liceat geminare triumphos.
Jam, sed firmus adhuc, incanescentibus annis
Famosas senii meliori sydere metas
Transierat Princeps, spatiisque immotus iisdem
Intrepidus curas regnique gravamina tractat,
Otia crescenti sperans secura senectae.
Sed fatis quam dulce sacras vexare tiaras,
Et furias populis Martemque admittere terris!
Extulerant Suecum, et longe victribus alis
Invasisse solum dederant, populosaque regni
Oppida Germani; sic ferme incognitus orbi
Parrhasio quondam, nunc qua praeruptior aether
Occidit, et patulis statuit pomaeria terris,
Clarescit titulis, et formidabile cunctis
Insurgit nomen Martisque potentia Sueci.
Hic sua fata retro lugens acceptaque bello
Damna, parat nostris cumulata refundere Danis
Vulnera, et antiquis tacite discedere pactis.
Utque erat egregiis jam tum numerosus in armis,
Agmina molitur, famaque citatior ille
Obruit infestis Holsatica rura maniplis,
Cimbrorumque domus, qua longe terminus exit,
Teutonicoque jacet confinis patria Travo.
p.456
Scano idem terror, Suecico prorumpit ab Isthmo
Hornius, et trepidos populatus cladibus agros
Malmogiae fines turmis minitantibus intrat.
Nec satis est terra Martem celerasse nocentem,
Classibus insternit pontum, conductaque ducit
Transtra per Oceanum. miseros bellator ab undis
Exilio prohibet vitare pericula cives.
Conciderant animis omnes, sed pectore firmus
Rex timidos sperare jubet, tremulaeque senectae
Plenus ad armorum nequiit horrescere molem.
Bella parat, propriasque mari sub vere triremes
Instruit, et Batavum mens est domuisse frementem
Venalesque minas. celeri Rex impete naves
Anticipat socias subiitque pericula primus.
Pelluntur statione Sueci, trepidatque fugatus
Navita, et exhaustis repetit sua littora transtris.
Lista tegit memori cumulata cadavera terra,
Et monstrat tumulos angustaque jugera caesis.
Illi difugiunt, sed Rex super aequora victor
Regreditur, laxatque citis victricia coris
Carbasa, Norvegicique legit praerupta profundi.
Interea totis instaurat classica Suecus
Portubus, eque omni conscribit limine nautas,
Australemque ruit numeroso remige Balthen.
Occurrit Princeps, aciemque informat, et hostem
Aequore disturbat, pulsumque coercet anhelo
Gurgite Kiliaci tractus, ubi lentus arena
Haeret, et adversae dolet infortunia pugnae.
Pugnantem Colberga Ducem glomerataque vidit
Praelia, et infestis displosa tonitrua dextris.
Audiit et si quis Germanum limen arabat,
Ruraque Selandi. trepidis Lollandia villis
Insolitis stupuit fluctus ardere favillis,
Et scintillantes globulos torvosque boatus.
p.457
Excubat a pelago victor, sed territus ille
Restat, et audenti trepidat concurrere Regi.
Tandem opportunis adjuti flatibus hostes
Exierant, sed bella negant, lacerasque triremes
Abduxere domum; sequitur jactantior Heros,
Atque triumphatas a tergo territat alnos.
Dumque redit tantis Princeps animosus ab actis;
Hic ubi vicinos dispandit Amagria campos,
Obvius invehitur Batavus, velut alter ab illo,
Quem prius invisae domuerunt praelia Listae.
Sed timidus pugnae, pelagoque potitus aperto
Rapta propinquanti subducit classica Dano.
Sic bellatori cumulatur adorea Regi,
Successuque senex claret, fortique senecta
Aequiparat viridis quae sunt decora ampla juventae.
Sed favor ancipitis fati mutatur in horas,
Instabilique gradu raptus laudata retardat
Consilia, et nostris vecors conatibus obstat.
Victores luimus, numero non robore victae
Funduntur puppes; Salamin Albogia nostris
Exstiterat nautis, et vere Cimber Alanus
Mundius intrepidam celeravit perdere lucem.
Arctoae telluris apex, quo carmine laudes
Fas cecinisse tuas? curas, discrimina, pugnas,
Vnlnera pro nobis pateris, tibi patria sanctis
Carior est oculis, et amati luminis usum
Amisisse velis, si sic servare jacentes
Fas fuerit cives, regnisque avertere Martem.
En tuus o grandaeve parens, quem largius illo
Vulnere fundebas sanguis, per secula manans
Stillabit fastis, omnique perennior aevo
Stabit par Deciis, Fabiique aequaevus honori.
Invidiae domitor Princeps excelsior exstas
Fortuna; non laeva tuam non prospera mentem
p.458
Attenuant, sed uti celsa sublatus ab arce
Errantes infra casus confusaque mundi
Gaudia despectas, summaeque propinquior aethrae
Delicias superum sentis, affineque pulsas
Limen, et ignavae properas abscedere terrae.
Cimbrorum memores fasti, queis omnia retro
Arctoi secreta soli, quibus ordine gentis
Factaque fortunaeque latent, ingentia vobis
Scribimus, et veterum quae praevertere decora,
Seu belli seu pacis erunt. quae singula prisci
Transegere Duces, heic convenere sub unum.
Virtutum spectate Pharon, spectate bonorum
Omnigenum Colophona viri, quae sparsa per omnes
Heic sibi mixta fluunt. titulis bellator abundat,
Et Proavis majora tulit, paria egit inermis,
Martiaque exaequant laudes momenta togatae.
Militat incanus Ductor, vitaeque fatigat
Puncta labascentis; non saevis ille procellis
Abstrahitur campo, tetricisque abscedere castris
Egelidi faciunt menses, qua miles arena
Excubat, et tenui stravisse cubilia somno
Imperat, humenti madefiunt stragula nocte,
Atque paludato dependet stiria lecto.
Cum turmis commune solum sub sydere cancri,
Atque Cleoneo cum fulgurat axis ab aestu,
Indecoris latuisse putat, veloque calentem
Declinare diem, galea potare paludes
Et semicrudas non aspernarier offas
Bellanti solenne fuit, tum grata falerni
Pocula sordebant lautaeque obsonia mensae.
Non alitur Mavors odiis, non invida suadet
Materies pugnas, pro relligione suisque
Decernit, bellumque facit, quo tutior arvis,
p.459
Pax vigeat patriis; non turpibus arma rapinis
Destinat, aut pacem spoliis. edissere Teuto
Conatus animumque Ducis, quantisque frequenter
Institerit studiis, ut tranquillata videret
Arma fatigatis tandem discedere terris.
Thebae Epaminondam populis per secula cantent,
Codrumque Actaei, Decios gens prisca Quirini
Fabriciosque suos, tecum Massyla domaret
Oppida bellipotens Marius, tua castra Catones
Discuperent, sociumque in Celtica bella Metellus
Duceret, et Libycae flammator Scipio Bursae.
Sicque Numam Tullo, et placidum miscebat Achilli
Nestora, non belli cupiens, nec subdola passus
Otia, et indomitos, qui vertunt regna, furores.
Sic paci populisque studens, plus foenerat aethrae
Depositumque fovet coeli, tantoque patrono
Insonuit clare coelestis buccina verbi,
Et pietas secura stetit; nil haeresis ausa est,
Schismaque deliri coetus; non certior illo
Tempore pax steterat fidei, cum prisca Josias
Sacra repurgatis faceret crebrescere templis;
Cumque forum, cum rostra pius clamosa Josaphat
Instrueret, cum jura daret, vix simplicis aequi
Orbita sic laudata fuit, non legibus unquam
Abrupit normam, civemque afflixit egenum.
Non Solymos apices, vel regia tecta Zionis
Sumtibus innumeris Salomon et divite censu
Lautius exstruxit, Pario neque marmore Romam
Sic poliit veterem Augustus, quam Danica passim
Oppida magnifico fecit consurgere cultu
Cautus ab impensis sed honesti prodigus aeris
Rex meus. hac tandem concluditur area fati
p.460
Laude tui, magnisque venit sua vespera gestis.
Incola magne poli, terrarum gloria quondam
Jam super astra meas, et si fas credere priscis,
Sideribus mixtus Phoebum reliquosque Quirites
Anteis, et magno radias spatiosus olympo,
Arctoisque faves spatiis, ubi fraena capessit
Atque tribunali residet Fridericus avito.
Et licet absumpta est vestri mensura vigoris,
Plus terris vivis tamen, et post fata superstes
Aspiceris populis. magno cognominis haeres
Surgit avo juvenis, patriisque crepundia metis
Devolvit veneranda nepos; hic busta coercet,
Et donat toties sanctos juvenescere Manes.
Magne parens non australis tibi portio coeli
Algentisve placet glacialis temo Bootae:
Interes Orchestrae superum, Proavisque remixtus
Antiquas Regum series et grandia coeli
Nomina dinumeras, quos vel tua Dania misit,
Vel Solymi tenuere throni, quo cardine tandem
Exstiterint genus omne; tui modo Principis umbras
Amplexu stringis, vel amato pronus ab ore
Uldrici pendes, vicibus Catharina beatis
Assilit, et veteres instaurat sanctius ignes
Aethereosque sales. cernis et cerneris omni
Aetheris aeterni populo, Jehovaeque perenni
Pasceris aspectu, Regisque in imagine Christi.
Et si quando oculos proprio deflectis olympo,
Quae placeant tuus orbis habet, quo lumina sancta
Gratius oblectet. Patrio Fridericus in auro
Emicat, et pariles rerum complexus habenas
Consiliis fasces et legibus instruit urbes.
p.461
Non moriere, tuis augustae munere vives
Prolis, et Arctoa semper memoraberis aula,
Et famae durabit opus, dum circulus ille
Sanguinis, et grandes redeunt ad sceptra nepotes.
(15) HOMAGII
Solennem actum
Serenissimi et Potentissimi Principis
FRIDERICI III.
Daniae, Norvegiae etc. Regis, aeternum
fortunet pantokratwr
DEUS.
1648. ipso die Homagii.
Erigimur sensim miseri grandesque ruinas
Expiat Omnipotens coeli favor, undique moestis
Induciae surgunt lacrimis, queruloque tumultu
Exsolvi tantisper amant, dum commoda cives
Obsequiumque Deum discant, lacerasque tiaras.
In vultus rediisse suos; ululataque magnis
Regia funeribus prisca diademata cernat
Inflorere domo, Danicique insignia Regni
Haeredes tetigisse manus, consuetaque Sceptris.
Nomina, et augusta serie descendere fasces.
Irarum superos tandem piget, atque feroces
Invidiae parcas, nec iniquo secula luctu
Ulterius turbare libet, sat triste feretrum
In Danos potuit, sat bellavere Sorores.
Nunc Summum tua pax FRIDERICE exorat Olympum
p.462
Ferratasque colos, fulvo juvenescit in auro
Quod Divae meditantur opus, ac secula pensis
Prospera deducunt nitidis, et fata refingunt
Jam positis mansueta minis; modoque igneus Arcton
Mortibus informem Regum terrasque serenat
Prosperiore coma Titan, atque aemula solis
Cynthia nocturno pomposior exit ab axe,
Et conjuratis resplendent sydera flammis.
Hic tuus est FRIDERICE dies, hoc limine vellet
Surgere et exhaustis numerari cursibus annus.
Quo Tibi magnanimi Proceres jurataque plebes
Sacramenta ferunt, quo per suffragia gentis
Magnus Hyperboreo PRINCEPS imponeris orbi.
Hac pompa Natura Jovi moderamina rerum
Obtulit, et totus solito jactantior aether
Horruit in facibus, scintillavere Deorum Sorores
Atria, et arcano florentes lumine coeli.
Quam vellem Clariae mihi splendida metra
Ingererent, luctuque animus graviore levatus
Partibus instaret solitis, nec Regia vatem
Fata nec Aonios turbaret praefica cantus;
Non ego grandisono fugerem certare Maroni.
Sim licet inferior modulis, et plenius ille
Insonet, ac rerum exaequet momenta canendo:
Sed nec Moeonii genium senis, aut mihi plectra
Discuperem quondam Phario celebrata Canopo;
Sat Vati, FRIDERICE, fores, melioraque Phoebo
Robora sufficeres, foetasque in carmina vires.
Namque cruentatos Regum si quando triumphos
Et bellatrices laurus, aut otia pacis
Et mitescentis crescentia prospera sortis
Multum assurgentes tulerant super astra cothurni;
Aut populi properatus amor interprete versu
Effulsit, memoresque notas transmiserat orbi;
p.463
Heic rerum foecunda seges et praemia longe
Per Proavos numeranda retro, titulosque Parentis,
Quicquid et auspiciis meruerunt PRINCIPIS Arcti,
Debita cessantes poscunt encomia Vates:
Sed nocet officiis moeror, pietasque feretri
Vertitur imperiis, quo nos tua grandia secum
Facta vocant, atque Arctois communia terris
Gaudia, Spesque ingens, PRINCEPS, furor avocat urnae.
Ecce parant TIBI fata dies, quos vellere Parca
Nectit Jasonio, cum TE mansuetior aether
Suscitet in sceptris, solioque insternat avito;
Tum mihi sollicitos animis dispellere luctus
Mens erit et lepidas hortari ad metra Camoenas.
Triste ruina Ducum populis, qua conditur urna
Ductor, et inviso tumulatur funere rerum
Certa salus coelique fides, hoc obside Divis
Jungimur aethereis, animumque paciscimur aethrae.
Nam vicina Deo sceptra atque affinia coelo
Stemmata sunt Regum, soli censura Tonanti
Linquitur in trabeas regnatricesque secures.
Tumque adeo favet aula poli, fortisque benignae
visitur aura procul, cum Defensoribus istis
Imperii fulcitur apex, tutelaque regni
Crescit, et in miseros serpunt compendia Cives.
Vivitur ad fatum Regis, hoc spiritus ore
Publicus et tantae trahitur mens anxia molis.
Occiderit, pax dicta perit, fortunaque gentis
Labitur, et tristi occumbit Respublica casu.
Exuit imperium et veteres fastidit habenas
Nescia turba regi, placitisque salubribus obstat,
Et parat infestis convellere motibus orbem.
Nutat sueta bonis constantia, curia Patrum
p.464
Consiliis male tuta suis, suspensa procellas
Ancipitesque vices spectat; calcata fatiscit
Pristina majestas legum et reverentia recti.
Rex sibi quisquis erit, propriique ad jussa cerebri
Fertur, et indomitos sequitur pro lege furores,
Et pulchrum est quodcunque cupit, ruat impete mundus,
Dum quod vult, poterit, votique licentia vincat.
Sic ubi in aequoreas trepida Palinurus ab alno
Praecipitatur aquas, turbant sua symbola nautas,
Nec votis tenor ullus adest, dumque arma carinae
Et clavum sibi quisque rapit, fortuna salusque
Spernitur, at viduae dominantur flamina navi.
Hos metuens motus Arctoi gloria mundi
Dania, jam bellis nimium jactata sinistris,
Funeribusque exhausta Ducum, modo Numina priscam
Ejurasse fidem credens fata inter et urnas
Haeret, et incertas rotat intus pectore curas.
Sidereasne domos veniat, questumque Tonanti
Festinet vexata nimis; vel PRINCIPIS aulam
Juratumque suis columen venerabile Cimbris
Ambiat, et propriis recitet sua tristia Divis;
An Danica sat tuta fide, quid publica possint
Consilia et Patriae transcripta electio toti
Spectet, et eventus exoret ad acta secundos.
Thalia jactanti tandem sententia sedit.
Est Dea quae solio solet advigilare Jehovae,
Consultisque immixta sacris mandata gubernat
Coelica, et immensum compescit legibus orbem.
Creditur a populis Pietas, aequaeva Tonanti
Antevenit coelos totis antiquior undis.
Hanc, quia Divini Dea servantissima jussi est,
Exilii quondam metuentem exceperat omni
p.465
Dania prompta sinu, templisque locarat, aras
Cultibus ac famulam studiis submiserat Arcton.
Hanc adit, et luctu multum turpata perenni
Dequeriturque vices et acerbat fata querendo:
Quod nocet afflictae vitium quae crimina damnis
Expiat assiduis? anne indulgere rapinis
Apparat et laeso scelus est mitescere coelo?
Sat belli nocuere minae, nec cladibus illis
Placantur superi, augescunt dispendia Regum
Mortibus, ac gemino sceleratur funere crescens
Annus, et occiduae pereunt per busta Calendae.
Respice Diva potens formidatique Tonantis
Delicium, sciat ira modum, cumque omnia possit,
Sufficiat potuisse Deo; non perdere laus est,
Quos poteris, aut velle hominum numerare reatus;
Si poenae satis esse queat, vel quicquid ubique est
Supplicii, stat velle pati, modo deprecer unum.
Sceptra redintegret; quae truncae gratia mitrae?
Quis reget informes anima sine spiritus artus
Quis magnos sine sole polos? nil sensimus unquam
Tristius interitu Regum; spes pristina rerum
Nutat et attonitis decedunt gaudia regnis.
Ut cum Phoebeae perit astris lampadis usus,
Limina fuscantur Divum, portentaque tellus
Horret, et affligunt trepidantes omina gentes.
Sunt apices rerum Reges, sua robora civis
PRINCIPE mensurat, nec certius indice quoquam
Aestimet indigenas vires momentaque regni.
Si qua procellosae minitantur praelia sortes
Iraque fortunae, Ductore superstite tantus
Desaevit furor, et tristes damnatur ad umbras.
p.466
Hic caput est vitamque orbi viresque ministrat,
Atque ministeriis seriem disponit, et omne
Cogit ad obsequium vulgus, nec ferre recusant:
Haec est quae populos felis junctura maritat.
Redde Ducem, nec plura velim, nec plura morabor.
Audierat miserata vices et fata precantis
Solaturque metus Pietas, moresque Tonantis
Edocet, affatuque dolorem mitigat aegrae:
Quid flevisse juvat, si quae deliberat aether?
Est Deus et flecti nescit, quae lucra ruinae
Orbis habent Dominoque ferant? immota voluntas
Perstat, et alterius renuit mandata vereri;
sancit, et in mundi consultat commoda solus
Juppiter, ac partes pariter divisus in omnes
Prospicit et nulli curas manifestat amico;
Nec patitur coeli peregrinum Orchestra senatum;
Noscitur eventu quae sit sententia Jovae.
Est exoratu facilis cum fervere cernat
Vota Deus, pectusque humiles agitare querelas;
Quasque infregit opes semper cumulatius auget,
Et desperatas cupit instaurare, nec unquam
Assolet occiduis praeceps incumbere fatis.
In lucro reputa damnum, cum saevit Olympus
Dona parat, mediamque ruit clementia stragem.
Nil habet aeternum mundus, hoc providus ille
Novit, et hanc rebus voluit transcribere legem.
Sed cave desciscas animo, per sacra Tonantis
Perque fidem coeli dico, tibi sceptra perenni
Semine descendent, et qui tibi computat annos,
Semideos longo numerabit in ordine Reges.
Oldenburgiacus sanguis, quo sanctius orbis
Nil habet, augustoque videt gaudentius ortu
Surgere sceptrigeras animas, celebrata reducit
Secula, et innocui molitur regna Josaphat,
p.467
Hiskiaeque Ducis; series numerosior aethram
Irradiat, sed Hyperboreis quae stemmata terris
Liquimus, effulgent titulis, veteresque lacessunt
Heroas meritisque ardent contendere coelo.
Haec Danae laus est gentis, nec verius ulli
Ostendunt Regum decora, hinc Tibi proroget aether
Nomina, et in solium FRIDERICUM mittat avitum.
Ipsa ego, quae vestros fidissima pectora Danos
Possideo, fideique dedi documenta per orbem
Cimbriacae, subito cunctos in vota colonos
Ordiar, et promptos [pomptos ed.] cogam ad suffragia cives.
Regalemque animum parili pietate movebo,
Ne velit excussisse preces, Regnique paterni
Grande patrocinium; fatis effulta secundis
Regna geret, populoque dabit responsa petenti.
Hic AUGUSTUS erit, non quo male sana triumphat
Roma, sed excelsi quem monstravere parentes.
Omina portendit nomen, quia pace serenus
Regnet, et in miseros cumulet benefacta clientes.
Tumque adeo festiva tuae spectacula genti
Coelitibusque meis venient, cum pompa theatris
Emicet, et solio PRINCEPS sublatus eburno
Jurantes cives sacramentisque sonare
Accipiet fora lata suis, nil faustius aether
Adspicit, ipsi etiam cupiunt jurare Triones.
Sume animos, tibi Jova favet, damnataque voti
Rursus Hyperboreis dispones jura profundis
PRINCIPE nixa tuo, noxaeque oblita prioris.
Vix dum finierat, cum concava tecta corusco
Fulmine concussit dexter, coelumque trisulca
Terruit omnipotens Genitor face et inclyta terris
Signa dedit patriis mansuraque fata tiaris.
p.468
Dumque parat reditus spe restaurata potenti
Dania, sidereas perrumpens fortiter arces
Aliger, ingenti designat nubila gyro;
Impellensque tubam toto conclamat Olympo:
Nascere Mygdonio sat jam satiata cubili,
Purpureisque genis creperas, Aurora, tenebras
Et Phoebo reserato diem, nec sydera turbes.
Hocce meo sacrum esto Jovi Boreaeque rigenti
Luciferi properantis opus, solisque labores
Accelerent REGIS nunc resplendere sereno.
Aetheris ad placitum propriis juratur Achivis
Indigetique Patri. FRIDERICUS scribitur haeres.
Dis adamate Heros laudes transcende Parentis
Et senis Augusti titulos, tibi sydere fausto
Auspicium regnique oritur fortuna recentis.
Sis felix PRINCEPS, dediscunt pristina Divi
Praelia, et aeterna tranquillunt secula pace;
Nestoreasque Tibi metas longaevaque spondent
Tempora et assiduis claros successibus annos.
O eat augustis Regalis adorea fatis,
Ignoretque favor summi segnescere coeli.
Haec ait, et supera velox sese abdidit aula.
(16) IN
Rectoratum Academicum Excellentissimi
et Experientissimi Viri
D. D. OLAI VORMII
Medicinae in Academia Hafniensi
Professoris ordinarii. 1648.
Sceptra Camoenarum fortunataeque secures
Et Phoebi Regale decus, quo limina Cyrrhae
p.469
Disponit, patriisque procul dominatur Athenis,
Subjacet Imperio VORMI, tantoque triumphat
Hospite, et assuetas habitat pomposius aedes.
Conveniunt manui fasces, quae dextera currus
Rexerat Aonios notis aptatur habenis
Pieriumque gubernat iter, quo cardine surgat
Rectius et totas absolvat circulus artes.
Stat famulo Doctrina sinu, Dominumque veretur
Officiosa suum, momentaque grandia rerum
Ad nutum manifestat Heri, secretaque promit
Dogmata et ex omni dispandit limine Pindum.
Hic annus Phoebaeus erit et nomina fastis
Altera praescribet, Coo sub consule coelos
Torqueat, et solitos decurrat signifer orbes
Mensuretque dies: cum summo namque Tonante
Tempora partitur Phoebus. nec ab aethere semper
Imperii pendet majestas; et sua Musis
Sint regna ac Deli Divos quoque vestiat ostrum.
Pallados hic ordo est, non quo mundana feruntur
Jura potestatum, series ubi stemmate longo
Sceptra per innumeros transcribit avita Monarchas;
Aut ubi praecipitant deliri vota tribules,
Plebejusve favor fora perfurit, atque Senatum
Turbat et ad meritos hominum rixatur honores,
Saepe atque indignis rerum fastigia credit.
Emeritos heic sceptra manent et grandibus annos
Aequales curis; accommoda fascibus haec est
Palladiis aetas; quae doctae jurgia plebis
Crescentesque sciat bene tranquillare tumultus,
Et vitiis posuisse modum; quae plurima caute
Dissimulet, vultuque Ducem praeferre severo
Noverit atque leves poena absolvisse reatus.
Mugiat Enceladus fornacibus excitus Aetnae
p.470
Intentetque Jovi bellum coeloque ruinam,
Stabit et infracto sceleratos fortiter ausus
Pectore disjiciet; trepidum tutata Tonantem
Non orbi nocuisse sinet; sic provida virtus
Militat et subito convelli turbine nescit
Aut terrae expavisse nefas; hac laude, SCAVENI,
Exuis imperium, notaeque imponitur aulae
VORMIUS et seriem regni molemque prehendit
Priscaque continuo locupletat honore decora.
Vicimus ignarum chaos exosasque tenebras.
Discussit Phoebea dies, quae tempora crudis
Acta prius populis Musis et Apolline nullo
Nobis foeta ruunt; modo formidata Latinis
Desaevit virtus Cimbri, Martemque profanum
Palladiae pepulere Deae; qua panditur Arctos
Regna Camoenarum tranquillatosque penates
Erexit bona sors, admirataeque prioris
Exuviae famae et quaecunque antiquior aetas
Grandia possedit, patriis visuntur in oris
Et Pandionias Dani aequiparamus Athenas.
Nempe subest fatis Pallas et regna tyrannis
Quae rotat, in Musas exit, clariamque quietem
Subruit et divis fixas negat impia sedes.
Haec dites quondam misere spoliavit Amyclas
Ogygidumque domos, caroque a littore Phoebum
Expulit et profugum longe super aequora misit,
Hesperiisque exul vix tandem constitit arvis.
Heic modus exsiliis, consternataeque Sororum
Affulsit pax alta fugae; gens aspera bello
Artibus adsuevit placidis Phoeboque magistro
Roma triumphato bis victrix extitit orbi
Quantum armis tantum arte potens. Sed fata nec illos
Indulsere lares, Italis vexatus in oris
Phoebus ad Arctoi concessit littora Rheni.
p.471
Transque Albim penetrans gelidoque sub axe rigentes
Permensus populos, nostrae novus advena Balthes
Hafniacos subiit fines, subque aethere crasso
Afflictas Deus explicuit gaudentius artes.
Heic Tymbrae regimen fingit pacataque Cyrrhae
Otia, Cimbriacasque effert Helicona per urbes,
Et late Aoniis partitur regna Deabus.
Heic quae consurgit melior Claros, arte virisque
Pollet et antiquas vix mallet Phocidos arces.
Est aliquid Musas sero coluisse, sed aevum
Exaequare patrum jactataque munera priscis
Hoc opus hic labor est, sic crescunt robora Phoebo
Et Clariae cumulantur opes, cum postera primis
Secula decertant proavosque excedere mens est.
Ista fatiscenti veniunt tum gaudia mundo,
Cum studiis mitescit ebur, grandesque tiarae
Juge patrocinium spondent, haec cura Tribules
Commendat FRIDERICE tuos, nunc circulus ad Te
Et famae melioris opus magnique favoris
Devenit auspicium; Te defensore triumphet
Pallas, et assidua cumulata scientia fruge
Expiet antiquas foecunda luce tenebras.
Qui modo Portuacis VORMI dominaris Athenis,
Quis tantum tibi credit onus? num sceptra recursans
Ordo vehat? vel sueta tui tutela favorque
SESTHEDII culmen Pindi Phoebeaque dextrae
Destinat arma tuae dictaturamque priorem?
Sic ne sub arcano regni dum pectore molem
Disponit, satagitque suo vigilare Tonanti,
Musarum cathedras augescentisque Lycei
Cogitat auspicia, atque operosa mente volutat
Quid fasces deceat sacros Phoebique tribunal?
p.472
Aspice quam pronis Te plebs Academica votis
Suspicit in trabeis, Rectoratusque Senatus
Laetior assurgit titulis; Te praeside nobis
Annua consuetos relegat mensura labores
Antiquasque vices: tum demum foenore certo
Labitur, atque animis non fastidita recurrit
Hora, ubi continuae dispellunt taedia curae.
VORMIUS exemplo est, qui dum Phoebeia tractet
Fraena, atque imperiis dispescat Pallada Justis,
Paeonios urget ritus febresque malignas
Corpore disturbat laeso, vicinaque letho
Firmat et instantem debellat fortiter urnam.
Hinc cathedrae famulata suae facundia monstrat,
gae caput infestet tabes, quae ducat origo
Perpetuos aestus, et qua vertigine circum
Tempora deliret morbus; quae turba cerebrum
Pulse, et emoto confundat cardine sensus.
Hinc aciem quae vis hebetet oculisque profundam
Inducat noctem; quae surdas obstruat aures
Atque ministeriis retrahat contagio priscis.
Hinc uvas collique vias vitiumque laryngis
Explicat et totis regnat Sapientia rostris.
Sic peccat pulmo, stomachique potentia laesi
Infirmata cadit, sic intestina volutant
Tormina et insanae depascunt viscera pestes.
Sic saevit pituita, sed expugnare podagram
Pharmaca non poterunt vel amari potio succi.
Scilicet obruimur miseri, luxataque morbis
Robora decrescunt; non bella ciere necesse est
Ut pereas, aut sanguineas accersere dextras;
Quae jugulent ipse intus alis; et semina letho
Machina suppeditat dubiaeque exordia massae.
Quid cum thesaurum Musaei divitis omnem
Excutit, et mundi spoliis ditata recenset
p.473
Atria, totius compendia cernere credes
Orbis et abstrusi naturae si qua recessus
Omniparentis habent aevo ignorata priori.
Mirantur cathedrae numerum secretaque nunquam
Visa prius Cimbris, stupet admiranda Juventus
Immensi documenta Dei; vis enthea formis
Emicat in minimis, et quae quoque vilia, coelum
Quo testentur habent; autorem turba videndo
Haurit et attonitas ducit reverentia mentes.
His teritur foecunda dies, nec simplice lucro
RECTORI labor ille perit, cum limite rerum
Certat, et algentes pervadit fructus ad Arctos.
Heic mundi seges est, et formatoribus iisdem
Culta Danum soboles, varios raptatur ad usus;
Hic sacris adytisque Dei dominatur, et ore
Facundo rudibus coelos instillat Achivis.
Orbilii legit ille vices, gentemque tenellam
Primitias Phoebi docet, et titubantia blaesis
Vocibus effingit labra emendatque loquelas.
Hic Hippocraticis curis vacat, aegraque totis
Viribus admoto reparare Machaone discit.
Socraticas alter sectas famosaque quicquid
Stoa viros docuit sudore exquirit anhelo.
Auspiciis animata tuis sic ordine fausto
Cuncta meant, suaque agnoscit modo commoda Cimber.
Ecquis enim Clarias Te regnatore sorores
Abnuat, atque animos spe multa extollere molles?
ui propriis vivis monitis, quasque arbiter artes
Dirigis, ipse doces et primus jussa capessis.
Haec Procerum dudum penetrarunt acta penates;
Hinc trabeis jurata manus, quam lucis honorae
Grande rudimentum moderandae destinat aulae,
Ad tua signa venit, placidisque assuescere Musis
p.474
Optat et imbelles studiis emancipat annos.
Ut satis indagare queat, quid conferat orbi
Pallas et effulti Phoebo meliore calores.
Imperiis VORMI bene sit, fascesque reducat
Saepius et manui commendet sceptra fideli
Juppiter, atque vices geminent pia fata beatas.
Sic quae Rege novo tibi quartum gloria venit
Incanescentes decoret jactantius annos
Dumque redit, fama quoque dexteriore regentem
Tollat et aeternis transcribat nomina fastis.
(17)
Novis Conjugibus
MATTHIAE JOANNIS
Scribae Sorensi, et
DOROTHEAE VOLFIAE
Coepta Conjugii auspicia fortunet
Deus. 1648.
Qui modo foecundos numerando condere soles
Sueverat, et scitis advigilare suis:
Qui poterat totis expensa ciere tabellis,
Et memores animis expediisse notas;
Partibus absistit solitis, consuetaque nescit
Munia, et antiquas mutat amore vices,
Aestuat, et flammas flammis alit: ipsa calenti
Sufficit augmentum mens temerata Deo.
Quos toto repetita die lassabat ocellos
Pagina, nunc lepidis ducit amica genis:
Quaque prius docte versare numismata dextra.
Nunc gaudet tepidos exagitare sinus.
p.475
Oscula pro calamis, et pro bis mille trecentis,
Alternis numerat basia sumpta labris.
Nulla quies animo, nec cum molimina tracta:
Seria, et assuetum fervidus urget onus.
Sensus abest operi: mens omnis aberrat in illos,
Quos meminit vultus, quosque praeivit amor.
Linea nulla placet, nisi Cypria, nulla litura,
Praeter quae placitum nomen amantis habet.
Sed forte in lucro est prisci jactura rigoris
Atque juvat mores dedidicisse suos.
Dispereant numeri, nisi quos Regina Dione
Approbat, et leges Cypria jussa premant.
Nam numerus numero Paphius caret, et sibi scribi
Non patitur leges ambitiosa Venus.
Qui, quae fecit amans, numerat, male parcus amator
Praeteriit largae munera multa Deae.
Scribe jocos, transmitte sales, misceto lepores,
Et fieri quicquid laeta marita cupit,
Feceris haec toties, toties repetisse licebit;
Dissimula, non vult nosse quid ipsa dedit.
Aude aliquid Neonymphe, favet Cythereia votis
Mater, et ad placitum Cypridis aula patet.
Accepti expensique modum si noveris ante,
Nunc disces licitos quae decuere toros;
Quae dici sibi mandet amans, queis vocibus uxor
Pareat, et quanam basia lege petas:
Ne si crebra nimis, vilescant sumta marito,
Et facies tantis pondus abesse bonis:
Aut si rara nimis, lentescat cura maritae,
Et careat stimulis impetus ille suis.
Hic modus expensi est, ne quid desideret uxor,
Sed peragat partes osque manusque viro.
Non hoc lineolis disposta numismata certis,
Non stylus, aut radio facta litura docet.
p.476
Utere DOROTHEA monitis, hac tiro magistra,
Maturo quae sit vis in amore scies.
Perpetuate jocos, cum Cypris vincula nectit,
Delicias non vult delituisse suas.
(18)
Ad Dn. Cancellarium
CHRISTIANUM THOMAE
SEHESTED.
Hactenus inferias et plena cadavere magno
Mausolaea Ducis cecini lacerumque tribunal
Regis Hyperborei deploratosque penates,
Cum cecidit Princeps obituque exterruit isto
Saxonas et tristi convulsit funere Danos.
Nunc ausu meliore impallescentia fatis
Numina feralique obductam sindone Vatis
Sollicitabo chelyn modulisque avertere lessus
Mens erit et lepidas hortari ad metra Camoenas.
Heroasque viros et sustentantia regni
Grande patrocinium excubiisque vacantia nostri
Pectora magna soli leviore poemate dicam.
Fas est virtutem proprii incrementa decoris
Noscere et aeternis sacrata encomia fastis
Et famae augescentis opus, dum commoda gentis
Ampliat et meritis nostrum licitatur amorem.
Quem sumes tibi Musa virum? Quis carmine coepto
Decantandus erit? Te nostrae lusus avenae
Argumenta cupit Thomae, novoque labori
Materies oneris. Te dictatore superbit
Phoebus et ad partes Permessum convocat omnem
p.477
Evectatque melos. Phariae Stilicona Camoenae
Et Maecenatem facundi Musa Maronis
Occinat et sero benefacta recenseat orbi;
Hic laudum series meritique perennior ordo
Surgit et Arctoo famulantia sensa Monarchae
Grandius ostentant pondus, seclique prioris
Illustres pietate Duces decora ista lacessunt.
Atlantem Vatum gens mendacissima crebro
Occinat exhaustas humeris requiescere stellas
Et fessum librare polum; quae credita stulte:
Secula percellant spissis damnata tenebris
Ignarumque genus feriant: Te cernimus omnes
Augustas animis curas et pondera regni
Volvere Parrhasiique Jovis oracula cunctis
Dispensare locis. Te Dictatore Trionum
Regna reviviscunt, solitoque valentior orbis
Arcticus exoritur. modo robora prisca Leones
Arripiunt istoque animari sydere gaudent.
Ecce per exsangues juba serpit densior armos
Et prisci redeunt animi, quae murmura quondam
Dididerant, rictu geminare potentius audent.
Utque supertensi quo vertitur orbita coeli
Spiritus inmensae miscet sese undique moli,
Astrorumque vices facit et variabile regnum.
Et Terris leges transcribit et impete multo
Suscitat effoetas vires, melioreque donat
Robore naturae modo decrescentia puncta;
Sic tuus, o Heros, per cuncta negotia praeceps
Distrahitur Genius, nutantem roborat aulam
Atque fatiscentem saevae ad discrimina sortis
Orchestram valuisse facit, sua commoda plebi
Servat et infracto dispensat jussa tenore.
p.478
(19). Ad Heroem
GESTRUPIUM.
Musa paludatos audens tetigisse penates
Disce verecundo cautius ore loqui.
Non libet ad tumulos Regum geminare cothurnos
Aut semper grandi detonuisse metro.
Gestrupio tenues poterunt placuisse Camoenae,
Atque Phileteae plectra remissa lyrae.
Tu modo, magne Heros, Vati aspirato canenti
Me juvet Heroum posse decora loqui
Et mutata meis jam Danis secla, nec usquam
Ingeniis fieri bella minasque sacris.
(20)
HANNIBAL
Navigans.
Navigat et remis festinus sauciat aequor
Hannibal, ac vitreas vocat ad spectacula Divas.
Vos, quibus audaces amor est servare carinas
Et dubias dare nosse vias, advertite curas
Dorides ac solitos ne detrectate labores;
Quaque patent late tremulis sulcanda profundis
Oceani senis uda domus componite fluctus,
Et placidis despumet aquis non improba Tethys.
p.479
(21)
Ad XXV. Primae in Philosophia
Laureae
Candidatos.
Regreditur cum vere Deus, tenerique Juventam
Observat Paean anni, tunc inclyta Pindi
Limina et Aonias aperit pomposius aedes,
Et titulis disponit iter. haec tempora Phoebi
Sunt Clariique dies, tunc ostentare theatris
Nascentes hederas primaeque crepundia laurus,
Et libet ad palmam ferventia vota ciere.
Progredere o Phoebi coetus, quantumque Senatus
Pieriumque forum largitur et area Cyrrhae,
Id titulis adpone tuis, magnumque putato
Sic potuisse sacras sibi devincire Camoenas.
Exierant Phoebusque parens, Clariaeque sorores,
Et Linus, et toto celebris Permesside pubes,
Perque Eurotei transgressi littoris oras
Umbrosis secreta locis latebrasque petebant;
Heic ubi Pieriis saturae concentibus undae
Ingeminant docto acceptum Paeana susurro,
Vicinumque nemus lauru blanditur opaca.
Jam sol ferventes coelo produxerat horas,
Declivisque dies portum spectabat Iberum.
Frigora tunc creperi spondent peramoena recessus,
Tunc umbrae somnique juvant, risusque salesque
Heic procul undanti surgentem vertice laurum
Aspicit, et priscos tandem reminiscitur ignes
Dirceasque faces Phoebus, cum virgine primum
Incaluit Daphne, cum post Pythona peremtum
Otia discuperet tantaeque piacula caedis.
p.480
Obstupuit, veteresque animis rediere dolores,
Sopitique diu luctus: ah, cortice, dixit,
Quanta sub hac nostri latitat occasio questus.
Ah utinam Daphne nunquam mihi visa fuisses,
Non tibi virgineos tegeret liber improbus artus.
Nec modo dequererer nostros frondescere lusus.
Daphne noster amor Daphne! Vox faucibus haesit,
Crebraque ruperunt querulas suspiria voces.
Adstabant tristes Heliconia turba Camoenae
Grande satellitium Phoebi, jam jamque parabant
In pariles junctim diffundere plectra querelas.
Tunc Erato, [ namque haec lacrimas solatur amantum, ]
Ulterius non passa suum moerere magistrum
Aoniasve Deas: Tymbrae cur maxime Rector
Gaudia discutiunt vestri Parnassia luctus?
Credis ne his Daphnem jam posse revertier, aut sic
In vultus rediisse suos? fecere Dii quem
Truncum, truncus erit. Phoebo rediviva jugetur,
Aspicies subito nostras marcescere laurus,
Et sacra calcari, pretiumque abscedere Musis.
Cum tamen haud alia placeant mercede labores
Et vigiles curae Clariaeque molestia chartae:
Quis nollet sic posse mori? mors munere lucis
Gratior ista fuit. tot jam rivalibus illa
Ambitur, doctaeque petunt hinc praemia frontes.
Hi tua sunt soboles Paean, quos innuba Daphne
Educat, et nostrae favet alma puerpera Cyrrhae.
Vere novo tua virgo parit, cum seminat alter
Orbis, et assuetos sic intervertere cursus
Convenit, et Musis proprias decernere metas.
Quod nisi Castalio Peneia virgo Tonanti
visa foret, formaque Deum cepisset amantem,
Fabula Parnassus fieret, nos umbra Camoenae.
p.481
Somnia Pimplei fontes, deliria Pindus,
Cynthius ipse nihil; viret, aeternumque virebit.
Quam vixit, melius Daphne, lucrosior aulae
Pieriae, multaque parens jam prole celebris,
Finierat. risit Phoebus, risere sorores,
Facundamque humeris cytharam detraxit, et, o sic
Exarsisse juvat, dixit, fallique comantem
Tymbraeum. Vireat Daphne. Peneia Daphne
Arbor adoratis multum ambitiosa capillis,
Erectasque trahat mentes, spoliisque decora
Emicet Aoniis soboles Pimplea, nec unquam
Serta neget Pindus, curasve recuset ephebus.
(22)
Ad XXVIII. Praestantissimos
Juvenes Laureae primae Philosophicae
Candidatos.
1649.
Pheoebeas laurus Sophiaeque insignia primae
Nascentesque in honore gradus et quicquid anhelat
Spes animosa virum, tenero cum vere reducit
Signifer, et Clariis partitur tempora Divis.
Jam Phoebi regimen, jam doctae sceptra Camoenae
Exertant cum sole caput, cum grandibus astris
Infloret labor et segnem praevertit Olympum.
Et latuisse pudet, turpes exosa tenebras
Exsilit et populis cupit innotescere virtus.
Per titulos abeunt menses, et secula verna
Pallas agit numeratque dies, dum Vesta patentes
Exserit alma sinus, picturatumque lacessit
Aethera, Palladiae coeunt ad praemia dextrae,
p.482
Atque coronatis inserpit Flora capilis.
Quid sudare nocet, Juvenes? cum fregimus aestum
Instat hyems, brumae cum per momenta volutus
Sudor inardescens redeuntis tempus anhelat
Veris, ad antiquas exhausta molestia metas
Et priscum renovatur onus, hoc ordine fertur
Orbita, et ignaris obreptat serior aetas.
In lucro labor est, tum demum vivere scimus,
Cum vitae traxisse gradus per pondera rerum
Crescentesque licet numerare laboribus annos.
Exesto terris, quem frangunt aspera, cuncti
Nascimur in foenus mundi, vitaeque novellum
Limen obit Natura parens, et ab aethere leges
Accipiens ipsis dispensat munera cunis.
Transfuga sit, quem terret onus, sub pondere persta
Fortis, et emenda sortem virtute profanam.
Hic honor est rigido longe superesse labori,
Atque triumphatas terris ostendere curas.
Tunc tuus est orbis, tunc quae natura recessu,
Implicat abstruso cupide indaganda propinat,
Tironemque suum noscens secreta recondit
Aetheris, et summi, quae possidet aula Tonantis,
Imperioque tuo famulum submittit Olympum.
Quid mihi pallidulas demens ignavia chartas
Objicis, et studiis consumpta crepuscula multis.
Atque actos socia crebros cum Pallade soles;
Haec operis laus prima mei est, impendere Musis
Puncta renascentis ac decrescentia lucis
Tempora, et ignavos turbare poemate somnos:
Cum te perpetuis religabunt fata tenebris,
Quae venit assiduo mihi convectata labore
Sola ruinoso sapientia grandior aevo
Evolet, ac seros implebit laude nepotes.
Vive tui non usque memor, damnataque massae
p.483
Pondera, quae gestas, ignorans, nempe supina
Dum tu languentes componis ad otia sensus,
Nos antiqua virum scrutamur dogmata, et aetas
Inclyta quae sanxit Patrum; quo concitus oestro
Magnus Aristoteles Divini castra Platonis
Liquit, et ingenti confudit lite cathedras.
Quidnam Socraticae dubitantia scita catervae
Intortis quaerant ambagibus; unde Cleanthis
Accrevit genius; queis formatoribus hausit
Pythagoras animae exsilium, mutataque crebro
Hospitia, ac sensim primam ejurantia formam.
Excutimus mundi senium, quo semine crevit
Orbis, et immensi quis fundamenta locavit
Aetheris, ac crebro suspendit fornice coelos.
Quo solidata modo medium super aera tellus
Constitit, ac nullas timet inconcussa ruinas.
Quid vetet aspectu temerarier aera nostro:
Quem pellunt retrahuntque animae; quis littore pontum
Cingat et infestos concludat carcere fluctus.
Scilicet hoc summis miscet mortalia Divis
Ingenia et mentis facit incunabula prima
Agnovisse suae, ne sint terrestria tanti
Ut coelum sprevisse velis; si concidat orbis
Mens tamen ad superos redit, et dispendia rerum
Ridet, et aeterna fruitur spatiosius aura.
Sic vester meruit, Juvenes, labor, inde tropaeum
Erigit ad primas placido conamine metas.
Auspiciis veniant tituli melioribus, et quae
Cynthius ac Clarii donat censura Senatus
Accumulet multo Deus ipse decora favore.
Felix vester honos eat, et quae laurea mittit
Praemia venturum diffundat fama per orbem.
Pergite, sic meritis aberunt oblivia vestris.
p.484
(23)
LAVREAE
Viginti Clarissimorum Virorum
1649.
Scandit Apollineas plausu meliore cathedras
Gens Clariis operata sacris, Phoebique tiaras
Sumit, et Aonia palam inclamatur in aula.
Nymphae noster amor Lebetrides, orsa melosque
Tollite tergeminis modulis, totoque recessu
Personet Aoniis rupes peragrata choreis.
Tuque Hippocrenes rectos Tymbriaee cothurnos
Indue, et aurata chlamydem circumdato palla.
Palladiamque intende chelyn et carmina prome,
Carmina phlaegraeas quibus enarraveris iras.
Vestra haec Sicelides, haec sunt solennia Phoebi
Festivo radiata die, quo pulpita scandit
Et parat Aonia vestiri tempora lauru
Ille decus vestrum, chorus impiger, ille voluptas
Phoebe tua. abstrusis quem multum nutriit antris
Pieris, et tota Permessi laverat unda.
Scilicet in lucro est jam deservire Camoenis,
Et Pindi leges jussa capessere Phoebi,
Aethereo si stat meritis favisse parenti,
Atque laboratis pretium decernere curis.
Scandite, Pegasei subsellia scandite templi,
Et debellatas populis ostendite sortis
Annorumque moras, veterisque incommoda vitae,
Terrarum pelagique minas, odiumque viarum
Taediaque et quicquid prisci tulit orbita fati,
Hoc uno pensate die, victricia tandem
p.485
Signa levat virtus, calcataque frigora Rheni
In lucro numerat canescentesque nivosis
Verticibus moles et opacas nubibus alpes.
Et si quid trepidae formidat inertia mentis.
Celsior assurgit generosi pectoris ardor,
Et coelo vicina petit, nec suspicit infra
Exstantes scopulos, et acuta cacumine saxa
Fatorumque vices. famaeque exceptus habenis
Evolat et serum meritis enavigat aevum.
Nascimur exiles, et vix sua pondera mater
Senserat, aetherei cum nos orchestra senatus
Destinat auspiciis, fatumque attemperat annis
Et vitae disponit iter, longasque futurae
Objicit ambages et taedia mille quieti.
Obfirma mentem, cupit expugnarier aether,
Et votis aperire viam; vitaeque labores
Amplior aeterna cumulabit adorea laude.
Noverat hos animis pietas superesse labores,
Et tristes miserata vices, properata theatris
Invehitur superum, et Jovis amplexata tribunal
Orat, et aetherei testatur sceptra parentis:
Aevi magne Sator, qui per commercia rerum
Nosceris et tantos aperis in imagine vultus,
An libet humanas incassum perdere curas
Et vitae properantis iter, cur labilis aevi
Puncta per assiduas pateris decurrere turbas,
Si pretium nescit labor et vigilantia, si se
Dequeritur sterilem virtus? Gens nostra remotis
Distrahitur terris, et per discrimina mundi
Tranat ad opposito divisos orbe Britannos:
Non Rhodani properantis aquae, non alveus ingens
Eridani, non qui vicinus adaestuat urbi
Romuleae Tyberis tardabit mole ruentes,
Non freta nec scopuli, accelerant cum tramite
p.486
Auroraeque thoris, et qua sol fessus Ibero
Excipitur portu, posuisse cubilia gaudent
Pars veteris rimatur opes et dogmata stoae,
Quae crudam rerum faciem et cunabula mundi
Confusumque ratis divisit legibus orbem.
Et stellas dedit ire polo, brevioreque gyro
Circuit Oceanum terrasque eduxit ab undis.
Hic Clarium conatur epos, Latiosque melodos
Atque cothurnatae relegit vestigia Romae.
Nec patitur Musis solos placuisse Pelasgos
Iliadumque genus; coeat famosa Peligno
Mantua, Moeonioque seni sociato Philetam,
Inveniet Boreas, quem contra ponere solum
Audeat, et famae probet anteiisse priori.
Ludimur Genitor tamen et perit optima vitae
Portio, et ad meritos seri revocamur honores.
Dixit, et extremis libavit basia sceptris.
Ast pater orantis vultum miratus, ab alto
Fatur, et aeratos jubet hoc ediscere fusos.
Scis Dea quam lente festinet cura Tonantis,
Velle Dei serum est: stetit haec sententia menti
Firma, nec assvetum est immutatura tenorem;
Virtutis certum est pretium, sed crescere sensim
Assolet et spatijs maturum acquirere robur:
Perficitur gens vestra mora, sapienter olympus
Palladium texit sophos, et sudoribus amplis
Jussit ad Aoniam contendere secula palmam.
Qui cupit arrepta tandem inclarescere meta,
Duret, ab obsequijs merces Cumulabitur omnis
Quae cito patratur, subitis dispellitur auris
Gloria, et annorum non sufficit illa ruinis:
In lucro spes cuique sua est, sit lubrica quamvis
Et votis incerta nimis, tamen adjicit ausis
Calcar, et intrepide stimulos superaddit eunti,
p.487
Nec meminisse sinit, qui praevertere labores,
Fatorumque metus, aut quicquid mobile vulgus
Horret, et insanis cupit evitare querelis.
Nec mens est unquam gentis lusisse labores
Diva tuae, sit sera licet, quam dixero, merces,
Certa erit, et justam non longa morabitur horam.
Haec Pater, ast Pietas verbis animata Tonantis
Evolat, et festis ambit Hyperiona votis,
Spargat luce polos facilique illuminet ore,
Cum titulis sacrata dies, cum venerit ille
Circulus, et Clarijs crebrescet pompa theatris.
Ast Dominam Genius longe comitatus ovantem
Ut sensit favisse Deos, conclamat olympo:
Scandite Pegasei pars laudatissima coetus,
Atque theatrali suspendite tempora lauru:
Non brevis est mensura lucri, dum volvitur axis
Noster, et ad priscas parat usque recurrere metas,
Palladius durabit honos, et purpura Phoebi
Dedita per longos clarescet sera nepotes.
Haec ait, et coeptis propere se immiscuit actis.
(24) NUPTIIS
Viri Excellentissimi, Clarissimi
D. M. ERASMI VINDING,
et Praestantissimae Virginis
MARGARETAE FINKIAE.
1649.
Qui pubescentem Phoebi moderarier aulam
Sueverat, et docili scribere jura gregi;
Nunc patitur leges et jussa magistra Diones,
Et priscas gaudet sic variasse vices.
p.488
Quem modo Palladiis Musae stupuere cathedris
Verba per Ogygias devoluisse sonos;
Nunc Hecubae damnat furias Priameiaque ausa,
Et dementatae fata cruenta stolae.
Nulla cothurnatae vis est aut gratia Musae,
Fabula nec tragicis jam placet ulla modis;
Mutatur scenae facies, grandesque cothurnos
Vertit Acidaliis Cypria virgo jocis:
Personam sibi fingit Amor, Paphiique juventus
Regis, et antiquis legibus ire negat.
Eventum nescit Cythereia fabula tristem,
Attamen et faciles improbat illa faces.
Semper habet quoddam tragicum Venus, et sua non vult
Prostitui nimia commoditate bona.
Felix, o nimium felix, Regina Dione,
Portio si scenae cui licet esse tuae.
Angitur atque angit, capit et captatur amator,
Et curis pretium mutua cura facit.
Tunc poterit miseris jucundior esse querela,
Anxia cum parilem sentit amica metum.
Haec illa est merces, qua deliramus amantes.
Qui sapuisse cupit, desipuisse cupit.
Sit dolor et luctus Paphiis succumbere regnis,
Gaudia cede Venus, et mala tanta feram:
Namque ubi sopitis desaeviit aura procellis,
Tunc poterunt teneri bis placuisse sales.
Erubuit tandem VINDINGI Erycina labores
Faustaque jam cupide flammea pandit amor.
Scena tibi torus est, heic exerceto lepores
Gaudiaque ambiguis intemerata moris.
Ludite, jam spatium lepidus circumspicit haeres;
Festinato parens, scena sat ampla patet.
p.489
(25) TUMULUS
Nobilis et Generosae Heroinae
SOPHIAE BRAHE
Illustris et Generosi Herois
OLIGERI ROSEKRANTZII
defunctae Uxoris.
Illustres manes lamentandasque parentis
Umbras tergeminamque necem Rosekrantzia lugent
Stemmata, fatalemque suis rediisse Decembrem
Aspiciunt, multoque annum cum funere claudi.
Crescunt morte dies, redeuntque in pulla Calendae
Syrmata, seclorumque ordo per busta senescit,
Partiturque aevum spatio sibi praefica justo.
Nondum sopiti lessus, non limine luctus.
Excessit Procerum, cineresque animare tepentes
Mors parat, et calidis busta ingessisse favillis.
Foeminei BRAHAEA chori generosius augmen
An tibi fata nocent et inexorabile pactum
Ferrati pensi? rumpantur corpore nervi.
Et carnis compago hujus, cum foenore lethum
Advenit, et larga pensat mercede dolores.
Exuitur mundus, caligantesque tenebrae
Mutantur meliore die, prope cernere Jovam
Et trinum numerare Deum mens enthea gestit:
Quaeque animo sperata olim volvebat anhelo,
Uberiora videt; in lucro tristia ponit
Temporaque assiduo quondam exantlata labore.
Si foret adversis celum mercabile certis,
Quis vitae extendi cursum, momentaque quaevis
p.490
Ingenti cumulata malo sufferre negaret?
Aeterni quam meta procul! nos limite parvo
Cogimur, atque brevi gyro describitur aetas.
Illic certa quies, nullis abrupta procellis
Otia tranquillosque dies spatiosius aevum
Semper habet, nescitque immensum taedia tempus,
Horae instar sanctis est millenarius annus.
Haec animo BRAHAEA tibi sedere fideli;
Hinc terrae tam vilis amor, coelestia cordi
Jugiter arrisere pio. cum pallia late
Penderent humeris et vestri splendida sexus
Vestis, morderetque auratum fibula syrma,
Antiqui obversari oculis documenta reatus,
Impuraeque insigne luis vidisse putabas.
Tu magnus pietatis honos, tua limina summi
Hospita tecta Dei coelique palaestra fuere.
Cum matutino pallerent sydera Phoebo,
Aula replebatur cantu; cum pronus Iberam
Sol portam intraret [intratet ed.], magnum resonare Tonantem.
Mens erat, atque diem sanctis clausisse querelis.
Manibus OLIGERI bene sit; super astra locatus,
Quod sperabat, habet; placide BRAHAEA quiescis
Et sanctis asscripta choris complexibus haeres
Conjugis, et mentem nescis saturare beatam.
Dum stellas suus error aget, dum littora pontum
Arctabunt, nomen vestrum pietasque perennet.
p.491
(26) NAENIAE
In obitum
Amplissimi et Consultissimi Viri
JOHANNIS FRISII
Consulis quondam apud Ripenses
primarii.
Occidit, et late spargit sua fata, nec urnam
FRISIUS unus habet; publicus ille rogus.
Heic trabeae, fascesque sacri, pullaeque curules.
Et lepor, et legum non temerata fides,
Atque laboratae cumulata negotia vitae
Et patris et magni Consulis acta jacent.
Quid gemis o soboles effoeti lenta Parentis
Funera, et emeritos fata morata dies.
Hamatis ne forte putes licuisse Deabus
Rumpere lassata fila voluta colo.
Vivitur ad placitum coeli, non altera lex est
Quae poterit metas accelerare necis.
Hinc augusta trahunt meliores semina mentes
Labuntur vitae hoc dinumerante vices.
Hinc sortes hinc fata domus. hinc orbita rerum
Ducitur et, stulti queis macerantur, opes.
Omnia dispensant placidi suffragia coeli
Et tribuunt cauta munera tanta manu.
Exegit stadium Genitor, quod sanxerat aether,
Altaque propitio numine secla videt.
Exhausit quicquid fati mensura faventis
Contulit, et tali sors bene fida viro.
Nil habet infelix tumulus, nil praeter inanes
Relliquias et quae contegit ossa solum.
p.492
Ille calor mentis, sapidique in pectore sensus.
Et quae rara sacer spiritus intus alit,
Famaque non propriis contenta quiescere terris
Despicit informi marmore velle tegi.
Obruit incautos et totos funere condit
Et penitus crudum comprimit urna genus;
Si gens non ultra praesens sapit, et sua nescit
aut decora aut quali fomite corda tument.
Innocui cineres, Divumque auctura penates
Qua demum umbra poli sede beata viges.
Apice crescentes meliori sorte nepotes
Et toties de te nomina nata viris;
Aspice jam tumulum violis et vere recenti
Spargit et amissum Neptis adorat avum;
Non ultra miserae sentis dispendia vitae.
Aut querulos subito disperiisse dies;
Mens olim jam pacta Deo melioribus annos
Induit auspiciis et sua lucra videt.
Heic ubi purpurei ignorant occumbere soles,
Et viget aeterna pace beata quies.
Tum vixisse juvat, cum te super astra locatum
Fama vehit nullo jam temeranda rogo.
(27) EXEQUIAE
Illustris et Generosae Heroinae
JUTTAE GYLDENSTIERN,
Illustris et Generosi Herois
DN. TAGONIS TOTT,
Domini de Ericksholm
Equitis Aurati Regni Daniae Senatoris,
et in arce Malmogiensi Praefecti
Regii pie defunctae Uxoris.
1650.
p.493
Abripimur miseri, fatique ruentis in arma
Lis sumus, et subitae dedita praeda neci.
Nec senium cani, nec canos meta tuetur
Longior, aut juvenes spes animosa dies.
Labimur, et facili solvuntur stamina nisu,
Nec tardant fluxas vota iterata colus.
Ne tibi ne soles homo polliceare futuros,
Nec cura incertas disposuisse vices;
Vitae quicquid agis, lethi sua bella parantis
Invidia est, jam te jam cecidisse velit.
Forsitan innocuis quodcunque inviderat annis,
Apponit fatuo tristior urna gregi.
Sancta fides non ulla tui reverentia porro
Numinis, aut sociae post pietatis erit;
Occidimus passim, et paribus confundimur urnis,
Seu gens sancta sumus, seu male sana cohors.
Nec pretium pietas, nec mens famulata Jehovae
Invenit, aut ipsi vita probata Deo.
Ecce jacet tua fida comes, nunc portio coeli
Reddita, et e re nunc aurea stella cluit;
Et propior jam facta tibi miratur Olympi
Atria, et aeterno templa coaeva Patri.
Inde maritalis percenset gaudia vitae,
Gaudia grandaevo quae placuere Seni.
Et si fas terras sanctis subijsse relictas,
Excubat ad thalami pervigil illa fores;
Et gemitus numerat crebros, et flere Maritum
Aegre est, ac fatis ingemuisse suis.
Magne senex, tremulos luctu quid conficis annos?
Reddita jam coelo est aurea stella suo.
Forte per illunes niteant cum sydera noctes
Factaque jam damnis ditior aethra tuis,
Illa levi flamma, vel forsan sydere toto
Amplexus repetet delitiasque suas.
p.494
Hoc est affini ociasse cubilia coelo,
Cum fit stella poli, quae prius uxor erat.
(28)
Praestantissimo Juveni Viro
ELIAE RESENIO
Cunabula Salvatoris metrice enarranti.
1650.
Dum procul excelsi pignus venerabile coeli
Nascitur, et proprium mater adorat onus,
Pastoresque stupent clamata bovilia tanto
Nixu, atque infantis conscia tecta Dei;
Versibus argumenta tuis fit prodigus aether,
E.t Deus, atque ultra si qua fuere poli,
Quae vel virgo parens vidit, vel coelica cantu
Agmina rurales edocuere casas.
RESENI spes ampla tui columenque Parentis,
Non alios decuit plectra ciere modos,
Quam quibus aeterni veracia scita Tonantis
Pandis, et afflicto pharmaca missa solo.
Cernitur in caulis miseri spes anxia mundi,
Depositum coeli delitiumque Patris.
Facundum modo tende chelyn, fidibusque canoris
Incipe et Angelicis metra refunde choris;
Conveniunt castis Divina Poemata Musis,
Sic et non aliter se cupit aethra cani.
p.495
(29)
Viro Excellentissimo,
D. M. PETRO J. KRAGLUND,
Dioeceseos Ripensis Episcopo
Summa in Theologia Laurea, honorumque
amplissima incrementa quam
felicissime eveniant.
1653.
Hafnia, quae magnae properata negotia Balthes,
Et desudantem circum commercia Mundum
Aspicis, et fessas portu meliore carinas
Lassatosque foves nautas, et lenta viarum
Taedia non uno detergis sedula lucro,
En tibi dum moritur sterili decus omne Decembri,
Praecipitemque rapit declivis signifer annum,
Et trabeas Doctis et magna vocabula Phoebus
Parturit, ac grandi conscendit pulpita plausu;
Egelidamque anni pompa graviore senectam
Pensat, et effoetos facit inflorescere menses.
Nil ultra vulgare placet, vocalia Pallas
Atria et Aonias percellit fortiter aedes,
Abstrusosque aperit penitus Doctrina recessus.
Discite mortales, qua surgat origine virtus,
Quos numeret proavos, magnosque a stirpe tribules.
Scilicet hanc labor et longus proseminat usus.
Et duros tolerare sciens patientia casus.
Hos Dea natales, hos ortus mascula virtus
Novit, et infantis aequat cunabula mundi
p.496
Syderaque et summos contingit sanguine coelos.
Quid juvat inscribi cinerum custodibus urnis
Majorum titulos, unoque minora Tonante
Nomina et innumeras retro percensere curules.
Non hoc non pretium famae impetraverit unquam;
Si parcas operae, si te socordia pigrum
Affligat terrae, si menti nobile desit
Robur, et imbelles trepident ad pondera sensus,
Nec frater nec amicus eris virtutis, at omni
Scriberis populo proprii mala fabula secli.
Ast si te mentis generosior impetus urget,
Et vigilare facit, si jussa magistra cerebri
Tota facultatum collegia juncta minorum
Accipiunt, rectique modum limenque decori
Transiliisse timent, brevior si portio vitae
Foeta bonis fuerit studiis, momentaque sacris
Partitur curis praegnans mensura dierum;
Jam Thersite licet genitus patre, et tibi mammas
Pauperies suxisse dedit, te patria civem
Thule, aut exustus Garamantum dixerit orbis,
Scriberis famaeque haeres laetabileque ipsi
Virtuti pignus, et si quae postera mundus
Decrepitus generis venturi secla videbit,
Te discent nomenque extremum excurret in orbem.
Antistes KRAGELUNDE Pater procede secundis
Cominus auspiciis clariisque ostende theatris.
Unde ea pars oritur nostri, quae sola Parentem
Aethera et altrices reputat pro matre Camoenas;
Et quae mortales animas commercia Divis
Associant, spondentque polo meliore locari
Haec latet abstrusis conclusa scientia venis
Mentibus insipidis populoque ignota profano.
Hoc est scire Deum, qui se mensurat, et ipse
p.497
Cuncta sui secreta videt sibi pervia soli,
Indigenamque aeternum habitat Deus incola lucem.
Qui verbo immensi diffusa palatia coeli
Et tantum molitus opus, geminoque sub axe
Jussit inexhausto decurrere tramite stellas.
Qui solem pleno voluit splendescere vultu
Nonque suis Phoebes reparari cornua flammis
Ast infanti ignes emendicare nitore.
Et ne vasta poli subjectam machina terram.
Opprimeret, propriisque involveret aethra ruinis
Quae mare, quae gremio tellus spatiosior ambit,
Acre suspensam tibicine fulsit eodem,
Hic medius pluvias et amicos frugibus imbres
Parturit, ac totos late rigat ordine campos;
Et tempestivo languentes rore maritat.
Hunc omnes trahimus et hianti reddimus ore,
Ille inde fessos pulmonum infrigidat aestus,
Atque fatiscentes reficit spiramine folles.
Non cerni facilis, nulli palpabilis unquam.
Naturaeque tamen defectas corpore partes
Sufficit, et vacuum toto procul orbe relegat.
Jova parens aevi, cum nos deduxerit ordo
Ad vicina magis, quam te veneramur, et illa
Tam valida fabricata manu miracula rerum.
Quae Pater Oceanus foecundis abdidit antris,
Et distincta vagis ambagibus exserit alma
Terra parens, nescitque suos numerare colonos.
Cuncta tamen sordent projecta vilius alga,
Cum Patris exsculptos similes ab imagine vultus
Aetherii, faciemque illam referentia cernas
Ora, atque ingenii, quas commendaveris artes,
Et memores rerum vires, et pressa tenebris
Quae poterit secreta intellexisse facultas.
Talia dum teneris tecum emeditaris ab annis,
p.498
Et Phoebum pariter, pariter juvenescere Musas
Aspicis, atque ingens doctrinae accedere pondus,
Musarum clarios juvat irrupisse recessus,
Abstrusosque sinus et docta silentia Pindi
Excutere, et cunctas animis admittere Divas.
Otia damnantur quod decurtata diei
Invidet hora tibi, foetae fuligine noctes
Attribuunt, et adhuc vicinis fusca tenebris
Purpura, qua primi decus interstinguitur ortus.
Illa quies animi est, doctae impallescere chartae.
Cum licet, et multa tibi condere Pallade soles.
Omnis et in lucro labor est, sic itur ad illud
Culmen et his emitur sacrae reverentia mitrae.
KRAGELUNDE Pater meritam modo suscipe laurum,
Quaeque tuis quondam studiis promisit Olympus
Aonij decora ampla fori; nil Pieris ultra,
Quod numerabit, habet, nil quo cumulabitur illa
Insula aeterno virtus famulata Jehovae.
Perge ipsi vigilare Deo, quos Phocidis aula
Ignorat titulos, summi domus inclyta Patris
Conferet, atque alia vittabit temporaXX lauru.
Sis felix sospesque diu, dum sydera stabunt,
Dum maris horrescent vicini murmura Ripae
Damnosasque minas, nomen cum sole perennet,
Famaque postremum KRAGELUNDI enaviget aevum:
p.499
(30) In obitum
Nobilissimae Matronae
OLIGAARD SEHESTED
DN. NICOLAI KAAS
defunctae uxoris
1655.
Vita quid et mors est tetricae nisi portio sortis,
Et mors vita foret, si sine morte foret;
Nunc vitae tibi cursus erit schola mortis, et inde
Quod vixisse velis, sit didicisse mori.
Nam tantum a letho distat, quam transigis, hora,
Quam procul umbra tuo corpore abesse solet;
Ne canat idcirco de te mors atra triumphum,
Ancipitem vitae fac meminisse modum.
SEHSTEDIAM petiit prima exturbare juventa
Et tenerum aetatis mors pepulisse decus;
Sed cui damna parat, lucro cumulatius omni
Aeternis fecit luxuriare bonis;
Et vitae dum rumpit iter, nil praeter et umbram
Exuviasque leves se retulisse videt.
Vita manet, summo quae facta aequaeva Parenti
Mortis ab aetherea despicit arce minas.
Saeviat, et cunctos citet in nos Parca tumultus,
Et secet infesta stamina pauca manu.
vita per et lethum et per tristia jura feretri
Occupat aeternos, quos habet aethra, dies.
p.500
(31) Nuptiis [Nuptiiis ed.]
VITI BERINGII et
ANNAE
Dn. Nicolui Petraei S. S. Theologae
Professoris filiae.
Vitus amat, vicere genae, vicere lepores.
Artibus o bene sit, blande Cupido, tuis,
Nec melius quicquam vestrae potuere sagittae
Seu facis ista puer, seu facit illa parens:
Ille decus Phoebi languet, quo pectore pallas
Conditur, ecce aliae delituere Deae.
Nil magnum jam plectra sciunt grandesque cothurni
Assuetos quondam dedidicere modos;
Nulla fides calamo, quicquid dictaverit aestus
Laetior id totum dextera prompta notat.
Ampullas solers et verba sonantia vitat,
Sola placent dici quae velit Anna sibi,
Historiaeque omnis scribenti invertitur ordo,
Totumque auctoris Virgo reformat opus.
Non grandes animas, non decantata Tonanti
Praelia et irati perfida bella soli.
Augustasve iras Regum, Trojamque ruentem
Materiam scripti destinat ipse sui.
Sed Jovis in Ledam furtum mentitaque Cygni
Gaudia et alternis rostra rotata labris.
Ac quoties tales laudavit Numinis astus
Fabula tota placet si modo vera foret.
Ah animis nomen quoties occurrit amicum,
Bellaque scripturus basia scribit amans.
Et placet ipse sibi, quod sic delinquere possit
Nempe aliquid gratum tam sacer error habet.
p.501
Beringi mi Beringi quid suavius omnes
Historiae referunt, aut numerosa Chelys.
Hic labor, haec virtus, hoc est molimen amicae
Falleris et falli sic potuisse juvat.
Sit labris decus utque suum mel stillet ab ore
Quae te fecerunt dememinisse tui.
Sponsa veni, quia forte tuo Pimplaea cubili
Invidet et nostri cultior aula Dei.
Sola tenes, quicquid decima cum Pallade Muse
Descripsere novem, quodque habuere prius.
Sit mora sit procul hinc, si te lentescere sentit,
Quae tibi debentur gaudia, Musa velit.
Et tu sponse tuos mature praecipe lusus,
Et voti urgeto debita pensa tui
Non modulis ultra locus est, cito circulus exit,
Nec tibi cunarum displicuere sales.
Si messem speras, herbas ne sperne tenellas;
Fallere cultores vix solet illa seges.
(32) In Congressum
Serenissimorum et Potentissimorum
Orbis Arctoi Imperatorum
FRIDERICI TERTII
Daniae, Norvegiae, Wandalorum, Gothorumque
Regis, etc.
et
CAROLI GUSTAVI
Sveciae, Wandalorum, Gothorumque
Regis, etc.
qui Friderichsburgi factus est 3. 4. et 5.
Mart. vertentis Anni 1658.
p.502
Gentis Hyperboreae gemini, duo Numina, Reges
Adsunt, pande sacros Fridriciburga lares;
Et tua fac niteant meliore palatia pompa,
Sedis et augustas ingeminato vices;
Et bene dic Dominis, isti bene dicito luci
Qui liceat tantos tam prope nosse Deos:
Qua coeunt pax alma, salus, et mascula virtus,
Haec vere est niveo vellere nata dies:
Alter habet titulos et amica vocabula pacis,
Nomen at alterius robur et arma sonat
Alter pace bonus, belli virtutibus alter,
En belli et fulgor pacis et omne decus.
Enumeret toties duplices modo Roma secures,
Nil tamen augusto hoc compare majus erit.
Vive diu FRIDERICE, supersis CAROLE, vertat
In Moschum et Turcas bellicus ille tremor.
Sit diuturna quies Regi, qui nomine pacem
Nuntiat, et Cimbris otia tuta suis.
Victricem Regi portendat adorea laurum,
Quem vigor atque ipsum nomen ad arma vocat.
Armaque sic faveant paci, pax militet armis,
Dum CAROLUS sospes, dum FRIDERICUS erit.
(33) Ad
CAROLUM GUSTAVUM
Suecorum Regem,
1658.
Sis sospes, faustisque avibus, Gustave, venito,
Quam sunt adventu tempora festa tuo.
p.503
Nam belli princeps modo sanctae gaudia pacis
Ingeminas, multum et prosperiora facis,
Dum tam mitis ades, positis clementior armis,
Omnemque Augusto discutis ore metum.
Splendidior titulis pacis, qui praelia tractas,
Sic ut nolueris quid nocuisse bonis.
Bellum erat, et nostros cumulata pericula Cimbros
Et caede et variis distinuere malis,
Antiquaque fere depulse sede Camoenae,
Plorabant Clariae damna futura domus.
Sed prohibes timuisse Deas, Phoeboque redonas
Otia, et assueto pergere more jubes.
Conjuncta hinc Musis sua templa et sacra colebant
Eusebie, veluti tempora pacis erant.
Aspice quam multo resonent delubra Tonante;
Sedulus et proprios formet Apollo lares.
Hoc opus, haec animi est clementia, Carole, vestri
Qui facis innocuas arma fovere Deas.
(34)
PAX RUPTA.
1658.
Dum furit, et dubio confundit bella tumultu,
Exhaustasque urget gentes Bellona, nec ullam
Arctoi fas est partem segnescere mundi,
Iura abeunt multoque olim investita Tonante
Foedera rumpuntur, pacis tutela decusque;
Et sceleri fas omne datur, caedesque proterve
Ingeminat mortale genus, nec tristibus ausis
Obstat, at aeterni teritur reverentia coeli.
Arridet modo quodque nefas, quodcunque nefandum
Laudatur, qui jura terit; plausumque meretur.
p.504
Qui Divos hominesque animo despectat iniquo.
Hac emitur mercede quies, atque ocia surgunt.
Et debellatam tranquillant altera sortem
Tempora, et afflictis redeunt solatia rebus.
(35)
VICTORIA DANORUM.
1659.
Fausta renascentes sumunt exordia lauri,
Et Danis reparatur honor, redivivaque surgit
Gloria, et antiquas pomposior explicat alas,
Audirique cupit; qua sol brevioribus horis
Angustatque diem, tacitaeque silentia noctis
Ampliat, et Boreo citius devolvitur axe,
Arctoas letis complet rumoribus urbes,
Atque triumfali tranans super aethera cornu
Buccinat, et populos decora edocet ista rigentes.
Jam didicit vinci Suecus, jam frena momordit
Ista vagabundae perjura licentia linguae,
Frustrantesque logi. dubiam jam vindice ferro
Liberat aethra fidem, nonque ultra sontibus ausis
Misceri patitur toties juratus Olympus.
(36) AD
SCHACKIUM.
Adjicitur titulis reparata Fionia regni,
Fitque suo tandem grata rapina Duci.
Jamque placent artes, jam juramenta Suecorum
Atque doli, queis seu compede vincta fuit.
Ut sic ad patriae reveniret portio corpus
Laetior, utque armis sic repetenda foret.
p.505
Non ultra infesto disjungimur aequore cives,
Fraudibus aut Gothicis dissociantur agri.
Sat sceleri licuit, sic spretum vindicat aether
Numen, et adscriptum in foedera rupta Deum.
Macte animis SCHACKI, Te secula sera loquentur,
Et tua jam Suecis nomina terror erit.
(37)
Rupti foederis Poena.
Exsuperat tandem justae fiducia causae,
Elusamque diu vindicat aethra fidem.
Sat sceleri licuit, non imposuisse Tonanti.
Frustra erit, aut falso in pacta vocare Deum.
Namque odiosa Deo est perjura licentia linguae,
Et quae pacta fide, verbaque mente carent.
(38)
In obitum
ELISABETHAE
D. Mag. LAGONIS VELLEII
nun en agiois defunctae uxoris
1659.
Invidit requiem Elisae mors atra beatam,
Et festas vetuit rumpere fila colus;
Sed dum parcarum percenset rapta labores
Jamque hoc jamque illud falce retexit opus,
Quae prius edixit non rumpere stamina divis,
Incauta secuit praecipitata manu.
Exclamatque ferox? quid jam parsisse juvabit,
Quae amens invidi gaudia, sponte tuli.
p.506
Ad requiem rediit Domini, nec tendere contra
Fas fuit, o requie foemina digna poli.
Scilicet ambiguo pietas non militat aere,
Et mortis spernit imperiosa minas.
Erret et immenso se crimine mundus onustet,
Plus habet hic vitii, plus habet illa Dei.
(39)
In obitum
JOHANNIS POUCHII
Pharmacopolae Ripensis.
1659.
Pouchius occubuit, communem fleto ruinam,
Et velut ad proprium plangito Napsa rogum.
Namque Machaoniae spes altera concidit aulae,
Et nutat dubio poplite quassa salus.
Quaque jacet tymba, cumulata scientia rerum
Conditur, et medica clarus in arte labor.
Et quae mille malis totidem medicamina norat
Artificis toties cura probata manus.
Et vigor ille viri, et quae saepe stupentibus aegris
Pro dosi centena vox medicantis erat.
Cuncta tulit longaeva quidem, tamen ocyor aequo
Hora, et tam miseras nil miserata vices.
Crudelis nimium, fatoque injustior ipso
Nox, quae nolueris hoc licuisse tibi.
Amodo te, Phoebe, solito sine transiget igne,
Et proprium faciet te doluisse nefas.
Vos solae gaudete neces. nam spicula vestra
Immensum post haec funera robur habent.
p.507
(40) HOMAGII
Solemnem actum, quo
Serenissimus et Potentissimus Princeps
FRIDERICUS III.
Daniae, Norvegiae, Gothorum, Vandalorum
Rex, etc.
Haeres Daniae inauguratur
Ex alto fortunet Benignissimus
DEUS.
1660.
Regis Hyperborei grandescit honoribus aula,
Atque haeres patrii scribitur ipse throni;
Et titulis stabilitur ebur, cum sanguine sceptrum
Nascitur, et cunas purpura sacra decet.
Jam Regum est Reges gigni, diademata confert
Ortus, cum votis jam tacet urna suis.
Haec sunt fastorum memori dignissima cera,
Haec sunt Moeonio scribier apta Seni.
Mutatur seclorum ordo, jam ferrea Divum
Aurata incipiunt pensa rubere colo.
Seclaque texuntur fulvo meliora metallo,
Qualia nec Vatum fabula dives habet.
Has Saturne vices, haec tempora Jupiter optas
Argento prudens antetulisse tuo.
Terrarum immortale decus, spes maxima coeli,
Atque salus Danis Rex FRIDERICE tuis;
Ecce tibi toto populosa palatia coetu
Sacramenta ferunt, plebsque Patresque simul.
Non qua lege tibi jurata dedere priora,
Dedidicit tales pompa secunda vices.
p.508
Nam mater Regina suo sociata Monarchae
Claret, uti solo Juno Tonante minor.
Grandia circumstant Borei decora, inclyta mundi
Pignora, Regalis pignora Diva tori.
Eminet augustus Princeps interque Sorores
Agnosci gestit masculus ille decor.
Quo modo utrumque latus Tegeaei claudit alumni,
Igne minax Cypris, Lunaque Fratre tumens.
Firmatur cunctis Borealis gloria Sceptri,
Portioque Haeredes tot pretiosa manet.
Non summo tam laeta dies infulsit Olympo,
Nec tot coelicolis aula repleta Iovis;
Atria cum primum astriferae conscenderet aethrae,
Et quateret juvenis tela trisulca Deus.
Aspice Magne Heros ferventia gaudia vulgi,
Utque ratas laeto spes canat ore suas.
Jam vere in lucro est, quicquid trucis orbita fati
Peccarit, jamque id sic tolerasse juvat,
Haeredem dum Te patriae vidisse licebit,
Sceptraque Regali perpetuata domo.
Vive diu FRIDERICE, supersit AMALIA, Divae
Ut soboli Arctoae consolidentur opes.
Dum solitos Titan cursu referetur ad ortus,
Et creperum noctis Cynthia verret iter,
Non deerit regnis haeres, cum grandibus astris
Sceptriferae finis posteritatis erit.
(41) NUPTIIS.
Clarissimi Viri,
D. M. LAURENTII TRANII et
CHRISTINAE CHRISTIANI.
Quid juvat ulterius populos meminisse remotos,
Atque pererrati dissita regna soli?
p.509
Usque quid arrident Patavinae gaudia terrae,
Romaque ruderibus semisepulta suis,
Nos licet illecebris natura removit ab istis,
Arctoique minus luxurientur agri;
Non exhaeredes voluit tamen esse bonorum;
Invenies et quae sunt placitura domi,
Pallada seu spectes, lauru dignabere Phoebi,
Et referes Clarii jura suprema fori.
Seu libet Idaliae tete addixisse magistrae,
Eveniet votis pars bene serta tuis.
Tunc neque deliciis ultra illectabere Romae,
Nec poterunt Paduae detinuisse sales.
Tunc animo Phoebum, tunc dedignabere Musas,
Virginibus potior tunc erit una novem.
Gallia delitiis rerum lautissima tellus,
Tuque triumphati Roma magistra soli,
Quid juvat assiduis fessos erroribus annos
Usque per ambiguas praecipitare vices?
Aut vestras peragrare domos dubiosque recessus,
Quos vel fons Rhodani vel Tyberinus obit?
Dum procul Eridani male lentus obambulat arva
Hospes, et Hesperium sedulus urget iter,
Exierat juvenis, jam jam vergentibus annis
Miratur serus tempora cana redux.
Dumque orbem creperus vestigat in orbe viator,
Orbe caret, nec se sentit obire sibi.
Jam vigor et potior decedit portio vitae,
Quaeque solet Paphios hora decere sales.
Succedit morosa dies et ineptior aetas,
Quae fugit Idalium seu furiata jugum.
Ludere conveniens juveni est, tunc oscula sumat.
Cum sua maturo flore juventa tumet.
Ver serit, ast aestas sata nutrit et educat arva,
Quae legit autumnus, tarda tuetur hyems.
p.510
Ver hoc crede tuum, cum non lusisse pigebit,
Tunc tibi tunc poterit tota placere Venus,
Et Charis et quae sunt socialis gaudia lecti,
Tunc fas est patriae, tunc meminisse tui.
Rudera Roma suis permitte vetusta latebris,
Tuque procax fastus Gallia conde tuos;
Non sunt haec tanti, nec ob ista senescere mens est,
Et Boreas dotes, quas mihi donet, habet.
Hic meus orbis erit, ubi sacra jugalia Cypris
Instruat et placito det caluisse toro;
Macte pererrati, TRANI, post taedia mundi,
Nunc alios pandit Cypria mater agros,
Quales non fas est Rhodani meminisse sub ortus,
Aut Mosae ad ripas, aut ubi Rhenus obit.
Dum Venus ad nutus tibi vernas commodat horas,
Utere propitiae commoditatae Deae.
Qua juvenis spargis modo foeta novalia fruge,
Haec erit effoeto messis adulta seni.
(42) NUPTIIS
Illustris et Generosi Viri
JOHANNIS FRIS
Domini de Kraggerup
Et
Nobilissimae Virginis
HEDVIGAE MARSUIN.
Phoebe parens lucis lentas molire quadrigas,
Exspectant reducem risus amorque diem:
p.511
Ille Jocis instat, taedas parat ille jugales,
Atque maritalis gaudia mille tori.
Si potes humenti tantisper abesse cubili
Tethyos, et veteres dememinisse Jocos,
Sparge coma meliore polos trabeataque circum
Limina purpureas ingeminato faces.
Aut si detrectas, Sponsae exorabimus ortum,
Gratius est, tenero quod micat ore, jubar.
Phoebe licet toto frustra tibi currere coelo,
Sufficiunt thalamis labra genaeque suis;
Lectum scande FRISI, rubuerunt astra maritae
Et lepor, et primi pronuba flamma tori
Quod Batava quondam docuit te Cypris in umbra,
Quod te Lutetiae praemonuere scholae.
Experiare licet, tua sacra silentia poscunt;
Et Deus et votis nox genialis adest.
Non bellatrici dehinc insudabis arenae,
Impia nec pugnax induet arma manus.
Area lectus erit, hunc tu gladiator obibis,
Et cupies priscas dedidicisse vices,
Bellandique artes. non jam decernere ferro
Fas erit, aut tumidas ejaculare minas;
Otia poscit amor, thalamique modestia sancti,
Non pugnare docet te, sed amare Venus,
Idaliusque puer; desaevit in oscula fervor
Omnis, et amplexu praelia finit amor.
Mille Joci, totidemque sales, totidemque lepores.
Haec sunt infantis tela sudesque Dei.
Scande FRISI thalamum, solitos festinat ad ortus
Phoebus, et humenti sydera turbat equo,
Jam tuus hic rivalis erit; dum tardat amator,
Gaudia nascentis anticipato tori.
p.512
(43) HONORI
Illustris et Generosi Herois
ANTONII REDZII
Domini de Barilskow
SPONSI
Et
Nobilissimae Virginis
ELISABETHAE SEHESTED
SPONSAE
Sacrum.
Altera bella cupit modo REDTZIUS, et sua Marti
Praelia et undantes tabe relinquit agros.
Non hastae, non tela manu crispata minaci,
Sed jocus et risus delitiaeque juvant;
Ista decent. haec tela Deus cum matre Cupido
Vibrat, et alterno vulnere corda ferit.
Non pax certa Jovi, aut Gradivo a caede calenti,
Sed bellatorem bella timere facit:
Nec tonuisse juvat, Genitor, qui fulmina torquet,
Horret ad Idalias, si volet ille, faces.
Et dulce est tamen ista pati. mihi commoda cedant
Devicto, en servum, blande Cupido, tuum.
Isti sunt in amore doli; si viceris instat
victus, et in damnis ampla trophaea parat.
Si fugit, a tergo jam certius ille sagittas
Mittit, et urgentem fortius urget amor.
Si latet, e tenebris facibus desaevit et igni,
Et lentis urit pectora laesa moris.
Et tamen ille preces ac mascula thura recusat;
Obsequiis cedit, pareat omnis amans.
p.513
Disce novas Heros artes, quas flammea dictant,
Queisque Dionei personuere lares.
Qui nescit vinci, nec vincere surdus amator
Noverit, hac emitur Cyprius arte favor.
Cede manus victas, ELISAE cedito jussis,
Et geniale tori devenerare sacrum.
En tuus infestas submittit ad oscula cristas
Mars, et privigni vincere bella jubet.
Jupiter et tenero blanditur saepe Nepoti;
I nunc, et mores Sponse imitare Deum.
En bellam, si bella cupis, Tibi sopiat arma
Uxor, et invisas temperet ore minas.
Scande Heros thalamum; qua quondam spicula
Nunc agites tepidi tubera bina sinus. (dextra,
Virgo cita, non ille tuus dehinc praelia victor,
Pignora sed gestit dinumerare pater.
(44) NUPTIIS
NICOLAI VICHMANNI et
CATHARINAE PLUMIAE
Dni. Doctoris et Professoris
CLAUDII PLUMII
Filiae.
Senserat insolitos VICHMANNUS pectoris aestus,
Atque faces Paphias tacitosque Cupidinis astus
Ignorans, animum quis demum impelleret aegrum
Languor, et assueta fraudaret corda quiete
Cogitat, ac flammas nutritque fovetque recentes.
Nulla Machaonii secreta potentia succi,
Nec medicae vis nota herbae, aut quae pyxide multa
p.514
Auratis noscenda latet panacea lituris
Exturbare valet flammato incendia corde.
Fastidita jacet Cyrrhaei gratia montis,
Et Clariae sordent artes, quae tempora Phoebo
Poeoniisque indulta sacris, nunc taedia laeso
Inspectata creant cerebro; parere recusat
Sensus, et ad vultus acies discedit amatos.
Saepe characteres optata vocabula signant,
Quae fervens dictavit amor, erroreque dextrae
Charta verecundae recitat sua vulnera menti,
Teque ultro CATHARINA notat; tum pectore crebri
Erumpunt gemitus, simul et rubor ora colorat
Non suus, ac viso confundit nomine vultus.
Hoc dudum aspexit Paphio de vertice Princeps
Agminis Idalii, et roseis jactantior alis
Advolat, ac tenerae blande libanda parenti
Ora ferens fususque sinu sua praelia narrat;
Exertansque arcus infit: prius exul ab astris
Aethereus cedet genitor, prius aequora nostrum
Destituent patruum, me quam mea spicula fallant.
Scis Paphiae Regina domus, ut pectora certis
Intempestus agam flammis, magis impete recto
Non ferit arva poli summa jaculatus ab arce
Cynthius, aut Phoebe creperis evecta quadrigis.
Seu placet occultos vulgo inspirare calores,
Sive palam libet infestis saevire sagittis,
Cuncta meo parent, penetrant qua spicula, sceptro.
Excipit orsa parens, vultum speculata loquentis
Subridensque animo: Quae tanto praelia fastu
Eloqueris? nam si telo Pangaea trabali
Atque cruentatis superasses Bistonas armis,
Non mage pomposo recitares bella profatu.
Tunc ille: haec nostra est victricis gloria dextrae
p.515
Erectos domuisse animos; sine sanguine nobis
Palma venit, nisuque levi spolia ampla parantur.
VICHMAND insolito tandem vexatur ab aestu
Tiro novus, patiturque mea modo lege jugari,
Et cupit implacidas amplexu expellere curas.
Scilicet ut Paphiae declinent fulmina matris,
Orbe procul toto fugiant, vel inhospita terrae
Et subeant refugo pallentes sole Mycenas,
Insequar et rapido trepidantes igne morabor.
Si foret aut studiis nostrum evitabile pactum
Terrarumve situ, VICHMAND nesciverat ignes:
Conceptosque animis dudum exturbarat amores,
Ast indefesso non vincimur usque labore.
Tu vero o veneranda parens miserator amantem,
Atque puellares ducantur sub juga sensus
Obsequioque suo doceant mansuescere curas.
PLUMIAS est, qua sic miser aestuat, et sibi coelos
Stare putat cupidisque moras innectere votis.
Audierat Cytherea preces et praelia nati,
Atque Cupidineis multum oblectata tropaeis
Saepius insinuat puerilibus ora labellis.
Stellantique erecta toro sua fraena capillis
Illigat, et laxas suspendit jaspide vestes:
Tum flammis onerata manus velocius, inquit:
Cessantesne iterum revocas ad castra penates
PLUMIADUMOQUE genus? mihi nota modestia gentis
VINSTRUPIAE, pietasque ac immortale celebris
Nomen avi, quo nil praestantius Hafnia vidit
Doctorum foecunda parens. Sic dixit, et ipso
Aethere digreditur, PLUMIOQUE in limine gressus
Festinos sistit. Penetrale recessibus intus
Sese aperit crebris, sed qua discrimine parvo
Pars secreta domo patet interiore, puella
Juncta sedet matri; versatque ad munia doctas
p.516
Ingeniosa manus: campi velut aggere foeto
Lilia bina virent, huic ver maturius amplos
Indulsit laxare sinus, jam flore parenti
Excipit aurorae radios solemque recentem,
Et calidas largis refocillat odoribus horas;
Ast huic vix tenui natura puerpera rima
Disrupit tunicas, primique crepuscula Phoebi
Horret et ardentis sitientia puncta diei.
Tunc confessa Deam, sic ora potentia solvit:
Salve VINSTRUPIAE soboles formosa parentis
Insigni prognata domo, paritura nepotes
Te dignos, quonam usque libet servilia pensa
Et teretes agitare colus? accingere mecum
Atque maritales animis praesumito leges
Non humiles passura toros: modo Poeone toto
Et Phoebi dotanda sacris; quae commoda vitae
Coelibis aut sterilem sic transegisse juventam?
Exorimur cupido praeda expugnanda marito
Et faciles in amore sumus; truculenta Sabinas
Virginitas decet; in lucro est jactura pudoris,
Ex perit ut crebro augescant haerede penates.
Hoc sua VINSTRUPIO quondam EISENBERGIA conjux
Indulsit, materque patri; tu prisca tuorum
Fac possis exempla sequi, non omnibus annis
Ludere concessum est. Juvenis quae pignora cunis
Parva foves tremulo mulcebunt cana parenti
TemporaXX, grandis avo decor et solatia matri.
Sic ait, et tepido tetigit praecordia motu.
Dumque columbinis Virgo Cythereia bigis
Cyprum regreditur Paphio stipata senatu,
Agmine prosiluit medio, perque aera praeceps
Tranat Hymen; calamosque sciens inflare sonoros
Matris et edoctus modulos, his personat auras:
p.517
Exue Sponse metus, atque augescentia lente
Taedia, non ultra dubiis jactabere votis,
Spem nunc portus habet, fraenos CATHARINA momordit
Atque Dionaeis passa est accedere regnis.
Nunc licet amplexus iterumque iterumque ciere,
Et placitos celebrare jocos. Quae fortibus armis
Praelia perpetuo vidisti exhausta furore,
Nunc subeant, Venerique meae sub imagine tali
Saepe move pugnas; sint oscula [oscusa ed.] crebra sagittae,
Nervorumque vices sinuoso brachia nexu
Exhibeant, campi pro tempestate cruenta
Esto torus, juvet hoc Paphii certamina Regis
Ingeminare modo; compensent oscula mille
Oscula mille tuis raptim libata labellis.
sit purus, sit foetus amor cum foenore gentis,
Atque tenellus avi considat PLUMIUS ulnis
Aequiparans vultus patris, simulacraque matris.
Haec modulatus Hymen velocibus aethera pennis.
Perrumpit celeratque vias, Dominaeque volantes
Praetergressus aves Paphias delabitur aedes;
Moxque soporiferus procedens Vesper olympo
Cantatos thalamo Sponsos sociavit eodem.
EPIGRAMMA.
AD SPONSUM.
Implumes avium recusat auceps,
Nec curat querulos adire nidos:
Sed dolis simulac fit apta proles,
Et matris solitas relinquit aedes,
Ausa remigiis avita lustra.
p.518
Metiri, tenuesque agi per auras;
Tentat insidias studetque visco
Et pedes tereti ligare nodo.
Tu matura tibi beatiore
Sponse tempora sorte consecutus
Veros nunc PLUMIAE prehendis annos:
Nunc praestet cupido vices marito,
Quas dedit media nec aegra luce
Vati fusca suo Corinna [Corinnna ed.], sed quas
Solus scribere nesciat Poeta,
Solus audeat expetisse Sponsus.
(45)
ENEVALDUS PASBERGIUS
Anagramma:
GENUS VALDE SUPERABIS.
Et genus et proavi et longaevus sanguinis ordo,
Sunt claris veluti certa tropaea viris,
Quorum intra metas proavorum sistere virtus
Nescit, et angusto limite clausa premi.
Nam mens plena sui coelo contermina quaerit,
Sortis et invicta ridet ab arce minas.
Haec laus terrarum dominos super aethera tollit,
Scande huc, sat poteris, si potuisse velis.
Macte animis Heros PASBERG, tibi velleris albi
Licia festivo pollice Parca trahit.
Et multo inflammans operosum stamen in auro
Tramite deducit prosperiore dies,
Incipe labentis patriae fulcire ruinas,
Atque aegras rerum restituisse vices.
Mars pater et belli furiosa licentia frenum
Audiat, et certos discat Enyo modos.
p.519
Sic GENUS et titulos VALDE SUPERABIS avitos
Praemiaque a grata posteritate feres.
ALITER.
GENUS LAUDE SUPERA BIS.
Dum terras lustras alieno sole calentes,
PASBERGI, atque hominum scita vetusta notas,
Et mores et multiplicis commercia linguae,
Quicquid et egregium Gallus et Auson habet.
Te propriis Rhodanus potiorem dicit alumnis,
Teque optat Tybris progenuisse sibi.
At Boreas solus tam fausta prole superbit,
Et proprias Cimber noscere gaudet opes.
I nunc vince GENUS, SUPERA BIS LAUDE tribules
Anteit, ignotis qui placuisse potest.
(46) Ad
GENEROSUM TOTT
ad exteros iter facientem.
Otia torpentes feriant, mens enthea coelos
Tranat et abstrusi magna theatra Jovis;
Dumque alii tacito propellunt secula cursu,
Et resides annos luxus obumbrat iners.
Perpetuos haurit stimulos, atque aemula coeli
Volvitur et motu splendidiore ruit.
Valde indignatur claustra, ardescitque morando,
Et tarda immensum tempora calcar habent.
Spernit humum meliore fuga, gremiumque recenset
Naturae, et mundi gestit adire situs.
Cum sole exoritur primo paribusque rotatur
Cursibus, et Phoebi lenta cubile subit.
p.520
Non illam aeterno sudans Hyperione limes,
Nec terret nimio Zona perusta gelu.
Oleniique minae pecoris pluvialeque sydus,
Aut turgescentis flamina dira noti.
Mens incessa Deo ventis dominatur et undae
Arbitrio eludens aspera quaeque suo.
Infractosque odere Dii convellere sensus,
Et pudor est forti velle nocere viro.
Rumpe moras, TOTTI, fastiditamque quietem,
Et fausta optatas sorte capesse vias.
Laxentur tandem generoso fraena calori,
Et spatio gressus liberiore ferat.
Explicet augustae praesignia munera mentis,
Ingeniique amplas nobilioris opes.
Te dudum aeternis exspectat fama quadrigis,
Te toto admittit nomina tanta sinu.
Perge, dies lentos formosior impetus odit,
Et ruit ignavos mens generosa lares.
Ipse favens coeptis famulantia commodet aether
Numina, et ad nutus excubet usque tuos.
Sive Mosam Rhenique obitus magnique trophaea
Caesaris, atque ingens transgrediaris opus.
Et Batavos venias, torrenti semper Ibero
Et Tartessiaco nomina sacra duci.
Seu Tamesin insano miscentem civica fluctu
Praelia, et in proprium stagna refusa caput.
Sive Ararim Rhodanique citum sublegeris aequor,
Aut Sequani lustres vasta theatra lacus,
Sit comes, et toto vestigia stipet olympo,
Proscribatque omni fata nociva solo,
Rerum teque usu multo praeclarius auctum
Transmittat patriis Jova benignus agris:
p.521
(47)
Pro Felici in exteros abitu
Generosi Juvenis
OVENI TOTTII
Et ipsius studiis adjuncti Moderatoris
Clarissimi Viri
D. VITI BERINGII [1643]
Evergetae et amici vere Pyladaei.
Te quoque Musarum spes et sincera, Beringi,
Gaudia consimili Numina lege vocant,
Atque jubent alio radiatos Sole Britannos
Visere, et extremo conscia regna polo.
Sicne exoptato privabitur hospite Sora?
Atque hoc Pierius exulet orbe lepos?
Jam pulsata silent tumido palatia plectro,
Ignorantque sacrae nobile murmur aquae,
Antraque sublimi toties lassata Camoena
Et Decus solitum dedidicere melos.
Jamque praesaga jactaverat arbore sylvas
Sora, et vocali laverat amne caput,
Impellet frustra sitientes carmina quercus,
Moestaque dehinc mutis proluet ora vadis.
Jam quo sopiti fregere silentia Dani,
Alterius vates post erit orbis honor.
Sed cur ista queror? coelo parere vocanti
Quis neget, aut fatis, cum meliora ferant?
Tottius et meritis novus haeres instat avitis;
Et patri et magnis Dania debet avis.
p.522
Tot divis igitur merces placitura, Beringi, es;
Egregium est patriae sic meruisse fidem.
Ergo comes tanto princeps adjunctus alumno
Sospes age atque pium suscipe laetus onus;
Orchestraeque ingens patriis amplectere curis
Depositum, et soli pectora nata Deo.
Seu Batavos redeas tumidos, sedesque canori
Barlaei et tali regna superba viro;
Atque cothurnatae mireris grandia Musae
Syrmata, et ingenii luxuriantis opus.
Seu juga vicinas Alpina terentia nubes
Transgressus Romae moenia magna subis;
Tota satellitio clarescat semita coeli,
Et fluat auspiciis orbita trita bonis.
Si tibi festino peragretur tramite tellus,
Insternet vastos officiosa sinus,
Sin Amphitriten Nereique invadere regna,
Coeruleasque pares sollicitare domus:
Mansuescet late placido Saturnius Heros
Aequore, et insanas pacificabit aquas,
Caurorumque minas trabibus fraenabit ahenis,
Civicaque excutiet fratribus arma feris,
Et Zephyros ad signa vocans melioribus auris
Aeolus, et leni flamine mitis aget.
Ipse serenato formosior ore nitebit
Jupiter et tristis victa recedet hyems.
Tu quoque Pimplaeos imitatus luce lepores
Phoebe coma sparges candidiore dies.
I comitate Diis, quibus absentaveris oris
Beringi placidum Jova secundet iter.
Et reducem demum patriis indulgeat arvis
Heic ubi te votis uberiora manent.
p.523
(48) Ad Virum Excellentissimum
DN. D. CASPARUM ERASMUM
BROCHMANNUM
Sielandiae Episcopum vigilantissimum,
et S. S. Theologiae in
Regia Hafniensium Academia
Professorem.
Quod si doctorum laudes jurataque Phoebo
Nomina cessantes animare in carmina Vates
Suffecere prius, tanto cur tempore differs
Calliope clariis Brochmannum ornare coronis?
Vile putas donum, cantu levioris avenae
Si tantum moliris opus, cum celsus abundet
Fandi opibus, totaque extet Permesside clarus.
Delectant doctos tenues aliquando Camoenae:
Aspicis ut pleno ripas everberet alveo
Oceanus, fluviosque tamen fontesque minores
Excipit et tenui venientes murmure rivos.
Sic solet esse bonis venae conatus amori
Pauperis atque rudi sudatum incude poema.
At tu, qui caneris, coeptis Brochmanne faveto
Atque comas onerent hederae pallentis honores.
Quid primum memorem? series immensior urget
Carminis, atque ipsos transgressa encomia coelos.
Natalem primum tantique Coagia civis
Ostentat cunas, cinerumque decora priorum
Hos infra ponit titulos et quicquid ubique
Auditur magnum. Sordet reptata Catullo
Verrona et magno sedes celebrata Marone,
Quae dedit Arctois Brochmannum Patria terris
p.524
Exserit alta caput tantoque superbit alumno,
Proficimus sensim Dani, priscasque tenebras
Exuimus meliore die, nodoque inclita mundo
Lumina largiti quodcunque lacessimus aevum.
Ergo age fama prior radiatas omine cunas
Labraque miretur, Clarium stillantia nectar,
Et Platonis apes, gentis decus omne prioris,
Et quicquid majus vero ambitiosa vetustas
Finxerat, excedit Brochmanni gloria nostri.
Heic juvat aeternum spirantes aethera voces
Et suadam stupuisse sacram, cum templa sereno
Flumine percellit, solideque instillat olympum.
Tum foetent Platonis opes atque apta Tonanti
Dictio sydereasque imitantia verba loquelas.
Hic Christum coelumque ipsum sperataque coeli
Commoda promittit, quo votis itur anhelis.
Quid cum Pieriae subsellia docta palestrae
Informans late facunda voce cathedram
Personat, ex alto sacrata volumina discunt,
Et sensus volupe est intellexisse profundos.
Non alio pravae plectuntur dogmata sectae
Impete, cum verum calamo victrice triumphat,
Eloquiisque Dei pudor est obfundere nubem.
Scilicet is labor est, haec scandala devitare,
Nascentique obstare malo, ne sumere vires,
Et vitiare gregem possint contagia sanum,
Ac reprobos primum leni emendare rogatu,
Tum brevibus terrere minis, vultu inde severo,
Tandem in perversos sanctos distringere fasces.
Sic intemperiem membrique pericula laesi
Paeonii tractant ritus. cum pharmaca morbi
Respuerint quaevis, ferro expugnantur acuto,
Ne mala si superent nimium vicina fatigent.
Heic sumat testam victrix prudentia laurum
p.525
Aeterno suffulta Deo. sic impia gaudent
Agmina vesanis ultro depellier aulis.
Aspicito documenta sui quam splendida spargat
Vera fides, adytisque una ut concordia cunctis
Imperet, unanimi tranquillans omnia nexu,
Utque triumphatum sub tartara schisma releget.
Aspice florentes meliori sorte palaestras
Musarumque domus; veris imbuta juventus
Praeceptis elementa sciunt, maturaque rerum
Pondera concipiunt animis, aevoque sequenti
Ista instillabunt soboli momenta futurae
Sic modo sepositis quae deculcantur aristis
Grana reconduntur foeto inspergenda novali,
Ut matura olim sciat inflavescere messe.
Auspiciis Brochmanne tuis sic publica dextro
Ordine vota meant, sinceraque provenit aetas,
Aetas, quam fulvo radiantia secla metallo
Non vincent, quamvis multum cantata poetis.
Pergito Magne senex operaque lacessere coelum
Et patriae vigilare bono, nos destinat ortus
His studiis, vitaeque jubet sic tempora scindi.
Gratior ille labor, precio quem laurea nullo
Aequiparare valet, quique indignantia tristis
Spicula livoris superans ea ridet ab alto.
Hinc animi foecunda quies atque ocia surgunt,
Ocia, quae nulli poterunt aequare labores.
Ecce increbrescunt Parcarum nescia rumpi
Licia, Nestoreamque parant tibi figere metam,
Atque dies spondent placide sine nube ruentes.
p.526
(49) Viro Clarissimo
D. M. CAESONI NYSENO
Lauream Poeticam titulorumque
augmentum ex animo gratulor.
Sancta Palatini crescit censura senatus,
Nominibusque adicit Castalis aula suis;
En superinduitur Lauru, CAESOque priores
Accumulat titulo splendidiore gradus.
Ipsa Magistralis livent insignia Mitrae
Et proprium vellent sat placuisse decus.
Sit studiis NYSENE modus, nil Pieris ultra
Nil Claros aut Dirce, quod merearis, habent,
Vel si plura tibi volupe est patrare decora,
Tertia quando velis, myrtea serta feres.
(50) AD
Clarissimum Virum
M. VITUM BERINGIUM.
Si tibi pro numeris lauros numerabit Apollo
Veneat Eurotas et Pataraeus ager;
Et tibi si totidem formabunt serta Camoenae,
Cyrrha gemat nudos despoliata sinus.
Pro lauro titulos, pro sertis grandia spondent
Nomina et Aoniae lauta decora domus.
Quid facies? non fas spoliari culmina Pindi,
Sedibus aut pelli Numina prisca suis.
Quantum erit, in Claria tibi quod debebitur aula,
Si modo quod solvat, vix habet illa satis.
p.527
Aliud.
Vitus amat Musas, et ab illis Vitus amatur,
Virginibusque potest ille sat esse novem.
Qui tantum Nympha delirat amator in una
Saepe gemit flammas incaluisse nimis.
Uritur et tantos superat Beringius aestus,
Et poterit plures demeruisse Deas;
At vos Pierides date gaudia plena marito,
Aut decimae incipiet mox locus esse faci.
(51) AD
Clarissimum Virum
D. M. SEV:/ BENTZONIUM.
Scandit Apollineae cathedras Bentzonius aulae,
Palladiique refert jura decusque fori.
Sparge Camoena rosas, et nectito tempora lauru,
Et frenat cupidas Purpura sacra comas,
Atque triumphali digitus resplendeat auro,
Et variet pretiis sardonychata manus,
Iste laboriferos absolvet terminus annos,
Et fati quicquid hora severa tulit.
Phoebe parens Tymbrae, care tua gloria venit,
Et vix sunt tantis aequa brabia malis.
Quod non Mosa tuae, non contulit Adria laudi
Non Schola Lutetiae, non Patavina Claros;
Hoc valet Aoniis exsolvere festa triumphis
Hafnia, et Europae sustinuisse vices.
Tu licet ingratum merito incusaveris orbem,
Absolvisse reum, quae valet, Arctos erit.
p.528
(52) Ad
Reverendum et Doctissimum Virum
D. ERHARDUM JOHANNIS
Parochiarum Öretofft etc. pastorem,
cum sacris initiaretur.
Perpetuos tandem rumpit fortuna labores
Atque graves pensat spes opulenta moras.
Taedia tempus habet seriesque operosa dierum,
Fortiaque assiduum pectora lassat onus.
Fer modo! nam ponet tumidas insania cristas
Et vanas finget turba severa minas.
Obfirma vires, animus sit nolle moveri,
Difficiles aperit semita prima vias.
Post timidos patulo deducet tramite gressus,
Tu modo cede homini, si graviora jubet.
Obsequio vinces. tonitru qui concutit orbem
Jupiter, emisso fulmine lentus agit.
Mugiat Enceladus, trepido male tutus olympo
Horret. sic summus, quod timet, axis habet.
Proximus ille Deis, quem non deliria frangunt,
Atque supercilio fons caperata gravi.
vincere si poteris, festa incingere corona
Namque gravi constat grande labore decus.
Sollicitas tandem damnas ERHARDE querelas
Et quinquennali taedia fessa jugo,
Invidaque exsuperas placida fastidia mente
Et tetrici rides tela retusa Jovis.
Ad meliora veni titulosque assume paternos,
Jam capiti dabitur infula sancta tuo.
Atque humeris amplo descendit syrmate vestis,
Vestis honoratos sueta decere viros.
p.529
Ipsa patent aditu Divina palatia toto,
Atque in devota plebs statione manet.
Augustas invade domus, sedesque Tonantis,
Et novus insolitis Mysta operare sacris.
Aggreditor coetus meliori lege docendos,
Et sacra jam docta voce cathedra sonet.
Absint infidae procul impia dogmata sectae;
Instilletque ipsum suada beata Deum.
Grex Helicona bibat, qui de fundamine templi
Prosilit undosis luxuriosus aquis,
Quae monuisse libet, vita monstrato magistra:
Plus exempla valent, quam sine mente sonus.
Auspiciis surgant faustis exordia tanti
Muneris, et studium prosperet omne Deus.
Perge placere bonis, populumque animare fidelem.
Judice sic referes digna brabia polo.
(53) In obitum
HELENAE
Cujusdam.
Insanit Libitina ferox, fragilique senectae
Invidet, et fessas citat absolvisse sorores
Et pensi emorientis opus, HELENAMQUE feretro
Destinat, et tantos cupit incestare penates.
Sed facto dolet ipsa suo, quia praeter inanes
Relliquias, tantique umbram memorare reatus
Nil malesana potest. fatis supereminet ingens
Nomen, et innumeris diffusa tribulibus errant
Stemmata, transabiitque polos fama illa nepotum.
Non mors hoc vere est, sed certa infamia mortis,
Exsolvisse volentem animam, cupidumque quietis
Corpus, et emeritis bene consuluisse diebus.
Quaere alios Manes, caeca potentia lethi,
p.530
Nil hic quod jactabis habes, quid sarcina prodest
Corporis et crebris compago exhausta procellis?
Mens suffulta Deo fato dominatur et urnae
Despectatque minas et inexorabile pensum.
O Caecae mentes hominum! quid tempora vitae
Annorumque moras vice mensurare dierum
Profuerit, solosque senes celebrare beatos?
Vive tibi vivesque diu, si senseris aevi
Supremam accelerare fugam, securus obibis.
Non vitae modulus senium facit; excute Patrum
Tempora et infanti contermina secula mundo,
Jam tibi decrepitus puer est, modicumque videtur
Quantumcunque tuis adjecerit hora diebus.
Utere praesenti spatio, tibi serviat aetas
Tota sciatque suos rediens aurora labores.
Atque laboratas operosa crepuscula luces
Excipiant, fugiatque suas industria metas.
Haec ea canities est, quam morosa senectae
Portio et effoetum non unquam indulserit aevum.
Et laudi est vixisse diu, fatisque nepotum
Oblectare moras annorum orbemque minorum
Cernere et emeritos trudentia secula Patres.
(54) TORUS
VULCANI ET VENERIS.
Vulcani thalamos claudique incendia Fabri
Quae dudum regnant, ferrea secla vident,
In lusus labor omnis abit, modo forpice trita
Dextera mammarum collibus instat ovans.
Oscula delibant fuscata nigredine labra,
E nitidas radit lurida palma genas.
Torvum oculi radiant, scintillantesque favillas
Aspectu referunt orbis uterque truci.
p.531
(55) IN BRASICAM
BERINGII.
Laeta sub umbrosis Soranae collibus orae
Virgineo floret brasica nata satu
Molle augescenti minitatur vertice coelo;
Et brumam spondet mitior umbra brevem.
Nascentes avidis radios Hyperionis ambit
Crinibus et patulo combibit ore Jovem.
Et qua supremo distenditur area gyro
Surgit et erecto stipite spernit humum;
Crescentesque simul despectat celsior herbas
Vicino veluti dux foret alter agro.
Attamen ima ligat rupes, scopuloque tenetur?
Radix et trunco tendine lambit humum.
Et quod mireris crudeli saucius ictu
Crescit et exitio nobilitatur honos.
Sic homini telo rumpuntur summa trabali,
Pectora et extremo spiritus ore natat:
Ast ubi Poeoniis coierunt vulnera succis
Pallida restaurat pristinus ora color.
Hanc tibi perpetuo Venus aurea rore Beringi.
Educat et gremio Nais amoena fovet.
Non illam calido latravit sirius astro,
Nec laesit gelidis nox inimica rotis.
Sed tibi formoso viridantem germine frontem
Explicat et dulci distrahit arte comas.
Dicito naturae speculatrix turba profundae
Quo tanta occulto gratis fonte ruat?
Cum neque desectos terrae per viscera nervos
Spargat, nec capitis sit bene sartus apex:
An sic gramineo Florae succrescat in antro,
Insolitumque decus foeta propinet humus?
p.532
An stimulis afflata viri incrementa recuset
Segnia et ignavum lenta ferire solum?
Grandescit praecox, casusque imitata futuros
Splendida multijugo fata lepore notat.
Naturam praevertit herus, genioque Beringi
Plusquam cognato brasica rore tumet.
(56) IN CONCHYLIA
Experientissimi Viri D. D.
LUDOVICI POUCHII.
Concharum facies, despumantisque profundi
Exuviae, patulo quas vomit ore salum,
Naturae parientis opus geniumque loquuntur
Quaeque latet toto vis spatiosa sinu.
Est Deus in minimis, et res, quae vilior alga est,
Magna creatoris signa potentis habet.
Non opus est coelos tibi mensurare patentes
Astraque veloci praecipitata gradu.
Grande potestatis ut demirere supremae
Robur et immensa facta decora manu.
Aequoreas scrutare domus, te littore toto
Sparsa docet foedo concha sepulta luto.
(57)
GRATIARUM ACTIO
pro honoribus Magisterii. 1647.
Musarum trabeas aevoque ignota priori
Praemia Pieridum cernunt geminata minores,
Et tantum crevisse stupent; nunc tempora virtus
Signat et ad laurus metitur Apollinis annos.
p.533
Grande sui pretium quondam mercede carebat
Aevo culta rudi virtus, cum crimine nondum
Liquerat exosas Divorum factio terras.
Namque Deis homines intellexere magistris,
Gloria quae summi cultu inclarescere coeli;
Sed postquam nitido fluxerunt pensa metallo
Exhausta meliore colo, tum serpere sensim
Coepit et ignavum corrupit inertia vulgus.
Artibus et studiis sanis indicere bella
Pulchrum erat, et sanctas pedibus trivisse Camoenas
Atque ipsi insultare polo, dignumque brabeo
Crimen habebatur atque ignorantia recti.
Angebat tum cura Deos, quo secula pacto
Emendanda forent, ut despectata Tonantis
Majestas spretumque instauraretur honestum;
Ac tandem priscae revocavit adorea mentis
Robora spe pretii. Laudisque cupidine parvae
Accensi didicere Deos didicere decorum
Et laudi fuit esse bonum, sed sera Camoenis
Gratia et oppressis venit reverentia Musis.
Jamque suis pretium studiis invenerat augur
Phoebus, et augusto reserati tramite colles
Pierii Secretarum myssteria rerum,
Abstrusasque vices vulgoque incognita pleno
Gentibus indulsere sinu; tunc impete multo
Certatum est, cui doctrinae concederet omnis
Gloria et aeternum frondentis copia lauri.
Pugnabant Pelusiaci gens aemula Grajis
Et rerum sublimis apex, dum Marte potenti
Roma triumfato leges transcriberet orbi;
Pone sequebatur flavo Germania vultu;
Atque artes edocta bonas, verum horrida quondam
Cimbria tunc parili cupiens decorarier ausu.
His animus coeli fuit atria summa subire,
p.534
Ut Jovis arbitrio sisti contentio posset.
Ut primos tetigere lares, fulgentia late
Culmina et abstrusi patuere arcana recessus.
Illae intromissae prope stellantique locatum
Aethereum solio patrem, turbamque minorem
Aspiciunt trepidantque simul, tunc protinus omnem
Cur veniant causam submissa voce recensent,
Aegyptusque prius septeno gurgite frontem
Irrorata infit: non divitis ostia Nili
Jam celebrare libet pluviique ignara liquoris
Indigenis semper contenta rigarier undis
Tempe, aut latrati conspectum Numen Anubis,
Sive quod immenso fuimus velut horrea mundo
Sudatasque meo transmissi vomere messes,
Gentibus atque sibi post seposuere Quirites,
Qua Pelusiaci cumulantur fruge Coloni;
Laus agitur major vestroque affinia Coelo
Praemia. Scis pater ipse Deum quam nobile quondam
Barbara Memphis erat Clariis penetrale Deabus.
Prima vagabundas incerto tramite stellas
Astrorumque vias didici, quo turbine coelum
Volvitur et quali defectu luna laboret,
Quaeque jubet magnum causa impallescere solem.
Atque poli secreta hausi; mea regna palaestra
Orbis erant, tyroque ipsis mihi venit Athenis.
Pythagoram testor Grajis qui praetulit oris
Aegypti novisse situs et florida tempe
Nilique errores nostrique stupenda Canopi
Dogmata, quae sanxit sapientia prisca virorum.
Quid? Platonis apes stolide sua Graecia credat.
Ast explesse viri studium curasque sciendi
Socraticae nequiit exundantissima mentis
p.535
Facultas, atque aequa ipsis prudentia divis:
Sed nostrae scrutatus opes arcanaque gentis
Perculit Ogygias facundis vocibus aures,
Ingeniis certare libet, cunabula vatis
Lustrabam Pharii, magni qui busta parentis
Et geminos cecinit fratres Stiliconaque fortem.
Cujus in effigie placuit sibi Caesar ahena.
Hic magni aequiparare sonos affectat Homeri
Ascraeique senis tumidae duo lumina Dirces
Atque Cothurnati carmen sublime Maronis.
Et cum Pyramidum stupeant miracula cuncti
Bibliotheca mei magis admiranda Tyranni est,
Cujus tanta fuit selectae copia chartae
Littore quot rubro numerat niger accola conchas.
Jamque lacessitae fervebant pectora bile
Hellados indignata suae dispendia laudis,
Ipsaque supremi solium venerata parentis
Incipit: haud miror sua Mausolaea procacem
Aegyptum laudasse minus, monumenta pudendo
Aedificata lucro et putidi patrimonia scorti.
Qualia non unquam vidit ludibria Graecus.
Sed mea Pieriis tentari saepius antris
Laus fuit et causas rerum indagare latentes,
Semine quo mundus crevit, cur terra pependit,
Atque velut gremio nos ambiat Amphitrite,
Cur amat excelsa quodvis leve sede locari,
Cur grave descendat, pluvias quae ducat origo.
Et mundi transgressa situs, quid noscitur ultra
Scire mihi libuit, sedesque ingressa perennes
Spirituum genus et terrenae nescia molis
Corpora naturamque omnem speculata Deorum
Institui rerum generales discere formas.
Hinc digressa solum quibus oppida quaeque statutis
Quaque via mores bene formarentur honesti,
p.536
Monstrabam legumque parens vitaeque magistra.
Si quoque post linguis quid honoris habebitur unquam
Graeca viget vivetque diu, dum nosse minores
Natales cupiunt terrae. at Memphitica primas
Occidit ad metas damnata perennibus umbris.
Nempe tot ingenuis effloruit artibus Hellas
Quot numerat Memphis tumidi vada coerula Nili;
An fraudi nobis erit invisisse remota
Orbis et assiduo fuscatas sydere gentes,
Atque quid antiquos docuit Divinus Osiris
Quid magni sua scita ferant tumidique tiarae
Arsacidum, atque peregrinus quali indole Phoebus
Percepisse simul. mundi excutienda theatra,
Ut mundum docuisse queam. quid limite quoquam,
Auditur doctum non Grajis fontibus haustum?
Ingeniis certare nego, quia secula norint
Quam dederim populis multum admiranda virorum
Dogmata et aeterno possessas aethere mentes.
Assensum meruit facunda modestia vocis
Graecia magna tuae. Parce tum Roma Quiritum
Percensere decus cepit. quam florida quondam
Itala terra fuit, pariter cum fortibus armis
Et Musis punctum omne tulit. Sed sponte fateri
Argivis multum se praeceptoribus usam.
Argis se studia et legum advectasse vetusta
Momenta et patriae quicquid foret utile terrae.
Sed si certamen sit, qua tellure Camoenae
Floruerint melius vigeantque, haud ultima nobis
Gloria debetur. quia quae praeeuntibus illis
Hausimus immensum nos auximus indole diva.
Et velut est cunctis celebris facundia linguae
Atticae, et Ausonio pretium non defuit ori;
p.537
Aeterno suffulta Deo. sic impia gaudent
Agmina vesanis ultro depellier ausis.
Aspicito documenta sui quam splendida spargat
Vera fides, adytisque una ut concordia cunctis
Imperet, unanimi tranquillans omnia nexu,
Utque triumphatum sub tartara schisma releget.
Aspice florentes meliori sorte palaestras
Musarumque domus; veris imbuta juventus
Praeceptis elementa sciunt, maturaque rerum
Pondera concipiunt animis, aevoque sequenti
Ista instillabunt soboli momenta futurae.
Sic modo sepositis quae deculcantur aristis
Grana reconduntur foeto inspergenda novali,
Ut matura olim sciat inflavescere messe.
Auspiciis Brochmanne tuis sic publica dextro
Ordine vota meant, sinceraque provenit aetas,
Aetas, quam fulvo radiantia secla metallo
Non vincent, quamvis multum cantata poetis.
Pergito Magne senex operaque lacessere coelum
Et patriae vigilare bono, nos destinat ortus
His studiis, vitaeque jubet sic tempora scindi.
Gratior ille labor, precio quem laurea nullo
Aequiparare valet, quique indignantia tristis
Spicula livoris superans ea ridet ab alto.
Hinc animi foecunda quies atque ocia surgunt,
Ocia, quae nulli poterunt aequare labores.
Ecce increbrescunt Parcarum nescia rumpi
Licia, Nestoreamque parant tibi figere metam,
Atque dies spondent placide sine nube ruentes.
p.538
Ut quoque subjecit lassato tergora mundo.
Nunc alius populis animus mutataque mens est:
Artibus ingenuis sibi mutua bella movere
Instituunt homines, passim tua laurea Phoebe
Nunc agitur, captantque tuas Parnasse coronas.
Non unquam tanto quaesita est civica quercus
Impete, quam Clariis jam cingi tempora sertis.
Mansurum juro et nunquam mutabile verum,
Si quae indefesso laus est sudore parata
Temporis intentata situ cum sole perennet.
Dum mare Neptuno parebit et astra Tonanti,
Stellarum dicetur iter Memphitica tellus
Monstrasse et gentes coelos docuisse patentes,
Barbara sit quamvis vati appellata Latino.
Tum demum meritis venient oblivia vestris.
Graecia, cum primos revocabitur orbis ad ortus,
Graecia semideis habitata Heroibus olim
Et doctis celebrata viris, te Turcica quamvis
Nunc premat atque truci vexet tortore potestas.
Rerum nempe vices et inexoranda sororum
Stamina sic suadent, nec fas est tendere contra.
Ast Italo longum certet cum Teutone Cimber,
Et decora ampla ferant. furias non inter et arma
Abstrahitur musis Auson; nec Marte propinquo
Terretur Teuto. solantur bella Camoenae
Hostilesque juvat fidibus cecinisse ruinas.
At tu terrarum non ultima portio mundi,
Dania, felici vernet tibi sydere Pallas,
Utque Gigantaeo viguisti robore quondam,
Sic modo Pieriis laus est clarescere sacris.
Est aliquid demum coepisse, at vincere priscos
Grandis honor multumque sequens mirabitur aetas.
Doctorum tibi larga seges et praemia tantis
Digna ausis, modo perge tuis pensare labores.
p.539
Est odio virtus sterilis, sed gloria famae
Calcar habet stimulumque humanis mentibus addit.
Secula per fastos male segnescentibus olim
Transierant, cum vere novo Parnassia laete
Exilit et doctis investit tempora laurus.
Hoc tibi perpetuum decurrant ordine menses.
Sic ait et pondus dedit immutabile verbis.
Summe Deus nostrique parens et sanguinis autor
Sint accepta tuis labiorum sostra piorum
Auribus, atque preces ne dedignere calentes,
Nos de maternae latebris squallentibus alvi
Robore traxisti valido cumque uberis haustu
Imbibere aeterni fecisti semina verbi.
Tu nos obscuros cunctisque ignobile vulgus
Gentibus ad majora vocas et honoribus auges.
O Rerum sublimis Apex, praeconia tantas
Saepius ingeminata vices superare fatemur.
Simus nos tua turba Deus. nec pectore nobis
Excidat incautis benefacti gratia summi.
Gentis Hyperboreae Rector patriaeque labantis
Spesque salusque tuae CHRISTIANE Ducum optime Princeps.
Tum tua facta loqui venturus desinet orbis
Cum neget opposita fratris splendescere luce
Cynthia et acceptos ingrata remiserit ignes.
Tu verae pietatis amans, tua cura Jehovae
Est audire Cliens, quae dextre sceptra vibrasti
Stant solidata Deo et pietate effulta perenni,
Te duce relligionis amor crebrescere coepit,
Arctoisque excepta oris tua possidet arva
Late, atque insano corrumpi dogmate nescit;
Te tenor oblectat recti; rigidusque satelles
Justitiae servasque aequum pravumque coerces.
Tu Clariis amor es Divis, tibi temperat altam
p.540
Augur Apollo Chelyn. pretio tibi praevalet omni
Ingenuas coluisse artes, tu praemia doctis
Instituis, multa fervent: Academica plebe
Limina, musarumque decus jactantius extat.
Nobile depositum terrae, dum Balthica Cimbros
Lambent stagna tuos, rerum te fama manebit.
Fortunate senex senium lucrabere firmum
Descendentque diu plenis tibi licia pensis.
Grande meum Thomae decus, columenque Lycei
Hafniaci, quis digna tuis encomia curis
Percensere valet? secreti tu arbiter omnis
Es regni, tantaque fide sese aestimat alma
Patria, metiturque tuo sua commoda nutu.
Scilicet excubiis vigilant tua lumina regni,
Et rerum spectata salus tibi creditur uni.
Ac licet arbitrio stamus cadimusque Jehovae
Sunt tamen et vestro sopita duella labore,
Paxque fatigatis dominatur florida Cimbris.
Tu Musis das posse loqui. mihi siste Maronem
Jam Mecaenatem fugiet. tua gratia Vatem
Sublevat, exhaustumque benigno temperat oestro.
Vive tuis patriaeque simul. sis omine felix
Consiliisque potens. te discet nubilus Afer
Quique bibit celerem Rhodanum atque accola Rheni.
Sera sit illa dies, qua te cognata requirant
Sydera, Sestediumque suus desideret orbis.
Qui modo Palladias moderaris Rector habenas
Cimbriacae, Bangi, magnum decus addite famae,
Te juvat aethereo monumenta recondita flatu
Quaeque ipsi quondam fuit usurpata Tonanti
Dictio scrutari, Latiisque illapsus Athenis
Emendas veteris mendosa emblemata Musae.
Esto diu sospes teneraeque merere juventae:
p.541
Ista secuturis scribetur gloria fastis.
Quo me cunque vocat Jehovah sequar usque vocantem.
Seu placet Eoos me transportare sub ortus,
Seu mandet solis lustrare cubilia, Gades,
Me tuus urget amor meritisque obnoxia tantis
Mens Spormanne tuis: amplae nos sistimur urbi
Auspicioque tuo mactamur honoribus amplis.
Mella tibi Spormanne fluant, et saepius istud
Destinet officium tibi plenis curia votis.
Vosque Professores Patriae clarissima nostrae
Lumina, qui rudibus nos edocuistis ab annis,
Ut Clariae posset sperari insigne coronae,
Et modo collato multum applausistis honori,
Merces vestra Deus defendat noxia vobis
Tempora et effoetum placide traducat ad aevum.
Hospitibus bene sit, mentis quos traxit amicae
Impetus, et nostri spectacula laeta decoris:
Semper eant vobis felici secula cursu,
Vestrisque aspiret conatibus usque Jehova.
Magne Parens aevi, nunc te mea Musa fatigat:
Sis Danis bonus usque tuis. Academica multo
Limina proventu vigeant, et honoribus istis
Saepius insignes studiis decorare laborent.
Fac clemens, titulis cum nos laudemur ab istis,
Aethereis animos humiles advertere castris
Et sertis inhiare tuis. non vera corona est
Ista. licet rutilas aequemus vertice stellas,
Massa tamen peritura sumus, cum rumpitur hujus
Machina corporeae molis, simul occidit omnis
Gloria et inviso nos condit cespite tellus.
Noster honor sit, Christe, tuos censerier inter,
Et tandem aeternae sortiri commoda vitae.
p.542
(58)
ECLOGA.
Damonis questus odioque exercita multo
Pectora respiciant, si quae sunt Numina coelo,
Si qua Diis pietas, miseros quae curet amantes.
Musa refer gemitus Vatis, tibi commodat aures
Jupiter, et quas fers, subscribit vocibus ultro.
Nascere, praeveniensque diem tua lumina tolle
Lucifer, indigno dum captus Phyllidis igne
Eloquar, et divos, quae sum modo tristia passus,
Edoceam, quia nil profeci testibus illis.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Vos coryli testes, nemorumque silentia nostri
Conscia moeroris, quoties maduere profusis
Hi lacrimis oculi, quoties mihi turbida jugi
Pectora singultu, dum sic contemnar iniquae
Phyllidi, et exosus modulabor flebile carmen.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Mopsum Phylli amat (gryphas modo junge caballis)
Est odio Damon, et amatae cantus avenae,
Formosumque pecus, et molles ruris honores.
Spargito Mopse nuces; jam Phillida solus habebis.
Incipe, non aliud tibi fistula, convenit oestrum.
His primum in sylvis humilem te, Phylli, puellam
Cognovi facilemque viris, cum corpore toto
Langueres, febrisque jecur torreret anhela.
Tunc mollis, tunc apta joco; nunc tigride foeta
Saevior, instabilisque magis manantibus undis.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Ach quoties et quae nobiscum, Phylli, locuta es
Cum nemorum secreta gravi successimus aestu:
Saepe auras jussi Divis haec ferre beatis.
p.543
Tunc Damon tua cura fuit, tunc unicus ardor.
Tunc Jove supremo potior; nunc pectore cessit
Exul, et ingratae queritur fastidia mentis.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Foemineum crudele genus, cui pectora triplex
Investit rupes ferrique asperrimus horror:
Odit, amat, pellit, revocat, fastidit, anhelat.
Tristis, amica, ferox, mitis, inflata, benigna,
Sic versat miseros, miseros sic vexat amantes.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Quaenam, Phylli, tuos animos sententia vertit?
Quis mentem error habet? quae mitto munera sordent,
Respuis amplexus, sunt surdae vocibus aures.
At Mopso te sponte offers, gremioque receptum
Blanditiis mulces et libas oscula furtim.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Nunc scio quid sit amor, puer est sed luminis expers,
Surdus, mentis inops, multum stillantia virus
Tela gerens, arcu coecos inspirat amores,
Auribus imponit, tollitque e cardine mentem,
Nec quid sit quod amat, patitur perpendere quenquam.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Rusticus es, sylvasque sapis, tibi agrestia cordi,
Damon, ampullas nescis magnumque tonare.
Mopsus in urbe satus, magnique e Praesidis aula
Digressus, spiratque Jovem fulmenque minatur.
Hoc placet, hoc animo Phyllis complectitur omni.
Grande crepet Mopsus, vitae traducat honestae
Me mea simplicitas et mens sibi conscia recti.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Quem spernis, quem Phylli fugis? te rura tulerunt,
p.544
Urbibus hospes ades. quondam tu pascere capras
Haedorumque gregem sueta es compellere hibisco,
Rustica, nec pressare pudor fuit ubera palmis.
Nunc Jovis esse nurum mens est, et nubere Mopso.
Uxor eris Mopso, cave ne te oracula fallant.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Mopsus Dives opum et ruris possessor opimi,
Mille ipsi intonsis errant in montibus agnae
Et totidem matres. numerat bis mille juvencos,
Caprarumque pecus numero caret. illius arcum
Divitie rumpunt multoque pecunia censu.
Tu patrimonii inops virgo es, tibi restis emenda.
Te Coridon vel Thyrsis amet, vel rusticus alter
Par tibi, sed sponsam quaerat sibi Mopsus in urbe.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Scire velim quidnam fastum tibi suadeat istum,
Majestas_ne oris vel stemma et clarior ortus.
Pulchra es, conspicuum est, perit at tibi gratia fastu,
Natalesque tuos innata superbia foedat.
Si sapis, et juste noris parere monenti,
Quod sis esse velis, placidamque assumito mentem;
Sic te vel Mopsus vel ducat honestior illo.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Sed mihi quid monitis volui? non flecteris illis,
Nec precibus locus est, scopulis es surdior altis.
Nec prece nec voto contendam falsus inani,
Hoc faciat Coridon vel frustra quisquis amari
Discupit, atque animis steriles admittere flammas.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Non orabo Deos, ut te ulciscantur iniquam,
Ipsa dabis poenas dignas cum tempore, cum te
Despectet Mopsus, nec curet vilior illo.
Tunc dictis hominum misere vexeris amaris:
p.545
Haec est, hirsutos quae ruris sprevit alumnos,
Scilicet exemplo nunc deridetur eodem.
Incipe, non aliud tibi, fistula, convenit oestrum.
Verum tu, et Damon, vesanas abjice curas,
Disce puellarum foliis aequanda caducis
Verba, instar venti mens est mutabilis illis.
Mobile virgo animal. Posthac sapienter amato,
Si quid amare libet, veneremque amplectere dignam.
Nullus in obscuro census. cum rustica fastus
Sumserit, infra se quaevis generosa putabit.
Mens claris melior. Te Phyllis spernat, agrestem
Invenies aliam, si te fastidiat illa.
Siste, aliud posthac tibi fistula, convenit oestrum.
Haec cecinit Damon, et molli carmina libro
Condidit, ac platanis laevos insculpsit amores.
(59)
In Aedificationem Urbis
FRIDERICIENSIS.
Littora, quae crebris possessa penatibus, et quae
Cernitis augustis emicuisse tholis,
Jam pridem umbroso nemorosa silentia saltu
Vix bene nota aliis vix jacuere sibi,
Naturam subito sed mutavere priorem,
Et nemora insolitas addidicere vices.
Atque ubi consuerant brutae aestivare calentes,
Pluribus insedit civica turba locis.
In tecta accisis decrescunt robora truncis,
Et volupe est priscum sic periisse decus.
Nunc seges est ubi Sylva fuit, ubi lucus et umbra
Late invitabant ad sua lustra feras.
p.546
Saepius inde dabunt oneratae vela triremes,
Gaudebunt reduces hac statione rates.
Haud secus infantis crevere crepundia Romae,
Colleque non amplo gloria tanta stetit.
Securos posthac jubeas habitare colonos
Cimbria; quod metuat, jam tuus hostis habet,
Littora nam magnum referunt cognomine Regem,
Tutaque vel titulis moenia pacis erunt.
Et diuturna quies. nemo heic bellaverit unquam,
Ista quod oppugnans littora littus aret.
(60)
Carmen Nuptiale.
Rusticus est, sua tela puer flammasque Cupido
Negligit, et partes nescit Amoris Amor.
Sed ruri quod fervet opus studet improbus ille,
Et secat et multo vomere findit humum,
Grandiaque inspergit sulcatis hordea terris
Venturae subito foenora messis avens.
Et ne quae jugulent nascentia germina pestes,
Quae noceant foeto cuncta relegat agro.
Sed quando tua messis erit, mellite Cupido,
Et cui primitias stat tetulisse Deo?
Postquam jam decimae repararunt cornua flammae.
Junoni fas est solvere vota meae.
Interea laeta dum vernat messis in herba,
Saepius ad matrem thura precesque feram.
Ast ubi matura succrevit adorea fruge,
Et meus extremo messor anhelat agro.
Legabo bessem sponsae sponsoque trientem,
Sic nostrae aequalis portio messis erit.
Dividat ut sponsae discet patrimonia sponsus,
Illaque quod sponsi est Additione sciet.
p.547
At tuus effoeto dic cur labor incipit anno,
Cumque metent alii, semina sera jacis?
Non opus est nostros consueta lege labores
Devolvi aut ruris scita vetusta sequi.
Nobis saepe strepit medius satione December,
Saepe sub aestatis fervida puncta meto.
Nec tamen ancipiti proventu ludimus unquam,
Nostra nec incassum est his operata manus.
At vos, queis Paphiae speratur portio messis,
Queisque quod est placitum, jam favet alma Venus
Ludite, sic citius properato mense metetis;
Hoc puer hoc vobis praecipit ipsa parens.
(61) In Exequias
WELLEII
Cujusdam.
Quae cernis Pietas monumenta locavit alumno.
Et jussit memores saxa tenere notas,
WELLEJUM, gremio quem quondam fovit amico,
Mammisque infantem nutriit ipsa suis,
Sic periisse vetat, famae sedet impigra custos,
Et recitat curas ad decus omne viri.
Dum Rhodanus nautas habet, et nix alta soracten.
Vestit, et Alpinus frigore candet apex.
Evolat, et lentas despectat ab axe favillas:
Et refugit crudo cespite fama tegi.
Non alio Pietas jactantior extat alumno,
Et potuit totam demeruisse Deam.
Hoc coeli voluit favor inclarescere Mysta,
Grandiaque aetherii noscier acta Senis.
Hoc locuples petiit sapientia pectore condi,
Nec mage compositos noverat illa lares.
p.548
Hunc Rhodani, hunc diffusa Padi sibi littora civem
Et Rheni et Tamesis stagna cruenta volunt.
Sed Ripae dixere suum; modo condidit urnis
Exuvias; coelo mens sociata suo.
Nil hic quod sperabis, habes, oblivio mendax.
Non quadrat ad vilem laus numerosa tubam.
(62) EPIGRAMMA IN LAUDEM
ACADEMIAE SORANAE.
Laeta recognoscit natales Sora priores,
Atque aevi numerum gestit inire sui.
Ipse diem meliore coma modo spargito, Phoebe,
Accedit Clariis portio magna Deis.
Est odio Cyrrha et saxosa cubilia Pindi,
Vocalesque decus dedidicere lacus,
Heic sibi devotas habitant augustius aedes
Musae, atque Aoniis personat aula sacris.
Pomposo late splendescant omnia fastu
Proscribatque rudem languida bruma situm.
Sic reptata Jovi vagitus Creta Tonantis,
Et recolit foetos luxuriosa toros.
Ista senescenti augescant solennia mundo.
Saepius et talem fas sit obire diem.
(63)
In Hortum Cujusdam Heroinae.
Hortule delicium Dominae, cui mitior aestas
Intepet et creperi spondent alimenta liquores,
Aspice ludentes circum tua lustra Napaeas
Najadumque Choros; non illis gratius unquam
Pestani foetura soli, nec odorus Hymetti
p.549
Agger et Hesperii redolent pomaria ruris,
Quam tua si quam auram fundunt topiaria, vel si
Arbuteo nutant foeti de vertice rami.
Isti Vesta solo vernantis rara leporis
Gaudia diffudit, mollique crepidine flores
Educat, et patulis variantia lilia labris,
Et violae sobolem, et tunicae non simplicis orbes,
Et si quod vario blanditur germen amictu.
Flagrantes illic declinat Cynthius horas,
Et secum Clarias invitat ad otia Divas
Exercetque jocos, numerisque indulget amoenis
Faunorumque pecus festivis sedibus arcet,
Hortule, deliciae Dominae, dic, sydera quando
Blandius arrident, et amicior aura Favoni
Sibilat, ac leni perstringit murmure flores?
Cum placidi meliore dies nituere sereno?
Aut cum non rigido descendit Jupiter imbre,
Languentesque animas tenerique crepundia veris
Potat, et astrictas vetat indurescere glebas?
Ventorum aut cum post rabiem Boreaeque tumultus
Usque serenato dispellit ab aethere nubes
Naturae rediviva quies, irasque priores
Exuit, ac tepidi favet indulgentia coeli?
Aut cum tu Heroum Vultus veneraris heriles,
Sanctaque prosequeris croceo vestigia nimbo?
Haec est illa tuae lux optatissima messi,
Gramineisque toris; redimes hanc aethere toto.
Tunc ferus exhausta mitescit aquarius urna
Plejadumque furor, tunc nec nimbosus Orion
Oleniumque pecus pigra torpere quiete
Abnuet, aut coelo concedere mitibus astris.
Tunc tibi mentitum pluvius si venit in aurum
Jupiter, auriferi sorderent ora Tonantis.
Hortule, delicium Dominae, Phoebeia quando
p.550
Suavior irradiat lampas? cum rore tepenti
Horrentes crepero refocillat vespere flores?
Aut tua cum lepidae decurrunt compita Nymphae,
Nymphae vicinum dignatae habitare profundum,
Et choreis ludunt, aut se super aggere molli
Reclinant, segetemque anni speculantur adulti;
Aut spoliis inhiant, et onustos flectere ramos,
Gaudiaque instituunt maturae carpere messis,
Atque autumnali nigrantia sydere vina?
Aut tibi cum Dominae gravidos aperire recessus
Praegnantesque sinus fas est et foenora coram
Autumni numerare tui, laetabile lucrum,
Ipsaque vel Phoebe major, vel Pallade nostra
Celsior incedit, sanctasque educit alumnas?
Haec sunt illa tuis jurata penatibus astra;
Numinibus sese his effoeta recolligit aestas,
Atque senescenti nova pulvinaria Vestae
Commodat, et priscos parat instaurare lepores.
Tunc si vel charites, si vel saturnia Virgo
Accelerent lucis tantae anteiisse decora.
Lugebunt Charites, Reginaque spreta Tonantis.
Hortule, purpureo semper dignissime Vere.
Jam tibi delicias effoeti circulus anni
Terminat, et lepidos pluviali sydere menses
Propellit, pigraque operit tua jugera bruma.
Jam tibi quae primo violae nascuntur Aprili,
In succos abiere suos et grata ministrant
Pocula, languentisque abigunt fastidia ventris.
Jam nec fraga rubent, nec odoro vertice nutat
Flos tunicae, nec jam vario discrimine pictae
Areolis Tulipae maculosa cacumina tollunt.
Exuitur foliis et amoenis fructibus arbor
Libera, jam viduum moeret sterilescere truncum
p.551
Foecundosque prius ramos; jam plura racemis
Corpora non pendent crebrique examinis uvae:
Cuncta propinquanti concedunt gaudia brumae:
Sed tu delicias Dominae ne falle, nec ipse.
Displicet October, et hyems sua commoda norit.
Si faveat Genius Dominae, mansuescet Olympi
Hybernus furor, et trux praelia nesciet hoedus.
Si faveas Dominae Genio, non frigida pisces
Tempora protrudent veri nocitura futuro.
Tunc properata ruent glacialis regna Capellae,
Aestivaeque tibi modus elongabitur horae.
(64)
De perfidia
GRIMMILDAE
erga Fratres, quos illa blande
invitatos satellitum suorum
ferto in Insula HUENA
interemit.
Historia habetur in notis STEPHANII
ad SAXONEM pag./ 230 sed hae
strophae ex tribus Cantilenis Danicis
promiscue excerptae sunt.
I.
Diluerat tepidis GRIMMILDA arvisia testis,
Spumabantque novo pocula foeta mero.
Convocat Heroas, ardentis fulmina belli,
Et juvenum toto concitat orbe decus.
p.552
2.
Pectus at Herois praesagum Matris Haquini
Exercent trepidis somnia dira notis.
Scilicet afflatos inopina tabe caballos
Instratos pictis occubuisse lupis.
3.
Non hic fallaci me ducit imagine somnus,
Hunc alta, fili, mente repone precor.
Ambages vita tacitos fraudesque sororis,
Funestis armat livida corda dolis.
4.
Flecte gradum cursusque Heros Haquine citatos,
Stat tuus aeterno sydere clarus honor.
Quam placidis princeps terram moderaris habenis,
Turrito coelos vertice celsa ferit.
5.
Regredere ad proprios fato meliore penates,
Heroum armatis ne sociare jocis.
Si tibi certa sedet sententia adire sororem.
Te leget in mediis trux libitina rosis.
6.
Sunt tibi turrigeris munitae moenibus arces,
Et tua Mygdonias Gaza lacessit opes.
Perfida Venusii si tangas littora regni,
Te caeso exuvias palma inimica feret.
7.
At vigil, excelsas ubi pinna cacuminat arces.
Despectat summi littora prima domo:
Festino nostras conscendunt remige terras
Heroes gemini nobilitate pares.
p.553
8.
Accipitrem flavi primus caelamine scuti
Lancinat, inque auro tristis anhelat avis.
Ignava alterius nutat testudine cetra;
Dux ille egregio de Duce patre satus.
9.
Subjicit ingenti reboans Grimmilda tumore:
Marte valens Lyricen Falco, sed arte rudis,
Et rigidis Heros famosus Haquinus in armis;
Fraterno junctus sanguine uterque mihi.
10.
Excipit affatu fratres Grimmilda benigno,
Sed tacita diros parturit arte dolos.
Felices nostros fratres celebrate penates,
Vos parili armatus mactat honore labor.
11.
Insano corpus fastu Grimmilda profanat,
Infidum hirsuta pelle revincta caput;
Triclinique ferox medias prorumpit in aedes
Heroas propter, robora lecta, suos.
12.
Heic pulchro proceres accumbitis ordine nostri
Libantes auro prisca falerna cavo.
Morte quis Heroem forti multabit Haquinum?
Quem mihi fraterno copula jure ligat.
13.
In tanta quisnam se prodit mole virorum,
Quos albente Ceres munere nostra cibat,
Egregio fratrem qui caedere sustinet ausu?
Tam grave magna auri vi cumulabo nefas.
p.554
14.
Hocce die validis ipsum tentabimus armis,
Et tumidum nostro concidet ense caput.
Haec nobis celebrem sudabit adorea laurum,
Ditescentque auro nostra brabea tuo.
15.
Auribus haec hausit Falco Citharoedus iniquis,
Et se trans mensas praecipitatus agit,
Utque ferox primos ferrum libravit in ictus
Septena maduit fervida cede manus.
16.
Rumpitur ingenti contortum verbere ferrum,
Dum Falco Lyricen perpete strage furit;
Torva sed ad summum convertit lumina postem,
Et clavam celeri corripit inde manu.
17.
Sustulit ut magno ferratam robore clavam,
Armabat rediens pectus inerme vigor:
Ter quinos magna stravit cum laude Gigantes
Virtute et certa verbera lege ferens.
18.
Pene quater deni foeda cecidere ruina;
Victrices nulli sustinuere minas,
Hosce prius vere robustus fuderat Heros,
Quam duram exsangui fronte feriret humum.
19.
Huc aures adverte, soror, Grimmilda superbas:
Dilacerant artus tela iterata meos;
Nunquam tu mihi fida satis vel amica fuisti,
Quod nunc sera nimis me monumenta docent.
p.555
20.
Tam validos Falco Citharoedus duxerat ictus,
Ut fragor impulsa nube boaret iners.
Praeclaro potius voluit concedere fato,
Quam foeda eludi prisca decora fuga.
21.
At tunc vicenos Heros jugulavit Haquinus,
Dum ruit in turbas seditiosa cohors,
Et prius in proceres nece grassabatur anhela,
Quam gladio induxit integumenta suo.
22.
Grimmildae pugiles foeda sparguntur arena.
Seminecique gravis pondere terra gemit.
Tam claris Heros Haquinus claruit ausis,
Et consors tanti frater honoris erat.
23.
Herois spirans fastus Grimmilda procaces
Asperat insanis ora profana minis:
Ad propriam potius resideres marcidus aulam,
Quam ferus in caedes huc vehereris eques.
24.
Ante toro centum tabescent coelibe matres,
Quam sistas dira praelia mota manu.
Hinc effervescens Heros respondet Haquinus:
Et tuus haec nobis induit arma furor.
25.
Taurorum domus exuviis constrata superne;
Subtus inaequalis pisa rotabat humus;
Haec primum Heroem male frustrabantur Haquinum;
Sternitur hinc casu praepete adactus humi.
p.556
26.
Viribus ast Heros priscis suffultus Haquinus
Conatur pigro membra levare solo.
Ne niti Germane velis charissime; nosti
Qua convenerunt mutua verba fide.
27.
Eniti Germane precor charissime noli,
Pollicitis sed fac pondus inesse tuis.
Praecipiti primum rueres cum vertice, dura
Erectum nolles tollere corpus humo.
28.
Heroem tantus sufflaminat ardor Haquinum,
Ne fluitent dubia verba caduca fide.
Amborum tremulo genuum curvamine nixum
Fatali hostilis vulnerat ense manus.
29.
Tres dehinc infracto prostravit Marte Gigantes.
Non de plebe illos infima turba tulit.
Hinc cito ferratas Hammerae ducit ad arces,
Et patrias victor lustrat anhelus opes.
30.
Auctior effulsit meliori sorte, potitus
Virginei taeda dexteriore thori.
Huenildae tulerat speciosa vocabula virgo
Hac illi proles mascula matre sata est.
31.
Nomine Rancani jactactior extitit Heros,
Extulit ultrici justa paterna manu,
Grimmildam lenta jeiunia tabe necabant,
Dum sterilis vacuo corpore onustat opes.
p.557
32.
Hinc Longobardos regno digressus avito
Veronaeque urbis moenia clara petit,
Heroasque inter Dani decus incrementi
Virtutis patriae mascula signa dedit.
33.
Ad regni Huenilda parens moderamina mansit;
Hinc bimaris Huenae littora nomen habent.
Inter primores animosi Martis alumnos
Haec eadem fama nobiliore vigent.
(65)
De sacris Biblijs.
Aeterni fontes abstrusaque pagina vatum,
Quos oestro traxit nobiliore polus,
Gemmas atque aurum pretio meliore lacessunt,
Sique istis quicquam carius orbis habet.
Non hoc Sicelidas Vatum figmenta profanas,
Non hoc Cyrrhaeum Numen anhelat opus.
Sed coelum et quicquid stellata palatia jactant,
Divino reserat littera sancta penu.
Imbibimus cum voce Deum, secretaque summi
Aetheris et, mundus quas fovet alter, opes.
Ipsa rudimentis existunt aequora linguae,
Natalesque soli linea prima docet.
Cum verbis sensim nascuntur semina rerum,
Et sterilem quaevis vox locupletat humum.
Exulat hic Pyrrhae et lapidum monstrosa propago
Historiae sanctae stat sine nube fides.
Non heic Phlegraeas acies mentitaque terrae
Ausa, atque attonito praelia mota Jovi,
Sed populi pia bella Dei sacra Biblia narrant,
Heic veris Pharao trux operitur aquis.
p.558
Heic natat intonso Samsonis vertice crinis,
Occulteque viri robora cirrus alit.
Heic debellatur parvo Goliathus ab hoste,
Nec tanti David corporis horret onus.
(66) Nuptiis
LINDENOVII
Cujusdam.
Qualiter Odrysio remeans de vertice Mavors
Sanguine respersus Thracum, cum Bistonas armis
Contudit et telo domuit Pangea trabali,
Idalias repetit sedes, Paphiaeque cubili
Conjugis exceptus gaudet mitescere fervor
Masculus, amplexuque docet cessare calores;
Talis adest sancitque sacri nova foedera lecti
Lindenof, eque animo priscos exterminat aestus
Et tolerata diu mordacis pondera curae.
Ah quoties tacitos secum accusaverat ignes
Indocilis juga tanta pati, dum classe remotas
Subjugat audaci gentes ignotaque nobis
Nomina et assiduo sitientes sydere terras.
Ah quoties fulva dum velat casside vultus
Aptaturque armis, occulti ad sensa caloris
Irrubuere genae, Martisque elanguit ardor,
Et puduit tales sentiri pectore motus.
Hoc dudum aspiciens Paphiae Regina cohortis
Sic infit: pudor est nostra evilescere signa
Et mihi praeponi Martem, si praelia cordi
Feralesque tubae, intrepidas si classica mentes
p.559
Oblectant, et nos moliri bella solemus
Alteraque Heroas mos est ad castra vocare.
Sunt nobis Pharetrae, sunt spicula certa facesque,
Queis nostrae armantur turmae: nunquam irrita
Tela, nec incassum noster laxabitur arcus. (mitto
Perpetuis Mavors munitas moenibus urbes
Claustraque portarum quatiat; quem vincere conjux
Non valet, hic nostro concedere discet Amori,
Et victas in vincla manus mihi porriget ultro.
Aspice jam tumidas volventem pectore curas
Lindenof, impavidumque maris, cum turbidus auster
Mugit et ingesto turgescunt carbasa vento,
Ipse triumphatas gestit domuisse procellas.
Sat modo virtuti concessum est, altera discet
Imperia atque jugo submittet colla Diones.
Quotque olim medio numeravit flamina ponto
Tot dabit amplexus, tot labris oscula figet.
Jam licet extorris vivat. sua tempora fata
Invenient. Sic fata suas Cytherea columbas
Hortatur repetitque Paphum, et quae pectora tangat,
Quaque virum fas est incendi virgine multum
Cogitat atque omnes scrutatur mente penates,
Firmaque scrutanti tandem sententia sedit.
Est locus augusto Pharium qua tramite Nilum
Despectat Cyprus, quem possedere Diones
Omne satellitium, fulvo radiata metallo
Tecta nitent tectisque nemus superimminet ingens.
Prata pharetrati late populantur amores
Et sertis sua tela ligant. gens floribus omnis
Picturata nitet. nervis post terga remissis
Exercent varie puerili tempora lusu.
p.560
(67) Ad
JOHANNEM
quendam ipso JOHANNIS die.
Ecce novus nostro sublucet ab aethere Phoebus,
Insolitumque alta fundit ab arce jubar.
Dum solito series anni temone rotatur,
sistitur ad Festi limina prima dies.
Atria templorum solennia vota fatigant,
Et postes onerant serta decora sacras.
Ducuntur vittis redimiti cornua tauri,
Imbuat ut castos victima pura focos.
Florida depromunt infanti munera Nymphae,
Et pudor est juvenum ferre minora decus.
Nascenti properant puero decerpere flores
Ambiat ut teneras festa corona comas.
Johannem sublime ferunt super aethera plausu;
Nuncius ille bonus, nuncius ille Jovis;
Et tibi sortito consortia nomine Tanta
Applausu ferimus vota benigna pio.
Ito per illustres titulos animosior heros;
Nominis est haeres, omina nomen habet.
Johanni non serta damus sed vincula certa
Ni dederit Musis in sua vincla manus.
En tua promereat festum solertia sacrum,
Et pandet nodos mente sagace leves:
Forte per ingentes umbrosa cacumina fagos
Dum vagor in lustris, Sora superba, tuis,
Frugiferosque levi conamine viso recessus,
Herba in deserto sola reperta loco est.
Suave colorabat tenerum nova gratia foetum,
Nutabat saturum florido odore nemus.
p.561
Haec ubi diffudit dotes patefacta latentes,
Interiore dedit dona videnda sinu.
Phoebeos gremio diducto ubi concipit ignes,
Aera tergemino vertice celsa petit.
Ut vidi, accessi; miratus carmine florem
Inscriptum, et certis verba relata notis:
Ungue mihi tenero formosum detrahe florem,
Et celebrent praedam digna trophaea tuam,
Non mea vulnifico laedentur membra dolore,
Mancus et ex nulla parte patebit honos.
Sed mea visetur tali pars ampla ruina
Pondus ab amisso flore habitura grave.
Namque ubi per Coeli declivia regna vagatus
Flammivomo accendet Cynthius axe polum.
Amissum reddit duplicato foenore florem
Ver sacrum, et ex uno flos geminatus erit.
Stringite jam nodos Johanni vincla parate,
Venerit in nostras ni bona praeda plagas.
(68) Reverendo et Clarissimo Viro,
D. Mag./ LAURENTIO MARTINI
WIDSTEDIO,
Pastori Primario Nachschoviensium,
Paraphrasin suam Metricam in Canticum
Canticorum Salomonis
publici Juris facienti.
(Paraphrasis illa concinnata est in modum
Dialogi inter defunctum CHRISTIANUM V.
Daniae Regem electum, et
relictam Viduam Principem MAGDALENAM
SIBYLLAM)
p.562
Magna cothurnatae tollunt emblemata Musae,
Et repetit solitum Regia suada melos,
Seu querulae voces sive anxia murmura mentis
Et quaecunque liber deliciosus habet.
WiDSTEDIO dictante fluunt speciosius, et jam
It Salomon propriis dulcior ipse metris.
Reges scena decet; regnatrix purpura soccos
Despicit et tenues splendida mitra sonos:
Sive amet, immensis scintillent ignibus orsa,
Seu doleat, luctum grandia verba crepent.
Affectus Regum quis Rege decentius illo
Scribet, et augustum quis dolor urat ebur,
Scilicet ex urna loqueris pomposius HEROS,
Atque SIBYLLINO percipis ore vices.
WiDSTEDII labor est, qui Te post funera fari
Instruit, ut voces aemula verba ferant:
MAGDALIS hic raptas Sermone exsuscitat umbras,
Solumque in placito corpore frigus amat.
Dum vester durabit amor, dum sermo fidesque
WIDSTEDII tantum fama rotabit opus.
FINIS.